SANCTUS BERNARDUS EPIST. 77, AD M. HUGONEM DE SANCTO VICTORE.

Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro, ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Caeterum id brevius quam tua forte deposcebat intentio, sed non plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen ne te utcunque lateret quidquid super interrogatis ego sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas et congruas auctoritates quibus facile id possis.