PARS 8

Maria, ait, maledictionem non effugit, quae per virginitatis propositum sterilitatem incurrit. Amplius autem. Quare nubere voluit, postquam continentiam voverat? Duo sunt. Aut propter maledictionem sterilitatis virginitatem non proponeret; aut propter votum castitatis virgo permansura non nuberet. Nunc vero si iniquum jure dicitur maledictionem potius quam benedictionem eligere: quale dicendum est votum fecisse integritatis et nubere? Libenter accipio, quod ex tua pervicacia laus virginis cumulatur. Sic vult manifestari veritas, sic vult confutari iniquitas. Videamus ergo, quale sit, in quo notandam putas virginem. Scilicet, ais, quia in proposito virginitatis, maledictione sterilitatis incurrit. Quanta ergo est maledictio sterilitatis? Tanta utique, quanta et benedictio fecunditatis. Et ipsa itaque benedictio fecunditatis quanta est? Primos illos nostri generis parentes, cum benediceret Deus, ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Ergo benedictionem fecunditatis dedit illis: Multum ergo dedit illis, quando benedictionem fecunditatis dedit illis, quando dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Nonne et avibus coeli hoc dixit, et bestiis atque jumentis terrae hoc dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram? Peracta namque quinta nascentis saeculi die, cum produxisset ab aquis Deus piscium et volatilium genus, subjunxit Scriptura et dixit: Videns Deus quod esset bonum, ait: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram (Gen. I). Rursum cum educeret Noe de arca cum omnibus animantibus terrae in genere suo in universos suae benedictionis munus diffundens iterum ait: Crescite et multiplicamini (Gen. VIII) et replete terram. Secundum illam utique misericordiam, qua salvat homines et jumenta (Psal. XXXV); aperit manum suam et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Igitur benedictio fecunditatis non solum hominibus, sed jumentis data est. Quid ergo mali fecit Maria? Maledictionem, inquit, sterilitatis elegit potius quam benedictionem fecunditatis. Intendite aequitatem. Judex noster virginem damnat, eo quod spreverit benedictionem jumentorum; et virginitatem eligens, benedictionem acceperit angelorum. Inflammatum est, inquit Psalmista, cor meum, et renes mei commutati sunt; et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam; et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII.) Igitur Propheta, invento eo quod sibi in coelo repositum est, quidquid in terra hactenus diligebat in ejus comparatione libenter despicit; et superna jam spirituali amore ambiens tam diu se per delectationem carnalem jumentum fuisse erubescit. Inflammatum est enim, ait, cor meum, et renes mei commutati sunt. Hoc est, per carnis semen in terra multiplicari cur appetam, cum mihi in coelo haereditatem conservari agnoscam? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (ibid.). Haec est illa optima pars quam elegit Maria, quae non auferetur ab ea (Luc. X). Et quia se in honore esse intellexit, non est comparata mutis insipientibus, nec similis facta est illis (Psal. XLVIII). Voluit ergo aliquid supra conditionem jumentorum appetere; et idcirco parum judicabat, vel potius indignum reputabat, honori suo benedictionem jumentorum anteferre.