|
Quare, inquis, si melior erat virginitas fecunditate, Deus prius
fecunditatem benedicebat; et postmodum lex sterilitatem maledicebat?
Audi quare. Primum quando factus est mundus per Creatorem benedicta est
fecunditas, ut multiplicarentur homines; postea quando ab uno tantum
populo agnitus est Deus, per legem maledicta est sterilitas, ut
multiplicarentur fideles; postremo quando instabat tempus, in quo nunc
ab omnibus gentibus Deus colitur, benedicta est virginitas, ut ad vitam
caelibem a carnis opera cuncti provocentur; audi adhuc aliud. Si prima
illa benedictio fecunditatis ad salutem erat, et secunda illa
sterilitatis maledictio ad damnationem: ergo fecunditas carnis meritum
est, et culpa sterilitas. Ergo meliores fuerunt illae mulieres, quae
multos filios pepererunt, quam illae quae nullos vel paucos habuisse
leguntur. Melior erat Cethura quam Sara. Melior Fenenna quam Anna et
caeterae multae, quas Scriptura commemorat Deo non in multitudine
filiorum, sed per merita virtutum placuisse. Sed absit a nobis ut vel
fecunditatem carnis meritum, vel sterilitatem culpam esse dicamus. Absit
a nobis ut credamus propterea legem sterilitatem carnis maledixisse, ut
eam apud Deum damnabilem ostenderet; et non potius ut eam (illo quidem
tempore, quando successio generis in multitudine filiorum quaerebatur)
apud homines infructuosam, et ob hoc quodammodo inhonoratam
demonstraret. Non ergo culpanda est virgo Maria, nec accusanda de
contemptu legis, in qua sterilitas maledicitur, imo sola singulariter
laudanda, quae prima legis verba non carnaliter sapienda considerans,
elegit in terra abjectio plebis fieri et opprobrium hominum, ut per
munditiam integritatis in coelo fieret socia angelorum. Et pulchre prima
inter feminas virgo Maria pro amore castitatis maledictum legis in carne
sua pro nobis suscipiens a maledicto legis liberavit. Unde merito ei
soli datum est, ut filium pareret et virgo permaneret, ut quia prima
fecunditati carnis virginitatem sponte praetulit, nunc et fecunda sit
carne et integra virginitate. Vides nunc qualis sit accusatio tua?
Superest ergo illud, ut rationem jam reddamus, quare post votum
virginitatis Maria virum habere consensit. Aut propterea virum habere
consensit haec sancta, ut celaretur propositum ejus; approbante et hoc
ipsum Joseph, et idem proponente, aut si forte hujus propositi conscius
non erat ipse Joseph (quod fieri potuit) parentibus nuptias imperantibus
inobediens esse timuit, et ob hoc viro nubere consensit speciali (per
Spiritum sanctum, qui eam a principio castitatis amore accenderat)
fiducia confirmata et spe, quam in Deum habebat, non dubia, quod eam
divina misericordia ita custodiret ut posset et voluntati parentum in
matrimonio contrahendo obedientiam exhibere, et tamen nihil in eodem
matrimonio impedimenti inventura esset, pro quo votum virginitatis (quod
pro amore castitatis susceperat) cogeretur frangere. Suscepit ergo
conjugium, sed non mutavit virginitatis propositum. Et quia castitatem
dilexit et obedientiam tenuit, inventa est in ea et sine detrimento
virginitatis conjugalis sanctitas; et sine opprobrio sterilitatis
fecunda virginitas. Sic beatus ille patriarcha fidei forma et
obedientiae exemplum Abraham in repromissione acceperat, quod in Isaac
benediceretur semen ejus; et tamen postea jussus a Deo eumdem quem
unigenitum habebat ex Sara uxore sua filium Isaac immolare, sine mora
aut cunctatione paruit, sciens pro certo quod, tametsi secundum humanam
rationem promissioni contraria videretur jussio, secundum illam tamen
virtutem, qua Deo possibilia sunt omnia, et cum obedientia jussionis
impleri posset promissio. Sicque factum est ut devotio obedientiae (qua
Deo jubenti parere non distulit) inveniret meritum; et fides, qua Deo
promittenti credidit, promissionis fidelis consequeretur effectum. Ita
etiam hic fieri potuit, ut beata ista virgo Deo commendans, omne
desiderium suum tantam in ipso fiduciam habuerit, ut indubitanter
crederet, et parentibus se posse debitam obedientiam exhibere, et votum
castitatis, cujus ipse solus conscius erat, quemadmodum vellet eo
patrocinante, inviolatum conservare. Sed sive ita, sive aliter factum
sit, nos quidem nullatenus ambigere debemus; beatam Mariam certa ac
rationali causa post votum servandae virginitatis propositumque
continentiae, conjugii sacramentum suscepisse, et tamen virginitatis
propositum non mutasse, veraciterque nomen sumpsisse conjugis, et
perseveranter votum tenuisse integritatis.
|
|