CAPUT 1

Osculetur me osculo oris sui. Intentio principalis hujus operis est exprimere mutua desideria inter sponsum et sponsam, sive inter Christum et Ecclesiam: et quia secundum alium et alium statum alia sunt desideria, ideo secundum diversos status Ecclesiae oportet nos hunc librum dividere. Ecclesia enim potest tripliciter considerari. Primo quantum ad statum primitivum, scilicet quantum ad statum rami fracti: nam Judaei sunt excaecati, et gentiles sunt admissi, juxta illud Rom. 11: tu quidem (gentilis) cum oleaster esses, insertus es in illis (idest ramis bonae olivae) et socius radicis et pinguedinis bonae olivae factus es. Secundo rursum potest considerari quantum ad statum ultimum, quando Judaei omnes salvi fient: quia tunc temporis si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris, residui salvi fient (Rom. 9). Et quia non est dare extrema sine medio, ideo praeter statum primum et ultimum est dare medium. Hos autem tres status quodammodo tangit apostolus ad Rom. 11, cum ait: quia caecitas venit in Israel ex parte (quantum ad statum primitivum) donec plenitudo gentium intraret: quantum ad statum medium, secundum quem Ecclesia proficit, et quasi universaliter gentes sunt conversae. Et subdit, quod tunc omnis Israel salvus erit, quantum ad statum ultimum, quando Judaei plene convertentur ad Christum; quod erit in fine saeculi. Secundum hos tres status liber iste dividitur in tres partes. Quia primo describuntur mutua desideria inter Christum et Ecclesiam, secundum quod Ecclesia fuit in statu primitivo; secundo describuntur talia desideria quantum ad statum medium; tertio describuntur quantum ad statum ultimum. Secunda pars est ibi, en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel: ultra medium tertii capituli. Tertia pars est ibi, descendi in hortum meum (ut infra cap. 6, circa finem.) Prima pars dividitur in duas partes, secundum quod desideria primitivae Ecclesiae dupliciter distingui possunt; scilicet quantum ad adeptionem boni, et quantum ad fugam mali. Primo ergo Salomon describit desideria sponsae, idest Ecclesiae, sive animae sanctae, secundum quod desiderat adipisci divinas dulcedines, et sponsi sui Christi degustationes. Secundo ponit desideria ejus, secundum quod desiderat fugere exteriores tribulationes. Secunda ibi, nigra sum, sed formosa. Prima dividitur in duas: quia primo ponitur sponsae desiderium; secundo, quia ad obtinendum quod desiderat non potest per se sponsa sufficere, implorat divinum auxilium. Secunda ibi, trahe me post te. Prima pars dividitur in tres partes: quia primo ponitur sponsae desiderium; secundo subditur desiderii causa, sive ratio; tertio ex ratione assignata concludit sponsum suum naturaliter desideratum esse. Secunda ibi, quia meliora; tertia ibi, ideo adolescentulae. Est autem tale desiderium Ecclesiae, quod desiderat osculari osculo oris Dei, idest adipisci dulcedinem et gratiam per ipsum. Debet ergo optative legi ista littera. Osculetur, idest utinam oscularetur me Deus pater osculo oris sui, ita quod Deus pater sit osculans, filius sit os, et spiritus sanctus sit osculum. Dicitur autem filius os patris, inquantum est verbum ejus, et manifestativum ipsius. Spiritus autem sanctus dicitur osculum; quia sicut in osculo procedit corporalis spiritus ab osculante per os, sic spiritus sanctus procedit etiam a patre procedendo a filio, cum filius hoc habeat a patre quod spiret spiritum sanctum. Ideo Augustinus, 16 de Trin., dicit, spiritum sanctum principaliter procedere a patre. Desiderat ergo gustare dulcedinem gratiae, quae appropriatur spiritui sancto, participando ejus dona et suam gratiam. Deinde cum dicit, quia meliora sunt ubera tua vino, assignat causam et rationem desiderii sui. Quod antequam exponamus, triplex nobis occurrit dubitatio litteralis. Primo, quia videtur textus hic dissutus esse, cum prius Ecclesia locuta fuerit in persona tertia dicens: osculetur me osculo oris sui: postea assignando causam, locuta est Deo in persona secunda subdens: quia meliora sunt ubera tua vino. Secundo etiam apparet textus dissutus, et inconveniens ratio: quia cum sponsa desideret osculum, si vellet assignare causam desiderii sui, deberet commendare labia, per quae fit osculum, non ubera. Tertio videtur inconveniens hujusmodi dictum, quia sponsae consueverunt habere ubera, non sponsi. Cum ergo in praedicta locutione sponsa loquatur ad sponsum, non videtur competens quod laudat ubera ejus. Respondeo dicendum, quod primam dubitationem solvit Glossa, dicens, quod sponsa loquitur more amantis, qui propter fervorem dilectionis, loquendo ordinem non valet servare; ideo aliquando loquitur in tertia persona, aliquando in secunda. Possumus etiam taliter dicere: sponsam in primordio suae locutionis loqui in tertia persona, quia non audet tantum dominum in principio alloqui in secunda persona; sed petitione facta, cognoscens se talia desiderare non posse sine divina gratia, juxta illud 2 Corinth. 3: non quod sufficientes simus cogitare a nobis aliquid quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est: ideo confisa de Dei auxilio, quae prius proposuerat sua desideria Deo in tertia persona, dicens: osculetur me osculo oris sui; in dando rationem sui desiderii, alloquitur ipsum in secunda persona, subdens: quia meliora sunt ubera tua vino. Secunda dubitatio etiam solvitur, quia secundum Dionysium, 1 de Div. Nomin., intelligibilia sunt incomprehensibilia a sensibus; ideo per unum sensibile non expresse manifestatur intelligibile, sed multa sensibilia expressius unum intelligibile notificant. Ut ergo detur intelligi, osculum a sponsa quaesitum, non fuisse carnale, sed spirituale, in quo non solum bonitas labiorum, sed etiam uberum, et aliorum sensibilium multorum perabundantius comprehendatur, in laudando praedictum osculum, laudat sponsa ubera, non labia. Tertia dubitatio solvitur similiter a Glossa: quia ideo tribuit sponsa sponso ubera, ut ostendat se figurative loqui. Aliter etiam solvi potest: quia non est simile de matrimonio carnali et spirituali. Nam sicut in matrimonio carnali sponsa dat dotem sponso; in spirituali fit e converso, quia sponsus charismatibus dotat animam: sic etiam in hujusmodi matrimonio ubera principalius competunt sponso. His visis, notandum, quod assignare rationem vel causam quare aliquid sit desideratum, est ostendere illud esse bonum: quia secundum philosophum in 1 Ethic. et 1 Rhetoric., bonum est quod omnia appetunt. Et quia bona spiritualia nobis innotescunt per corporalia, ideo sponsa in ostendendo bonitatem osculi sponsi, per similem bonitatem divinae dulcedinis commendat eam tripliciter. Primo ex eo quod reficit gustum, quod notatur cum dicitur: quia meliora sunt ubera tua vino; secundo ex eo quod reficit odoratum, quod habetur cum subjungitur: fragrantia unguentis optimis; tertio quia delectat tactum, quod habetur cum dicitur: oleum effusum nomen tuum. Ad intelligentiam praedictorum notandum, quod dulcedo quam Ecclesia sponsa Christi desiderat adipisci, hauritur secundum contemplativam vitam. Vita autem contemplativa, prout de ea locuti sunt philosophi et sancti, non accipitur uniformiter: nam philosophi finem contemplationis ponunt in sapere. Ideo in 10 Ethic. ubi determinatur de contemplatione et felicitate, ostenditur operationem perfectam secundum spiritualem contemplationem esse felicitatem: nam speculari secundum sapientiam, idest secundum metaphysicam, est summa felicitatis quam posuerunt philosophi. Ideo philosophus in 4 Ethic. volens talem felicitatem summe extollere, ostendit eam esse maxime delectabilem, dicens quod philosophia videtur habere delectationes mirabiles puritate et firmitate. Sed contemplatio, ut de ea loquuntur theologi, magis consistit in sapore, quam in sapere; et magis consistit in dilectione et dulcedine, quam in contemplatione. Et si invenitur aliquando studium litterarum pertinere ad contemplativam vitam secundum theologos, hoc est inquantum per hujusmodi studium manuducimur in amorem Dei. Si quis ergo ad hoc studet ut sciat, non ut aedificet, et in dilectione Dei proficiat, cognoscat se vivere vita contemplativa secundum philosophos, non secundum theologos. Si ergo de hujusmodi contemplatione secundum sensibilia loqui volumus, per quamdam adaptationem dicere possumus, vitam contemplativam philosophorum reficere auditum et visum; spiritualem autem contemplationem theologorum reficere gustum, odoratum et tactum. Nam licet omnes sensus nobis ad cognitionem deserviant, potissime tamen auditus et visus nobis famulantur ad scientiam. Nam secundum philosophum, omne quod quis novit, aut discens aut inveniens novit. Auditus ergo, qui est sensus disciplinabilis, ut dicitur 1 Metaph., nobis deservit ad scientiam, ut habetur per doctrinam, et ut sumus discentes. Visus vero, qui plures differentias nobis demonstrat, ut in eod. 1 Metaph. probatur, deservit nobis ad scientiam, ut habetur per inventionem, et ut invenientes novimus. Ideo contemplatio philosophica, quae consistit in sapere, apparet, si considerentur praedicta, quia potissime reficit auditum et visum. Contemplatio vero spiritualis, quae consistit in sapore, et secundum quam est magis vita nostra, habet reficere gustum, odoratum et tactum, quae magis nobis deserviunt ad necessitatem vitae. Unde, cum beatitudo philosophorum consistat in intellectu; beatitudo vero spiritualis completive et consummative consistat in voluntate, ut suo loco poterit declarari (cum cogitationes mentis dicantur locutiones et visiones, ut plane dicit Augustinus in 9 de Trinit. cap. 11, non tamen proprie dicantur gustationes et odorationes et tactus, quia talia magis videntur tenere se ex parte voluntatis); satis apparet bene esse dictum quod proposuimus, contemplationem philosophicam reficere auditum et visum; spiritualem vero, gustum, odoratum et tactum. Volens ergo sponsa commendare contemplationem spiritualem, non philosophicam, ait: meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. In quibus verbis tangit tria genera hominum existentium in Ecclesia, quos aliquo modo reficit divina dulcedo. Nam inquantum ubera sponsi, idest voluptas dulcedinis ejus, melior vino dicitur, idest omni sapore corporali, reficiuntur perfecti, qui talem dulcedinem nituntur gustare; prout vero hujusmodi, idest ubera, sunt fragrantia unguentis optimis, idest omnibus odoribus sensibilibus, reficiuntur proficientes, qui ad talem dulcedinem moventur per odoratum. Sed ut nomen Christi est oleum effusum, propter sui mollitiem et pinguedinem delectans tactum super cetera, reficiuntur incipientes, qui se habent ad modum, habentium solum tactum secundum spiritualem vitam. Nam sicut tactus est illud quo restringitur sensibilis vita in infirmo: quia alius secundum philosophum modus vivendi est secundum alios sensus, alius secundum tactum, quia talis vita sine tactu remanere non potest; ita incipientes participant spiritualem vitam in infirmis, propter quod videntur habere solum tactum secundum talem vitam. Sed cum proficiunt, sic ratione profectus odoratum acquirunt, secundum quod moventur ad odorem dulcedinis. Cum vero perfecti sunt, plene in Christo delectantur, et dulcedinem ejus gustant. Deinde cum dicit, ideo adolescentolae, infert ex dictis, sponsum Christum universaliter dilectum in Ecclesia; et continuatur sic textus: o domine Jesu Christe, qui es omnia in omnibus conformando te omnibus perfectis, proficientibus et incipientibus, omnibus secundum suum modum tuas dulcedines tribuens: quia omnibus sic te conformas, ideo adolescentulae, idest incipientes, dilexerunt te. Vult ergo arguere sponsa per locum a minori: nam si adolescentulae, idest incipientes, de quibus minus videtur, diligunt Christum; sequitur quod Christus in Ecclesia universaliter sit dilectus. Et notandum, quod ista conclusio, ideo adolescentulae dilexerunt te, dupliciter potest continuari. Primo secundum quod sequitur ex omnibus supradictis, quemadmodum est expositum; secundo secundum quod sequitur ex immediate suprapositis; ut quia nomen Christi est oleum effusum, idest reficit incipientes, ut est expositum; ideo adolescentulae, per quas intelliguntur incipientes, dilexerunt te. Dicuntur autem adolescentulae incipientes, ut patet per Glossam dicentem, quod adolescentulae sunt non vetustae per culpam, sed novellae per gratiam. Semper autem per locum a minori concludit, Christum esse universaliter dilectum. Trahe me post te. Postquam sponsa expressit suum desiderium, quo dulcedinem Christi adipisci volebat; videns per se ipsam non posse obtinere suum desiderium, in parte ista implorat divinum auxilium. Et dividitur pars ista in partes duas: quia in postulando tale auxilium, primo ponitur sponsae petitio; secundo sponsi exauditio, ibi, introduxit me rex. Circa primum duo facit: quia primo sponsa implorat divinum auxilium; secundo confitetur, ipsum esse suave et validum. Primum habetur cum dicitur: trahe me post te. Secundum cum subditur: curremus in odorem unguentorum tuorum. Continuetur ergo sic. Domine Jesu Christe, video, quod ex me non possum ad te venire, nec tuam dulcedinem gustare: ideo tuum auxilium implorans rogo: trahe me post te. Nam secundum quod Christus dicebat, Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit illum. Et quia indivisa sunt opera Trinitatis, ut dicit Augustinus 1 de Trinit. c. 3, et Damascenus Lib. 3, c. 18; ideo sicut nullus accedit ad Christum sponsum, nisi pater eum trahat; ita nullus accedit ad Christum sponsum, nisi Christus eum trahat. Bene ergo dicit sponsa, idest Ecclesia, sponso suo Christo: trahe me post te. Deinde cum dicit, curremus in odorem, sponsa confitetur auxilium Christi esse suave et validum. Continuatur autem sic. Non ad insipientiam dico: trahe me post te: quia tuus tractus est suavis et validus. Quia si tu me traxeris, non solum movebor qualitercumque, sed etiam curram in odorem unguentorum tuorum; idest, velociter movebor, dummodo possim suaviter odorare virtutem et dona tua. Notandum autem, quod cum sponsa dicit se cursuram ad tractum Christi, confitetur ejus tractum non esse violentum sed suavem: nam currere est voluntate moveri. Rursum confitetur, talem tractum esse fortem; quia in cursu notatur velocitas motus, quae sine magna virtute esse non potest. Nec mirum, si Christus trahit suaviter et fortiter, quia Christus est Dei virtus et Dei sapientia; secundum apostolum, 1 ad Corinth. 1, et sapientia (ut legitur Sap. 8), attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et notandum, quod sponsa, cum postulat se trahi, nominat se in singulari, dicens, trahe me post te. Cum dicit hujusmodi tractui se obedire, nominat se in plurali, dicens: curremus in odorem unguentorum tuorum: cujus ratio est, quia Deus, quantum est de se, uno modo trahit: quia secundum Dionysium 4 de Div. Nomin., sicut sol non ratiocinans neque praeeligens immittit radios suos sensibiles; sic Deus immittit radios suos intelligibiles. Non tamen trahimur uno modo: quia licet Deus uno modo se habeat ad omnia, non tamen se habent omnia uniformiter ad ipsum, quia eadem influentia diversimode recipitur in creaturis. Quomodo autem intelligendum sit dictum Dionysii, et quomodo Deus se habeat ad omnia uniformiter, alibi (P. 1, qu. 47, art. 1) declaravimus. Deinde cum dicit, introduxit me rex, ponitur, quomodo sponsus exaudiat petitiones suae sponsae. Et circa hoc sponsa tria ostendit: quia primo dicit, se ad dulcedinem quam petierat, esse introductam; secundo, bonum quod desideraverat, gaudet se esse adeptam; tertio fatetur, se circa illud bonum non esse deceptam. Primum cum dicitur: introduxit me rex in cellaria sua; secundum cum annectitur: exultabimus et laetabimur in te; tertium, cum subinfertur: memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. Continuatur autem sic. Non in vanum petii divinum auxilium, quia sponsus meus, qui est Christus rex regum, et dominus dominantium (Apoc. 19), respiciens humilem petitionem meam, introduxit me in cellaria sua, idest in dulcedinem suam, dando mihi gratiam suam. Dicitur autem gratia cellaria in plurali, quia ab ea fluunt et derivantur singulae virtutes spirituales, perficientes diversas potentias; et secundum diversas virtutes diversarum potentiarum diversimode laetamur et gaudemus in domino: et perfecti secundum tales virtutes derivatas a gratia, quodammodo potamus vina spiritualis laetitiae de diversis cellariis. Deinde cum dicit, exultabimus et laetabimur in te, ostendit sponsam bonum quod desiderabat, scilicet ipsum Deum, esse adeptam. Nam secundum modum intelligendi, prius perficimur secundum gratiam divinam; et postea perfecti per gratiam, adipiscimur ipsum, ad quem gratia nos ordinat: ideo introducti per gratiam in spiritualem laetitiam, exultabimus et laetabimur in te. Notandum autem, quod universaliter omnes homines appetunt beatitudinem; diversificant autem in particulari: quia quidam ponunt felicitatem in venereis, quidam in divitiis, et sic de aliis; in quibus non est vera beatitudo, quia non delectantur in ipso summo et vero bono, sed in quadam participatione ejus, inquantum omnia participant de pleno bono. Gratia vero divina facit nos ponere felicitatem in summo et vero bono, et non in alio; ideo signanter dicit: exultabimus et laetabimur in te, qui es summum et verum bonum. Deinde cum dicit, memores uberum tuorum super vinum, ostendit, se circa bonum quod desideraverat, non esse deceptam. Ad cujus evidentiam notandum, hanc esse differentiam inter sensibilia et intellectualia bona: quod sensibilia bona antequam habeantur, reputantur magna; habita autem vilescunt: ut potest haberi ab August. in Lib. de Doctr. Christ. et a philosopho in 1 Ethic.: propter quod quilibet invenit se deceptum, cum adipiscitur sensibilia bona: quia non reputat ea tanta bona posteaquam habet, quanta credebat. Sed in intellectualibus bonis non sic se habet; quia habita majora reputantur et potissima, et praecipue summum bonum, quod Deus est. Causa autem quare bona sensibilia per modicum tempus delectant, et quod non inveniuntur tanta bona sicut credebantur, assignari potest, quia hujusmodi bona non sunt delectabilia secundum se, sed quod delectent, hoc est ratione habentium appetitum corruptum: quia unusquisque est talis qualis finis videtur ei, ut dicitur in 3 Ethic. Et quia hujusmodi appetitus sequitur naturam ut transmutabilem; ideo facta mutatione in natura, quae prius erant delectabilia, postea non sunt. Unde dicit philosophus 1 Rhetoric. in Tract. de disceptatione, quod transmutare est delectabile, quia in ipsa natura fit transmutatio. In bonis autem Dei vel divinis non sic se habet: nam talia bona secundum se sunt appetibilia, et ideo delectabilia secundum se, quia ea desideramus secundum illud quod in nobis est supremum et optimum. Unde etiam desiderando ea, distrahimur ab hujusmodi varietatibus: propter quod talia adepta nunquam habentur in fastidio, immo semper inveniuntur esse majora bona quam crederentur ante. Continuetur ergo sic littera. Nos memores uberum tuorum, idest memores quod diximus de uberibus, quod sunt meliora vino, non sumus decepti circa talem sententiam, quia recti, idest illi qui recte sapiunt, diligunt te super vinum. Bene poterat dicere ista sponsa, postquam introducta erat in cellaria sponsi, et gustaverat dulcedinem ejus, id quod dixit regina Saba regi Salomoni; quae, ut habetur 2 Paralip. 9, cum audisset famam Salomonis, venit tentare eum: et cum locuta est ei quaecumque erant in corde suo; postquam exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat, nec fuit verbum quod posset regem latere, videns sapientiam Salomonis, non erat prae stupore in ea spiritus: dixitque regi: verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus tuis. Notandum autem, quod sponsa prius loquitur in singulari, dicens, introduxit me; postea in plurali, cum subdit: exultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum. Quod propter eamdem causam contingit quam supra assignavimus. Potest tamen alia causa assignari; quia sponsa, quae unum petiit, multis modis et multis communicatum et communicandum invenit; in quibus et pro quibus gaudens dicit: exultabimus et laetabimur in te. Nigra sum, sed formosa. Postquam posita sunt desideria sponsae secundum quae desiderabat adipisci divinam dulcedinem sive divina bona, hic ponuntur desideria ejus secundum quae desiderabat fugere tribulationes et mala. Ad intelligentiam autem dicendorum notandum, sponsam Christi esse Ecclesiam. Ecclesia autem dupliciter potest accipi. Primo pro tota congregatione fidelium; secundo pro ipsis praelatis: quia quando aliquod nomen convenit toti congregationi, tale nomen dicitur de superiori parte totius; sicut videmus, quod hoc nomen homo est nomen totius conjuncti; quia tamen intellectiva pars in homine est superior, nuncupamus hominem etiam illam partem superiorem, quae dicitur intellectiva: quia quae facit homo secundum intellectum, dicitur facere per se ipsum. Propter quod Philos. in 9 Ethic. dicit, hominem esse magis intellectum quam sensum. Sic etiam quia nomen Ecclesiae dicitur de tota congregatione fidelium, praelati qui supremum gradum in Ecclesia tenent, dicuntur Ecclesia; et quod praelati faciunt, dicitur Ecclesia facere; et dominus de eo qui noluit audire unum aut duos aut tres, Matth. 18, ait: dic Ecclesiae, idest praelato, secundum unum modum exponendi. Sic ergo accipiendo Ecclesiam pro ipsis praelatis, melius poterimus continuare seriem litterae. Hoc viso, sciendum est, praelatos propter curam quam habent, dupliciter turbari: primo exterius propter illatas tribulationes; secundo interius per turbationes: quia interiores tribulationes aliquando mentem intantum distrahunt quod si post tribulationem quis ad mentem velit regredi, inveniat se non posse percipere illam dulcedinem quam prius perceperat. Salomon ergo in narrando ibi tribulationes Ecclesiae, idest praelatorum, duo facit: quia primo exteriores tribulationes narrat; secundo interiores distractiones, ibi, in lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea: in principio 3 cap. Propter primum notandum, quod Ecclesia primitiva, de qua nunc agitur, ut patet ex textu, habebat quatuor genera tribulationum: et quantum ad duo conveniebat cum Ecclesia moderna; quantum ad alia duo differebat. Nam Ecclesia moderna, sive praelati temporis hujus, dupliciter turbantur; primo ex administratione filiorum: administrantes enim non facile est sine turbatione esse, ut habetur 2 Corinth. 11. Turbantur etiam ex insidiatione haereticorum, quia adhuc hodie regnant multi falsi Christiani. Has autem duas tribulationes habebat primitiva Ecclesia: nam praelati tunc temporis habebant curam subditorum et haeretici insidiabantur ei. Habebat etiam illa Ecclesia duo genera turbationum quae non habet ista: quia tunc temporis communiter Christiani, et maxime praelati, impugnabantur a Judaeis et gentibus, a quibus non impugnantur modo: non enim impugnantur a gentibus, quia plenitudo gentium jam intravit Ecclesiam; nec impugnantur a Judaeis, quia non sunt illius auctoritatis super Christianos cujus erant tunc. Duo ergo facit Salomon: quia primo narrat turbationes primitivae Ecclesiae in quibus differebat ab ista; secundo illas etiam in quibus conveniebat cum ista; et hoc in principio secundi cap., ego flos campi. Prima pars dividitur in duas partes: quia primo narrat sponsa hujusmodi turbationem; secundo petit Christi subventionem, ibi, indica mihi quem diligit anima mea. Turbatio autem quam habuit primitiva Ecclesia, differens a moderna, erant stimulatio gentium, et impugnatio Judaeorum; ideo circa primum duo facit: quia primo instruit Ecclesia, quomodo turbabatur ex gentilium stimulatione; secundo quomodo impugnabatur ex Judaeorum vexatione, ibi, filii matris meae. Prima pars dividitur in duas: quia primo ponitur gentilium impugnatio; secundo ex illa impugnatione subinfertur filiorum instructio, ibi: nolite me considerare. Propter primum modum notandum quod impugnatio Ecclesiae facit ad ejus pulchritudinem; ideo Ecclesia narrando turbationem quam patiebatur a gentilibus, narrat etiam pulchritudinem suam. Continentur ergo sic littera. O filiae Jerusalem, quarum curam habere debeo, ego Ecclesia mater vestra sum nigra sicut tabernacula Cedar; sed sum formosa sicut pelles Salomonis. Cedar fuit secundus filius Ismaelis, ut dicitur Genes. 25, et fuit profugus super terram, sicut Ismael pater suus, cui dictum fuerat: manus tuae contra omnes, et manus omnium contra te. Ideo Cedar quasi habitus odio ab omnibus gentibus non morabatur inter gentes, sed morabatur extra in tentoriis, cujus tabernacula ratione pluviae denigrata erant. Sic Ecclesia despecta a gentilibus inter eos absque turbatione manere non poterat, ut Glossa videtur tangere: in quo notatur turbatio quam Ecclesia primitiva patiebatur a gentibus. Et licet sic essem nigra propter turbationes illatas exterius, attamen interius formosa sum sicut pelles Salomonis, quae fuerunt rubricatae, ex quibus fecit tabernaculum, sicut Glossa tangit, vel ex quibus texuit arcam domini: in quo notatur formositas secundum caritatem. Deinde cum dicit, nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, postquam Ecclesia narravit turbationem suam, nunc ex turbatione illata convertit se ad instruendum filios suos et confirmandum eos, dicens: o filiae Jerusalem, nolite me considerare quod fusca sim, quia sol, idest Christus, decoloravit me, idest denigravit me. Dicitur autem Christus denigrasse Ecclesiam primitivam, quia fuit causa finalis suae denigrationis, inquantum propter Christum denigrata erat sentiendo turbationes illatas a gentibus. Intendit ergo Ecclesia instruere filios suos per talem rationem: quia intentio et consideratio principalis non est ponenda in iis quae sunt ad finem, sed in ipso fine; sed turbationes mundi sunt ea per quae venimus ad Christum; Christus autem est finis noster: cum ergo turbamur propter Christum, non debemus considerare nec curare de ipsis turbationibus, sed tota intentio nostra debet poni in Christo, propter quem talia sustinemus. Deinde cum sequitur, filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis, ponitur illa pars in qua, postquam Ecclesia narravit turbationes gentium, narrat stimulationes Judaeorum. Ad cujus evidentiam notandum est, quod Judaei persequendo apostolos et Christianos, qui erant in Jerusalem, fecerunt quod dicti Christiani converterent se ad gentes, juxta illud Act. 13: ecce convertimur ad gentes; et convertendo se ad gentes, facti fuerunt custodes vinearum, idest gentium: propter quod saltem occasionaliter Judaei Ecclesiam primitivam custodem fecerunt in vineis gentium, expellendo eam de Jerusalem: propter quod apostoli custodiendo gentes non custodierunt Jerusalem, quae erat quasi vinea propria ipsorum. In numerando ergo Ecclesia turbationes Judaeorum, tria tangit. Primo narrat personas impugnantes eam, cum dicit: filii matris meae, idest Judaei, pugnaverunt contra me: fuit enim synagoga quasi mater nostra; quia ab ea aliquo modo processit Ecclesia. Et quia Judaei erant filii synagogae, ideo Ecclesia vocat eos filios matris suae. Secundo ponit turbationis excessum, cum subdit: posuerunt me custodem in vineis: quia tantus fuit excessus turbationis quod Christiani non valentes stare in Jerusalem, converterunt se ad gentes, quarum facti sunt custodes. Tertio ponit impugnationis effectum, cum subinfertur: vineam meam non custodivi; quia ex hoc secutum est ut relinquerent Jerusalem. Deinde cum dicit, indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, videns Ecclesia se habere tot turbationes, petit Christi auxilium et subventionem. Et dividitur in partes duas: quia primo sponsae petitio ponitur, sive quaestio; secundo subjungitur quaesiti ratio, ibi, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Continuetur ergo sic. O mi sponse, domine Jesu Christe, quem diligit anima mea, tu vides me tot tribulationibus circumventam, et quia sine te non possum eas fugere: ergo indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Volebat Ecclesia scire domum Christi; quia domus est in qua pascimur et requiescimus; et sciebat, Christum non esse vagabundum; immo quicumque ad domum suam iret ut eum quaereret, et ad eum recurreret in suis tribulationibus, sciebat quod eum semper inveniret paratum et promptum; ideo dixit; indica mihi, ubi cubes in meridie et cetera. Homines cubant in nocte; Christus autem in meridie cubat, et in plena luce, quia ipse est Deus verus, et vera lux, et in eo tenebrae non sunt ullae (1 Joan. 1). Deinde cum dicit, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, assignat rationem quaesiti: nam ideo Ecclesia in suis tribulationibus recurrit ad Christum, ne vagari incipiat. Et ponit sodales Christi. Dicuntur autem sodales Christi haeretici, qui nolunt esse imitatores, sed socii et sodales ipsius, inquantum propria docere cupiunt, et esse magistri, ut Christus fuit. Deinde cum dicit, si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, ponitur Christi responsio. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod sponsa increpanda erat dupliciter: primo ex quaestione quam fecerat, cum dixit: indica mihi, ubi pascas: videbatur enim velle quaerere Deum absentem, nam in se ipsa debebat eum quaerere; ideo quantum ad quaestionem quam fecerat, increpanda erat de ignorantia; sed quantum ad quaestionis rationem quodammodo increpanda erat de diffidentia: videbatur enim dubitare, ne Christus semper esset praesens, eam adjuvans, cum dicebat, ne vagari incipiam. Dividitur ergo haec pars in duas: quia primo Christus increpat sponsam de ignorantia; secundo ne diffidat, narrat quae mala eam sequentur ex tali ignorantia. Egredere et abi. Dicit ergo: o pulcherrima inter omnes mulieres, ideo quaeris me absentem, et dicis, ubi pascas, ubi cubes, si, idest quia, ignoras te: nam si te cognosceres, quaereres me in te ipsa. Notandum, quod nominat Ecclesiam pulcherrimam, quia Deus quaerendus est in anima, ut anima est imago ejus. Et quia de tali ignorantia eam increpat, ideo appellat eam pulcherrimam, quia ut est imago Dei, pulcherrima est. Consequenter cum dicit, egredere, et abi, narrat mala quae sequentur ipsam ex tali ignorantia; et dicit duo. Primum est caecitas intellectus; secundum malitia affectus. Continuatur sic. Quia tu, pulcherrima inter mulieres, sic te ignoras, egredere et abi, idest egredieris et abibis, post vestigia gregum, idest dogmata et exempla haereticorum: nam de illis gregibus nunc loquitur de quibus supra dixerat: ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, idest post haereticos, ut dictum fuit: in quo notatur ignorantia intellectus. Et pasce, idest pasces, haedos tuos, idest carnalia desideria tua adimplebis. Nam haedus est animal foetidum, in quo notantur carnales motus. Et hoc juxta tabernacula pastorum; quia tu ibis post carnalia desideria, sicut et alii carnales vadunt, qui intelliguntur per pastores hoedorum. Deinde cum dicit, equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea: quia sponsa videbatur diffidere; ne diffidat, sed plene confidat de Christo, narrat beneficia quae ei contulit: et circa hoc duo facit. Primo narrat beneficium quod ei contulit respectu inimicorum quos supplantavit; secundo beneficia quae ei contulit respectu majorum bonorum quae acquisivit, ibi, pulchrae sunt genae tuae. Continuatur sic. O amica mea, non diffidas, quia ergo assimilavi te equitatui meo, idest populo Israelitico, qui fuit meus populus peculiaris, quem tamquam equum possidebam et regebam. Illi ergo populo te assimilavi in curribus Pharaonis: quia sicut currus Pharaonis et equites ejus submersi sunt in mari rubro, ut habetur Exod. 14, ita Daemones te infestantes, qui intelliguntur per currus Pharaonis, ego conculcabo et deprimam. Deinde cum dicit, pulchrae sunt genae tuae, tangit bona quae ei contulit, cum quibus ad majora proficere potuit; et enumerat tria bona maxime necessaria quae ei contulit. Primo caritatem; secundo fidem, ibi, collum tuum; tertio spem, ibi, murenulas aureas. Continuatur sic. Non solum de me debes confidere, quia tuos depressi inimicos, sed etiam quia contuli tibi multa bona ad merendum; dedi enim tibi virtutem caritatis, qua me auctorem et factorem diligeres: de qua dicit: pulchrae sunt genae tuae, idest affectiones tuae, sicut turturis. Turtur est animal dilectivum; et postquam perdidit socium, alium renuit: in quo notatur ardor caritatis. Deinde cum dicitur, collum tuum sicut monilia, ostendit quod ei contulit fidem. Et continuatur sic. Non solum dedi caritatem, qua feci quod genae tuae essent sicut turturis; sed etiam contuli tibi fidem qua feci quod collum tuum, idest fides tua, per quam mihi capiti jungeris, sicut per collum caput jungitur corpori, esset sicut monilia idest ornamentum non habens exteriorem amictum: quia purum et solum Deum tenes in pectore. Deinde cum dicit, murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento, ostendit quod ei contulit spem. Spes autem est respectu praemii aeterni: hujusmodi autem praemium est duplex; videlicet essentiale, ut gaudium de bono increato et accidentale, scilicet de bono creato. Et utrumque tangit dicens: nos faciemus tibi murenulas aureas, idest infundemus tibi spem respectu praemii essentialis: nam praemium essentiale communi nomine dicitur aurea, sic accidentale dicitur aureola. Hujusmodi aurea, sive praemium essentiale, dicitur murenula, quae est catenula conjungens ornamentum colli, intus diversis coloribus colorata. Ergo praemium essentiale est unus Deus. Attamen secundum diversitatem meritorum de illo uno Deo non omnes habebunt par gaudium: quod declarat dominus, Joan. 14: in domo patris mei mansiones multae sunt. Hujusmodi autem murenula aurea erit vermiculata argento, propter additionem praemii accidentalis: quia sicut argentum deficit ab auro, sic praemium accidentale deficit a substantiali. Dicitur autem hujusmodi praemium accidentale vermiculatum propter diversitatem ejus, quia non idem praemium accidentale habebunt omnes. Notandum autem, quod signanter, cum loquitur de spe praemii, dicit, faciemus, quia spes respicit futurum tempus. Deinde cum dicit, dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum, ponitur correptio sponsae. Et quia dupliciter erat increpata: scilicet de ignorantia, et de diffidentia; ideo duo facit: primo enim ostendit sponsa se non diffidere, sed confidere: unde quasi correpta de diffidentia, confitetur beneficia sibi facta. Secundo quasi correpta de ignorantia, confitetur se non debere Deum quaerere absentem, sed praesentem. Secunda ibi, lectulus noster floridus. Propter primum notandum, quod secundum philosophum 1 Ethic. differentia est inter correptionem et correctionem: quia correptio est gratia patientis, ut bonus fiat; sed correctio sive castigatio est gratia facientis, ut jus servetur: ideo cum aliquis corripitur, si propter correptiones melioratur et acquiescit corripienti, debet commendari et laudari, ut in correptione sua maneat. Dividitur ergo pars ista in partes duas: quia primo quantum ad diffidentiam ponitur sponsae correptio; secundo ejus commendatio, ibi, ecce tu pulchra es, amica mea. Correptio autem sponsae quantum ad diffidentiam consistit in beneficiorum recognitione, quia confitetur auxilia sibi facta. Hujusmodi autem auxilia, ut dictum fuit, fuerunt quatuor, quae de Christo notabiliter praedicantur. Nam oppressio inimicorum potest appropriari incarnationi: licet enim per passionem princeps hujus mundi sit ejectus foras, hoc non fuit nisi quia homo ille qui patiebatur, Deus erat: et quia in incarnatione Deus factus fuit homo, ideo inimicorum oppressio non incongrue incarnationi attribuitur. Donum autem caritatis potest appropriari passioni, quia majorem caritatem nemo habet, quam ut ponat animam suam quis pro amicis suis (Joan. 15). Donum autem fidei potest appropriari resurrectioni, quia Christo passo omnes apostoli titubaverunt; ipse vero resurgens confirmavit eos in fide. Qui post passionem suam praebuit semetipsum vivum in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei; ut dicitur Act. 1 spes autem potest appropriari ascensioni, et missioni spiritus sancti: quia Christus ascendens misit Ecclesiae suae spiritum sanctum, quem accipientes habent pignus hereditatis aeternae, propter quod solidata fuit spes respectu praemiorum aeternorum. Quatuor ergo facit sponsa, secundum quod quatuor beneficia confitetur: nam primo confitetur incarnationem, per quam inimici deprimuntur; secundo passionem, qua caritas Christi ostenditur; tertio resurrectionem, per quam fides nostra confirmatur: quarto et ultimo confitetur spiritus sancti missionem, per quam spes nostra roboratur. Secunda ibi, fasciculus myrrhae; tertia ibi, botrus Cypri: quarta ibi, in vineis Engaddi. Dicit ergo: dum esset rex in accubitu suo, idest in sinu patris, in quo quiescit, nardus mea, idest humilitas mea, dedit odorem suum. Nardus enim est herba modica et odorifera, et significat humilitatem quae dedit odorem, quando filius respiciens humilitatem Ecclesiae suae, incarnatus est. Deinde cum dicit: fasciculus myrrhae, confitetur passionem, dicens: dilectus meus est mihi fasciculus myrrhae. Myrrha secundum Glossam est arbor Arabiae, altitudinis cubitorum quinque, cujus gutta est viridis et amara: unde significat passionem Christi. Haec autem passio fuit fasciculus myrrhae. Fasciculus dicitur quid congregatum, et est nomen diminutivum, sic Christus per passionem reputabatur diminutus. Isa. 53: non erat species ei neque decor: et sequitur: unde nec reputavimus eum. Rursum in eo fuit congregatio myrrhae, idest amaritudinis, propter multas passiones et opprobria quae sustinuit: et ad litteram, datum fuit ei in passione myrrhatum vinum. Et quia tantum bonum Christus contulit sponsae quod voluit pro ea pati et mori, ideo sponsa hoc recognoscens, subdit, quod talis dilectus suus inter ubera commorabitur, idest inter intellectum et affectum: quia nihil vult sapere quod ei displiceat; et nihil vult amare quod ipse abhorreat. Deinde cum dicit, botrus Cypri dilectus meus mihi; idest valde dulcis et jucundus. Cyprus enim est quaedam insula, cujus botri sive uvae faciunt optimum vinum. Et quia vinum laetificat cor hominis (Psal. 103), ideo hic intelligitur resurrectio: quia viso domino (post resurrectionem) gavisi sunt discipuli: Joan. 20. Deinde cum dicit, in vineis Engaddi, confitetur spiritus sancti missionem. Continuetur sic. Tu dilectus meus non solum es botrus Cypri, laetificans animam per resurrectionem; sed etiam es mihi botrus in vineis Engaddi, idest botrus balsami: quia, secundum Glossam, in Engaddi sunt arbores balsami crescentes in modum vinearum: unde significat missionem spiritus sancti, quia dona spiritus sancti suscipimus per unctionem chrismatis, quod conficitur ex balsamo et oleo. Deinde cum dicitur, ecce tu pulchra es, amica mea, ponitur sponsae commendatio. Et dividitur in partes duas: quia primo Christus sponsam commendat; et quia totum bonum nostrum a Christo est, sponsa hoc recognoscens, secundo hanc commendationem ad Christum refert, et ordinat, ibi, ecce tu pulcher es. Continuetur sic. Omnis pulchritudo tua ex eo est quod acquiescis monitionibus meis. Et dicit bis, ecce tu pulchra, ut ostendat eam pulchram et interius et exterius, in opere et intentione; ideo subdit: oculi tui columbarum. Duo enim oculi sunt opus et intentio. Columba enim est animal fecundum et simplex. Tunc enim habemus oculos columbarum, quando opus nostrum est fecundum ratione bonitatis, et intentio nostra est simplex ratione rectitudinis. Deinde cum dicit, ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus, ordinat sponsa pulchritudinem suam in Christum. Continuetur sic. Tu, dilecte mi, dixisti mihi: ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: quia nihil habeo quod non acceperim a te; ideo nolo gloriari, quasi non acceperim. Confiteor, quod omnis pulchritudo mea est a pulchritudine tua. Illa ergo duplex pulchritudo quam dixisti esse in me, peramplius et perfectius reservatur in te: propter quod, dilecte mi, ecce tu pulcher es et decorus. Deinde cum dicit, lectulus noster floridus, ostendit sponsa se esse correptam de ignorantia, et confitetur se debere habere Deum praesentem, et non absentem. Quaesierat enim sponsa a Christo, ubi pasceretur, ubi cubaret; propter quod dupliciter ignorabat. Ideo duo facit: quia primo confitetur quod pascitur in se ipsa; secundo quod cubat in se ipsa, ibi, tigna domorum nostrarum. Continuatur sic. Dilecte mi, ego quasi ignorans quaerebam ubi pasceres; modo cognosco quod pasceris in me ipsa: nam tu pasceris inter flores, juxta illud quod habetur infra, cap. 2. Qui pascitur inter lilia, sive inter flores: et quia lectulus noster floridus est, ideo in meo lecto, idest in mea mente, sive in mea conscientia pasceris. Deinde cum dicit, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina, confitetur quod cubat in se ipsa. Nam requies Christi est ubi sunt dona et virtutes spiritus sancti. Continuetur ergo sic. Non solum, mi dilecte, confiteor quod tu pasceris in me, quia lectulus noster floridus; sed etiam cubas in me, quia tigna domorum nostrarum, idest mentis et conscientiae nostrae, sive potentiarum nostrarum, sunt cedrina, propter virtutes spiritus sancti; et laquearia cypressina, propter ejus dona. Tigna enim domus dicuntur tigna erecta in capite conjuncta; et significant virtutes spiritus sancti, quae sunt in diversis potentiis, conjunguntur tamen in capite, inquantum fluunt a divina gratia, quae est in essentia animae, in qua potentiae radicantur. Hujusmodi autem virtutes dicuntur cedrinae propter incorruptibilitatem. Laquearia autem dicuntur ligna conjungentia ipsa tigna: unde immediatius laquearia adhaerent lateribus, ex quibus tegitur domus, quam faciant ipsa tigna: propter quod dicta sunt laquearia; unde significant dona spiritus, secundum quae movemur a spiritu sancto: nam secundum tales motus virtutes in nobis stant magis firmae. Hujusmodi vero laquearia sunt cypressina propter odorem, quia spargunt odorem usque ad spiritum sanctum.