CAP. IV. Quaestio, utrum probabile sit, matrimonium sine
consensu coitus contrahi posse.


PARS UNICA

Quoniam quidem necdum quaestiones finem acceperunt, cogor quotidie expositionem expositioni superinducere, et veterem parietem recenti temperatura linire, rudibus namque animis novo semper errore fatiscentibus nihil satis expositum esse potest; qui dum tenebris suis involuti alienam lucem non vident, omne quod intelligere nequeunt, obscure dici queruntur, atque ita defectum suarum mentium in causationem transferunt sermonum. In eo tractatu, quem de beatae Mariae virginitate dictavi, quaestio in manibus habita est, in qua id potissimum agebatur, an quovis modo demonstrari posset, utrum sine consensu coitus conjugium sanciri valeret. Cumque nos, quod oportuit in hujus sententiae definitionem, proponeremus, ratio patefacta est in consensu carnis nequaquam consistere sanctitatem sacramenti conjugalis. Proinde determinantes ea quae conjugii sanctio expostulat, signavimus conjugium esse legitimam societatem inter virum et feminam, in qua, excepto quoque carnis commercio, ex pari consensu uterque semetipsum debet alteri, ut videlicet et se ille conservet, ne ad alienam societatem transeat, et se illi non neget, ut ab ea, quae adinvicem, societate se non disjungat. Hoc cum sufficere potuisset his, quibus ratio manifesta sufficeret, ecce iterum qui in matre Domini verum conjugii sacramentum verumque virginitatis propositum simul profiteri nolunt, propterea quod matrimonium sine assensu coitus carnis ratum non esse autument, nostram definitionem (quae a conjugio carnis necessitatem excludit) hac ratione infirmare contendunt. Si, inquiunt, aliud non est conjugium, nisi talis societas, in qua excepto quoque carnis commercio ex pari consensu, uterque semetipsum debet alteri debito conservandi, et non negandi se ad eam, quae in communi est societate, inseparabilem unionem ac fidem: cur etiam in eodem sexu conjugium rectissime ac sanctissime celebrari non possit, et individua societas laudabili charitate sanciri? Quid enim impedit ut vir virum, et femina feminam tali sibi pactionis foedere et societatis amore non astringat? Quod si ridiculum omnino est, et ab humana prorsus ratione seclusum, ut scilicet in eodem sexu conjugii sacramentum celebretur, ubi nihilominus ejusmodi foederatio societatis non prohibetur, restat, ut in conjugii pactione ipsam, quae nisi in sexu utroque constituta non est, carnis unionem, quantum ad consensum spectat, necessariam esse profiteamur. Cogunt igitur, ut nos (si assensum coitus in conjugii pactione necessarium omnino non esse volumus quemadmodum ista societas, quae in nostra definitione signata est, in eodem sexu sanciri non posse, demonstremus. Ad quod cum id solum sufficere posset, quod divina institutio hanc ad utrumque sexum foederandum ordinavit, proptereaque in eodem sexu (ut si fiat) ita a conjugii sacramento foret aliena, quemadmodum ob id ipsum fiat illicita; et sicut in diverso etiam sexu inter matrem et filium foret inconcessa; idcirco a sanctitate conjugalis sacramenti esset vacua quia qui dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II), hanc societatem inter matrem et filium inordinatam et ob hoc non castam esse manifeste docuit, cum in conjugio sanciendo non matrem petendam, sed relinquendam ostendit. Haec igitur ratio cum sola sufficeret ad comprobandum, quod in eodem sexu quamlibet casta et indissolubili charitate astricto conjugii sacramentum esse non possit; debemus tamen, sicut in omni assertione divina justum est, non nostri qui loquimur, defensionem tantum attendere, quantum eorum, quibus loquimur, aedificationem. Reddenda itaque ratio, quare conjugii sacramentum (quod in diverso sexu nihil ad sanctificationem sui praeter spontaneam perpetuae ac indivisae societatis charitatem exigit) in eodem nihilominus sexu simili atque eadem foederatione sanciri non possit. Hoc facimus ita. In conjugio siquidem duo sunt: sacramentum conjugii, et sacramentum conjugalis officii. Hoc est conjugium et conjugii officium utrumque sacramentum. Conjugium est in foedere dilectionis. Conjugii officium est in generatione prolis. Igitur amor conjugalis sacramentum est, et sacramentum in conjugibus est commistio carnis. Sed amor conjugalis sacramentum est illius dilectionis, quae est in spiritu, inter Deum et animam. Commistio carnis in conjugibus sacramentum est illius participationis, quae est in carne inter Christum et Ecclesiam. Quapropter amor conjugalis nequaquam inter pares esse debuit; quia ille, cujus sacramentum erat, inter pares non fuit. Juncti sunt itaque in unius societatis amore et masculus et femina, sicut juncti erant in unius societatis amore Deus et anima. Nunquid jam non vides quo tendat omnis nostrae disputationis assertio? Aspice ista duo collegia charitatis, in terra masculum et feminam, in coelo Deum et animam et considera quam rationabili providentia cuncta disposita sint. Creavit Deus masculum et feminam, et de masculo feminam; et quia, de illo facta est, sub illo constituta est. Illi datum est, ut et vivacitate rationis et viribus corporis super excelleret: huic ordinatum est ut non solum obedientia, sed et natura subesset. Voluit ergo Deus, ut in illius fortitudine et providentia haec (quasi suae fragilitatis consortia) requiesceret; et ut in illo hujus infirmitas pietatem excitaret, quatenus et vir mulierem quodammodo ex pietate diligeret, et mulier virum magis ex necessitate amaret. Quod ergo vir mulierem diligit, quodammodo beneficium est, quia pietate vincitur, ne infirmitatem deserat. Quod autem mulier virum diligit, magis debitum est, quia naturali necessitate compellitur, ut patrocinium requirat, atque ita quodammodo tota dilectionis utilitas ad mulierem refertur; quia in ipsa causa est, pro qua vel ipsa virum diligit, vel a viro ipsa diligitur. Patefactum est igitur dilectionis sacramentum. Sacramentum dilectio, et dilectionis sacramentum dilectio. Nec opus jam est longa expositione, ut ostendatur, qualiter in hujus sacramenti figura vir imago Dei sit, et femina rationalis animae typum in se formamque demonstret. Manifestum est enim, quod sicut viri amor ad mulierem pietate quadam et compassione naturali inclinatur, vir autem a muliere magis necessitate conditionis diligitur; ita Deus animam rationalem prius gratuita pietate diligit, et eam postmodum ad amorem sui quadam rationabili necessitate spontaneam tamen et volentem convertit. Diligit ille prior gratis nos, ut postmodum diligentes ad diligentem se convertat nos, fiatque una dilectionis societas, et propter nos, quia nobis necessaria; et propter illum quia in illo beata. In hac autem jucunda dilectionis conversatione amor Dei quodammodo caput est, quia ab illo in nos prius dilectio oritur; et ad illum a nobis dilectio conversa refertur. Simili quoque ratione in conjugali charitate, quae hujus dilectionis est sacramentum, amor viri caput est; quia prior vir mulieri per compassionem pietatis in amore se sociat, ut mulieris dilectio per eruditionem ad virum conversa, et per spontaneam benignitatem suscepta in societate charitatis unum fiat. Propterea dicit Apostolus: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus est (I Cor. II). Nam quod est in sacramento conjugii caste sanctus amor viri ad feminam, hoc est in sacramento fidei amor Christi ad Ecclesiam; hoc quod est in incarnatione Verbi, amor Dei ad humanam naturam. Propter hoc in cantico amoris cum illa aeterna charitas et amor ineffabilis sive Dei ad animam, sive Christi ad Ecclesiam; non qualis fuit, sed qualiter potuit, verbis promi debuisset; nihil in rebus visibilibus aut in humanis affectibus similius inveniri poterat, quam amor sponsi et sponsae; aut non aliunde quam per suum sacramentum invisibilis illa et spiritualis dilectio ostenderetur, ut dum id quod humanus affectus noverat, auditus per Verbum acciperet; id quod non noverat, cor interius per amorem gustaret. Nam ipsam ibidem mutuae charitatis vicissitudinem, qua una uni sociata, nec dissidium in suo suscipit, nec consortium in alieno admittit sponsa significare volebat, cum diceret: Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia (Cant. II), donec aspiret dies et inclinentur umbrae (Cant. VII). Et rursum: Ego dilecto meo, ad me conversio ejus (Cant. VI). Sponsus quoque ipse uniti amoti amoris praerogativam commendans. Sexaginta inquit, sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea. Una matri suae, electa genitrici suae (Cant. VI). Propter sacramentum ergo dilectionis aeternae Deus conjugium sancire voluit propter utilitatem propagationis humanae sexum creavit; et tamen amor conjugalis non propter sexum dissimilem sacramentum est, sed propter naturam differentem. Non enim secus, sed natura disparem in alterutrum charitatem amori tribuit, et tamen sexus inaequalitatem naturae discernit. Casta enim dilectio non ex tali sexu aliter afficitur, sed in tali sexu ex tali natura. Propterea quod extra talem sexum taliter affici non potest, quia extra talem sexum non invenitur talis natura. Sufficiat hoc eis, qui quaerunt quomodo amor conjugalis (cui carnis commercium excipitur) in eodem quoque sexu utrobique non simili veritate sanciatur.