|
Restat nunc novissimum hoc ex his tribus quae proposita erant, ut eam
etiam sine dolore peperisse, nullumque in pariendo virginitatis
detrimentum sustinuisse demonstremus. Audivi ego aliquando virginem
concepisse, sed non peperisse virginem, quia talis de viro concepit quod
peperit. Merito namque in partu corrupta est integritas, quia in
conceptu virginitas polluta est, justumque erat, ut non pareretur sine
dolore, quod conceptum non erat sine libidine. Nequaquam partus dolorem
afferret, si conceptus non sensisset libidinem. Quia si culpa
delectationis illicitae concipientem non pollueret, nunquam poena
doloris parientem cruciaret. Prima namque illa nostri generis et doloris
mater, postquam malam delectationem conceperat, tunc demum quod filios
in dolore paritura esset, audiebat, ut aperte demonstraret, quod non
idcirco pariat cum dolore, quod a viro concipit, sed quod cum libidine.
Quis enim possit dicere, si homo non peccasset, utrum partus humanus
etiam de viro conceptus aut integritatem corrumperet, aut castitatem
violaret? Et quidem si non violaretur castitas, quare integritas
corrumperetur? dicat qui potest. Beata autem virgo Maria ut supra primam
conditionem esset secunda restauratio, et naturam generis gratia
vinceret Salvatoris, non solum sine libidine concepit, sed neque de
semine viri partum accepit; et ob hoc sine dolore filium edidit, et cum
integritatis decore post partum virgo permansit.
|
|