JOANNES TRITHEMIUS DE SCRIPTORIBUS ECCLESIASTICIS. |
Hugo, presbyter et monachus S. Victoris Parisiensis, ordinis canonicorum regularium Augustini, et abbas ut ferunt ibidem, natione Saxo, vir in divinis Scripturis eruditissimus, et in saeculari philosophia nulli priscorum inferior, qui velut alter Augustinus doctor celeberrimus suo tempore est habitus, ingenio subtilis, et ornatus eloquio, nec minus conversatione quam eruditione venerandus. Scripsit multa et pene infinita opuscula, de quibus ad manus nostras pauca hucusque pervenerunt.
De anima Christi, lib. I De Sacramentis, lib. XII. Arduum profecto et ta. Didascalion, lib. VI. Omnium expectendorum pri. De arrha animae, lib. I. Loquar secrete animae. De modo orandi, lib. I. Quo studio et quo affe. De laude charitatis, lib. I. Tam multos jam lauda. De institutione novitiorum, lib. I. Quia fratres largiente Do. In regulam S. Augustini, lib. I. Haec praecepta quae. De mystica arca Noe, lib. V. Cum sederem aliquando in con. In Ecclesiasten homil. XVI, lib. I. Quae ae libro Salomo. In Cantica canticorum, lib. I. In principio laboris. In Threnos Jeremiae, lib. I. Quomodo sedet, etc., quantum ad. In Hierarchias Dionysii, lib. XIV. Judaei signa quaerunt. De laude Patrum, lib. I. De perpetua virginitate S. Mariae, lib. I. Super Magnificat, lib. I. Super Tota pulchra es, lib, I. De amore Sponsi et Sponsae, lib. I. De medicina animae, lib. I. Homo microcosmos id est. De meditatione, lib. I. Meditatio est frequens. De Incarnatione Verbi, lib. I. Quidam fuerunt qui. De sapientia Christi, lib. I. Quaeritis de anima. De vanitate mundi, lib. I. O munde immunde, etc. De substantia dilectionis, lib. I. De septem donis Spiritus sancti, lib. I. De disciplina, lib. I. In quinque libros Moysi, lib. I. De mysteriis Ecclesiae, lib. I. De spiritu et anima, lib. I. Quia dictum est mihi. De oratione dominica, lib. II. Septem sunt petitiones. De confessione, lib. I. Solus solitudinem, etc. In Ezechielem prophetam, lib. I. Epitoma philosophiae, lib. I. In quosdam psalmos, lib. I. De nuptiis et concupiscentia, lib. I. De natura Dei simplici, lib. I. De triplici voluntate in Christo, lib. I. Quaeris de voluntate. De potestate et voluntate Dei, lib. I. Quaeritis de potestate. De sacra Scriptura, lib. II. Lectorem divinarum Scripturarum. De natura animalium, lib. I. Leo fortissimus bestiarum. De contemplatione, lib. I. Spiritalis domini, etc. Epistolarum ad diversos, lib. I. |