|
Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua
decora. Cantic. 2. In principio cujuslibet libri, quantum ad
praesens spectat, duo sunt notanda: primo quis sit libri titulus;
secundo quae sint causae operis. Praedicta autem auctoritas, quae
legitur Cantic. 2, aliter et aliter exposita, nobis utrumque
insinuat. Nam si verba praedictae auctoritatis sint sponsi ad
sponsam, idest Christi ad Ecclesiam, tunc declarant nobis libri
titulum; si vero intelligantur de Christo dicta, manifestant nobis
causas operis. Intitulatur autem liber iste, cantica canticorum, ut
ex Glossa haberi potest. Cantus tamen qui in hoc libro docetur non
est corporalis seu sensibilis, sed magis intellectualis, et secundum
spiritum. Dicimus enim duo esse genera verborum; interiora et
exteriora, sive sensibilia et intellectualia, ut patet per Augustinum
in 2 de civitate Dei, ubi ipsas cogitationes cordis locutiones
appellat. Sicut ergo in locutionibus exterioribus secundum melodiam et
proportionem prolatis resultat cantus sensibilis; ita in locutionibus
interioribus et etiam affectionibus secundum proportionem et ordinem
debitum ad Deum directis resultat quaedam melodia spiritualis, et
quidam cantus intelligibilis. Non enim sic debemus restringere nomen
cantus ut solum in sensibilibus vocibus esse habeat. Nam Boetius in
musica sua ostendit musicam proportionem aliquo modo circa omnia esse,
inquantum singula secundum melodiam per quamdam proportionem sunt
condita. Sicut et Augustinus in 6 musicae, extendit numeros
musicales ad actiones animae. Nam secundum quinque numerorum genera,
quae ipse distinguit in 2 capit. dicti libri, idest secundum numeros
judiciales, progressores, occursores, recordabiles, consonales,
salvat actiones ipsius animae. Immo ipsa usitata locutio admittit ut
manifeste dictum, canticum appellet, secundum quem modum geometrae
loqui consueverunt: unde cum aliquid geometrice probare volunt,
dicunt: sicut cantat talis propositio; si in illa propositione
manifeste illud profertur. Quia ergo Deo omne cor patet et omnis
voluntas loquitur, et cogitationes et affectiones voluntatis non
discedunt a melodia et a proportionibus, qua, et secundum quas
attenditur operatio virtuosa, quoddam canticum dici possunt. Tale est
canticum quod hic cantatur: quia hic exprimuntur debitae affectiones et
cogitationes cujuscumque animae sanctae, vel etiam totius Ecclesiae,
secundum quas intendit gustare divinam dulcedinem, et habere sui sponsi
consortium. Et si volumus secundum quamdam adaptationem loqui, dicere
possumus, Deum habere duas aures: unam irae, aliam pietatis.
Secundum aurem irae audit clamorem; secundum quem modum dixit ad
Cain: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: Genesis 4.
Secundum aurem pietatis dicitur audire cantilenas, idest affectiones,
cogitationes, orationes, desideria devotarum mentium: et quia suave
est illi, scilicet Deo, audire tales cantus, et delectatur in
animabus sanctis, sicut bonus pater in bonis filiis; ideo invitans
animam sanctam, sive totam Ecclesiam, ad sic cantandum ait: sonet
vox tua in auribus meis: et subdit causam: vox enim tua dulcis, et
facies tua decora. His enim duabus causis appetitur cantus alicujus;
primo propter se, videlicet quando cantus est dulcis et suavis;
secundo ratione cantantis, ut si habeat decoram faciem: nam cui placet
vultus cantantis, verisimile est quod magis delectatur in cantu.
Utroque autem modo delectatur Christus in anima sancta; scilicet
ratione ipsius cantus, videlicet propter bonitatem affectionum et
cogitationum; et ratione ipsius gratiae: nam gratia Dei in essentia
animae existens reddit animam bonam, et opera ejus Deo grata. Patet
ergo quod si verba praedicta sunt sponsi ad sponsam, designant titulum
hujus libri, qui dicitur cantica canticorum, quia excellenti modo hic
talis melodia insinuatur: consuevit enim genitivus pluraliter appositus
nominativo denotare excellentiam, ut rex regum et dominus dominantium
(Apocalyp. 19). Sed si praedicta verba volumus exponere ut sint
verba Ecclesiae loquentis ad Christum, designant nobis causas hujus
operis, licet serie, litterae contradicere videatur. Ex quo tamen a
veritate fidei non discedit, non est talis expositio repellenda: quia
in sacra pagina non solum assignatur sensus litteralis, qui semper est
continuus, sed etiam mysticus, quem non oportet esse continuum.
Secundum hoc ergo dicamus, quod causa materialis et efficiens notatur
cum dicitur: sonet vox tua in auribus meis: formalis, cum dicitur:
vox enim tua dulcis; finalis cum annectitur: et facies tua decora.
Sponsus et sponsa, idest Christus et Ecclesia, sive Christus et
anima sancta, est materia hujus libri, ut Glossa tangit. Quod si
sponsa dicit sponso: sonet vox tua in auribus meis, causam materialem
habemus et etiam efficientem: quia sponsus ipse qui est verus Deus,
cum hoc quod est subjectum sive materia doctrinae sacrae, est etiam
principaliter causa efficiens hujus scientiae. De causa vero
instrumentali non sit nobis curae, quia hujusmodi causae habentur
respectu doctrinae sicut instrumenta, sicut penna scribentis, juxta
illud Psal. 44: lingua mea calamus Scribae velociter scribentis.
Sicut ergo superstitiosum esset, cum quaereretur de auctore alicujus
libri, quaerere cum qua penna scriptus fuisset liber; ita quodammodo
superstitiosum videtur quod aliquis sit multum solicitus inquirere
causas instrumentales Scripturae sacrae: nam si constat de veritate,
quod liber sit a spiritu sancto, non est magna cura adhibenda ad
inveniendum auctorem alium. Quod si tamen aliter videatur de hoc
adhibenda cura, dicimus, quod Salomon fuit talis causa hujus libri,
qui secundum quod Glossa tangit, fuit trinomius, et secundum numerum
nominum tres edidit libros. Dictus enim fuit; Salomon, idest
pacificus; Jeddidia, idest dilectus; et Ecclesiastes, idest
concionator. Secundum enim quod fuit pacificus, edidit librum
proverbiorum; secundum quod fuit dilectus, edidit librum canticorum;
et secundum quod fuit concionator, edidit librum Ecclesiastes. Causa
autem formalis habetur cum subjungitur: vox tua dulcis. Consuevit
enim distingui duplex forma: scilicet forma tractatus quae est modus
agendi; et forma tractandi, quae est ordinatio capitulorum ad
invicem. Modus autem agendi in aliis scientiis est approbativus aut
improbativus: in doctrina vero sacra, potissime in canone, esse
videtur inspirativus idest revelativus, quia magis talis tractatus
innititur revelationi quam probationi. Modus autem in isto libro
specialiter videtur esse affectivus, desiderativus et contemplativus.
Unde Glossa tangit, quod modus hujus libri est ostensivus, quali
desiderio membra capiti adhaereant, ei placere contendant, et quali
affectione sponsus Ecclesiam diligat: unde modus agendi hujus
convenienter notatur per hujusmodi dulcedinem, cum dicit: vox tua
dulcis: quia complacentia, affectio et desiderium quamdam dulcedinem
amoris important. Ex hoc etiam potest haberi forma tractandi: quae
talis debet esse qualem requirit modus agendi. Immo, quia ipse ordo
capitulorum ad invicem, bene intellectus, animam demulcet et
delectat; non inconvenienter forma tractandi per dulcedinem
intelligitur. Causa vero finalis habetur cum subinfertur: facies tua
decora. Est igitur finis hujus libri, ut Glossa tangit, dilectio
secundum quam sponsa delectatur; et cum hoc potissime sit propter
decorem faciei sponsi, convenienter talis finis insinuatur cum
dicitur: facies tua decora. Dubitaret forte aliquis, cum in tota
sacra pagina finis sit dilectio, quomodo differenter dilectio Dei sit
finis hujus libri, et totius doctrinae sacrae: et utrum propter hoc
quod finis hujus scientiae est opus an practica scientia dici possit.
Ad horum evidentiam est notandum, quod sicut in tota physica naturali
finis est cognoscere corpus mobile inquantum mobile; in libris autem
partialibus hujusmodi finis contrahitur, sicut patet quod in libro
physicorum non intenditur cognitio corporis mobilis quocumque speciali
modo, sed cognitio talis corporis simpliciter, non contrahendo ad hoc
vel ad illud; in libro vero de generatione intenditur talis cognitio,
ut contrahitur corpus mobile ad formam: in libro vero de caelo, ad
situm, et sic in aliis libris, modo contracto, intenditur cognitio
talis corporis: eodem modo in doctrina ecclesiastica dilectio Dei in
universali sumpta intenditur quocumque modo manuducamur ad talem
dilectionem; sed in partialibus libris specificatur talis intentio: ut
in Genesi, prout ad eam deducimur considerando divinam potentiam,
quia ibi ostenditur quomodo Deus caelum et terram, et omnia de nullo
produxit in esse. In hoc autem libro specialiter manuducimur ad
divinam dilectionem, considerando divinam benignitatem, et meditando
quanta affectione Christus sponsam suam diligat, et quanto desiderio
moveri debet anima sancta, ad gustandum dulcedinem divinam. Quae si
bene advertimus, non inconvenienter finis hujusmodi libri assignatur
dilectio Dei, licet etiam hoc sit finis totius doctrinae sacrae:
speciali enim modo liber iste provocat nos ad dilectionem Dei et
proximi. Ad secundum quaesitum dicendum, quod haec scientia dicitur
Dei dilectiva vel affectiva, ut manifeste probavimus in quaestionibus
super primum sententiarum; et si propter hoc aliquis velit eam
appellare practicam, quia dilectio est quoddam opus, sententiam
teneat, linguam corrigat. Nam scientia practica principaliter
ordinatur ad opus exterius; ideo scientiae politicae practicae
nominantur, et polities, idest bonitas, dependet ex operibus
nostris: nam secundum philosophum, quia bona facimus, boni sumus; et
ex similibus actibus generantur similes habitus. Bonitas vero
spiritualis, quia non dependet ex operibus exterioribus, immo ex
habitu caritatis, et ejus operibus; sacra pagina quae ad talem
bonitatem ordinatur, practica dici non debet. Sicut ergo scientia
quae ordinatur ad speculationem, non dicitur practica, licet speculari
sit quoddam opus; sed suscipit nomen ex speculatione, et dicitur
speculativa: sic et theologia quae ordinatur ad affectionem sive
dilectionem caritatis, quia hujusmodi opera non sunt exteriora, ab eis
debet denominari specialiter theologia, et debet dici affectiva vel
dilectiva, et non practica. His visis, accedamus ad expositionem
litterae.
|
|