CAPUT 2

Ego flos campi, et lilium convallium. Postquam descriptae sunt turbationes quas patiebatur Ecclesia primitiva ut differebat a moderna, hic narrat turbationes quas patiebatur ut conveniebat cum ea. Hujusmodi autem turbationes sunt duae: scilicet administratio filiorum, et insidiatio haereticorum. Dividitur autem pars ista in duas partes: quia primo ponitur invitatio Christi secundum quod invitat Ecclesiam ad flores producendum, sive procurandum, et ad haereticos capiendum; secundo ponitur famulatio sponsae, quae est prompta ad Christo obediendum, ibi dilectus meus mihi. Prima dividitur in duas partes: quia in prima Christus invitat Ecclesiam ut procuret filios; secundo ut capiat haereticos, ibi, capite nobis vulpeculas. Prima in duas: quia primo invitat Ecclesiam ad officium suscipiendum; secundo ad officium exequendum, ibi, vox dilecti mei. Propter primum, notandum, quod primo Christus invitat Ecclesiam ad ministrandum filiis, et habendam curam de eis; secundo videns sponsa quod non est bonum repellere monitionem sui sponsi, non respondet sponso, innuens se assentire monitionibus ejus; sed convertit se ad filios, declarans quomodo intelligendum sit susceptum officium, ibi, sicut malus; tertio Christus hujusmodi declarationem confirmat, ibi, adjuro vos, filiae Jerusalem. Prima pars dividitur in partes tres, secundum quod tripliciter invitat Ecclesiam ut ministret filiis, et eorum curam habeat. Nam primo invitat Ecclesiam ratione exempli; secundo ratione praemii, ibi, et lilium; tertio ratione meriti, ibi, sicut lilium inter spinas. Continuatur sic. Tu, amica mea, turbaris per gentiles, quia nigra es, sicut tabernacula Cedar, turbaris etiam per Judaeos, quia filii matris tuae pugnaverunt contra te. Sed ultra hoc oportet te tribulationes sustinere propter administrationem filiorum; ad quod debes induci exemplo meo: quia ego sum flos campi: non enim sum flos anguli, sed in campo existens posui animam meam pro ovibus meis (Joan. 10). Sic et tu exemplo meo debes hoc facere. Deinde cum dicit, et lilium convallium, ostendit hoc idem ratione praemii. Continuatur sic. Non solum, amica mea, debes ponere animam tuam pro filiis tuis, habendo curam de eis, ut sis flos campi, sicut ego; sed debes etiam hoc facere considerando quia ego sum lilium convallium, sive decor et praemium humilium. Ideo si te humiliaveris ad hoc faciendum, habebis a me mercedem et praemium. Deinde cum dicit, sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ostendit hoc idem ratione meriti. Est enim modus loquendi, quod si aliquis vellet habere aliquem in amicum, et diceret eo audiente, si aliquis vult esse amicus meus, debet esse purus sicut aurum: ille autem si esset sensatus, jam intelligeret, quod oporteret eum esse talem, si vellet esse amicus ejus. Sic loquitur Christus Ecclesiae, cum ait: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Ideo tu, sponsa, si vis esse amica mea, oportet quod tu exponas te spinis, idest tribulationibus propter filios tuos, atque pungaris sive affligaris propter hujusmodi spinas; quia per hoc mereberis: in quo invitat eam ad suscipiendum officium ratione meriti. Deinde cum dicit, sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios, declarat Ecclesia filiis suis, qualiter habere se debeant in suscepto officio. Vult enim ostendere quod prius debet intendere sibi, postea aliis. Et hoc ostendit duplici ratione. Primo ex differentia vitae activae et contemplativae; secundo ex ordine caritatis. Prima ratio talis est. Vita contemplativa melior est quam vita activa, juxta illud domini, qui dixit, Mariam elegisse optimam partem, Luc. 10, quia elegerat vitam contemplativam; sed ad majus bonum prius est intendendum: cum ergo praelatus per vitam contemplativam magis intendat sibi; per vitam vero activam magis videatur intendere subditis, prius debet intendere sibi quam suis subditis. Secunda ratio sumitur ex ordine caritatis: nam caritas ordinate fertur in bonum: et quia quodlibet bonum magis servatur ubi est secundum totum quam ubi est secundum partem: ideo bonum nostrum magis servatur in Deo, ubi est secundum totum, quam ubi est secundum partem. Iterum quaelibet res magis servatur in se, quam in suo simili; ideo magis debemus diligere Deum quam nos ipsos, et nos quam proximum. Ergo praelatus ex ordine caritatis prius diligere debet et intendere bonum sibi quam subditis. In ponendo autem istas rationes sic procedit: quia primo proponit media, sive virtutes rationum: secundo ex ipsis mediis arguit, ibi, fulcite me floribus. Prima pars dividitur in duas partes, secundum quod duo media proponit: nam primo ponit medium ex dulcedine contemplationis; secundo ex ordine caritatis, ibi, introduxit me rex. Est ergo medium primum, quod sponsus est summe bonus, et quod ipsa sedit sub umbra illius, scilicet sponsi sui, et gustavit de fructu ejus, in quo sensit magnam dulcedinem: ideo ait, quod sicut malus inter ligna sylvarum, idest sylvestria: non quod ipse sit sylvestris, sed comparatione; sicut omnia sunt arida, et ipse solus viridis; sic omnia ligna sunt sylvestria, et ipse solus domesticus, et summe bonus, et delectabilis et desiderabilis: sic dilectus meus inter filios; idest inter alios justos est summe desiderabilis quia cuncti sancti sunt quasi alieni a Deo in comparatione ad Christum; quia non sunt filii naturales ut ipse. Et quia talis est sponsus suus, ideo subdit, quod sub umbra illius, idest sponsi mei, quam umbram desiderabam, sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo. Tunc enim vere sedemus sub umbra Christi quando ardor libidinis nos non urit; et tunc fructus ejus est dulcis gutturi nostro quando relinquentes terrena, delectamur divina gratia. Deinde cum dicit, introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem, ponit secundum medium ex ordine caritatis, dicens: rex, idest Christus, introduxit me in cellam vinariam, idest in ubertatem spiritualis laetitiae, quae designatur per vinum; et ordinavit in me caritatem: idest, contulit mihi caritatem ordinatam. Deinde cum dicit, fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo, arguit ex mediis supradictis, quod prius debet praelatus intendere sibi quam aliis. Et duo facit, secundum quod fuerunt duo media assignata. Primo ergo arguit ex primo medio; secundo ex secundo, ibi, laeva sub capite meo. Continuatur sic. Dictum fuit enim quod dulcedo dilecti mei est valde suavis, et ideo primo quaerenda. Propter quod, o filiae Jerusalem, antequam ego intendam vobis, fulcite me floribus, stipate me malis; idest, permittite me esse fulcitam floribus, non impediendo delectationem meam quam habeo de Christo, qui est flos. Et permittatis me esse stipatam malis, non impediendo dulcedinem meam quam habeo de dilecto meo, qui est malus. Et subdit causam: quia amore langueo. Notandum autem, quod superius Christus nominatus est a singulari flos et malus, hic autem in plurali nominat ipsum, dicens. Fulcite me floribus, stipate me malis; quia bonitas et dulcedo in Christo est unica; cum autem derivatur ad nos, multiplicatur et diversificatur secundum diversa dona gratiarum. Item notandum, quod aliquid dicitur quis facere ex eo quod permittit illud, vel non impedit fieri; et isto modo loquitur Ecclesia filiis suis, quod ornent eam floribus et stipent eam malis, idest stipitibus malorum eam circumdent, quia petit ab eis, quod eam eis stipatam et fulcitam esse permittant, non impediendo ipsam: cum ex suavitate odoris sive ex dulcedine contemplationis debeat prius intendere sibi quam aliis filiis. Deinde cum dicit, laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me, arguit hoc idem ex secundo medio: et continuatur sic. Sicut ex dulcedine contemplationis, sic ex ordine caritatis prius debeo mihi intendere per vitam contemplativam, quam vobis per vitam activam. Ergo laeva ejus, idest sinistra Christi, quae denotat vitam activam, erit sub capite meo, idest secundario intenta; et dextera illius, idest vita contemplativa, per quam intendo mihi, amplexabitur me, idest erit super caput meum: quia erit ad quod primo intendam: quia primo intendam mihi, et postea vobis. Deinde cum dicit, adjuro vos, filiae Jerusalem, ponitur confirmatio praedictae declarationis. Sic enim declaraverat sponsa susceptum officium, quia volebat prius intendere sibi, et habere dexteram Christi super se: et postea volebat intendere filiis, et habere sinistram sub capite; et nolebat quod filii impedirent eam a dulcedine contemplationis. Ideo Christus volens hoc confirmare, ait: o filiae Jerusalem, quibus sponsa mea praeest, adjuro, idest obsecro et rogo: nam licet possim praecipere, volo rogare vos per capreas, cervosque camporum, idest propter praelatos sive propter Ecclesiae doctores, qui sunt capreae quae debent subtiliter videre quid expediat subditis; et sunt cervi camporum qui debent solicite currere ad subditorum defectum. Propter hujusmodi praelatos, propter sponsam meam rogo vos, ne suscitetis, neque evigilare faciatis ipsam dilectam, a somno contemplationis, donec ipsa velit: quia prius debet intendere per se et pro se, dulcedini divinae, et postea actionibus vestris. Vox dilecti mei. Postquam sponsus invitavit Ecclesiam ad officium suscipiendum, ut susciperet curam filiorum, in parte ista invitat ipsam ad tale officium exequendum. Et circa hoc duo facit: quia primo Christus ad tale officium exequendum Ecclesiam invitat; secundo hujusmodi officium declarat, ibi, surge amica mea. Prima dividitur in tres partes, secundum quod Christus tripliciter invitat Ecclesiam ad dictum officium exequendum: quia primo invitat eam ex parte sua; secundo ex parte auditorum, ibi, en dilectus meus, tertio ex parte auxiliorum, ibi, vox turturis. Circa primum, notandum, quod praelatus in exequendo officium sibi commissum, quantum ad praesentia, tria debet facere: nam primo ad supplendum subditorum defectum debet velociter currere; secundo ad talem defectum cognoscendum perspicaciter et ardenter intendere; tertio debet suos subditos diligenter instruere. Et quia haec omnia facit Christus, ideo praelatus ex parte ipsius Christi, et exemplo ipsius motus, debet circa subditos suos sic se habere. Posset ergo sic formari ratio. Omnis Christi actio est praelatorum instructio; et licet sit instructio omnium Christianorum, est tamen potissime instructio praelatorum. Sed Christus ad subveniendum filiis velociter cucurrit; eorum defectum perspicaciter, et ardenter perspexit, et eos fideliter instruxit. Ergo et tu Ecclesia, tu sponsa mea, tu praelate, qui per sponsam et Ecclesiam designaris, debes hoc facere. De hac autem ratione non ponitur nisi medium; ideo dividitur pars ista in partes tres, secundum quod medium trahit nam primo ostenditur quod Christus ad subveniendum nobis velociter cucurrit; secundo quod defectus nostros perspicaciter et ardenter perspexit, ibi, similis est dilectus meus capreae; tertio quod nos fideliter et utiliter instruxit, ibi, en ipse stat. Dicit ergo primo: vox dilecti mei; supple, auditur in me: ipsa enim audiebat in se ipsa vocem dilecti sui, juxta illud: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Psalm. 84. Et quia locutio interior quaedam visio dici potest, ut dicit Augustinus 19 de Trin., ideo si sponsa in se ipsa loquentem audit dilectum suum, aliquo modo videbat ipsum. Et videns ipsum, admirata de velocitate ejus, et de solicitudine ipsius, dicebat: ecce venit saliens in montibus, transiliens colles, idest Angelos, patriarchas, reges, prophetas, de quorum semine descendit Christus: in quo notatur magna et solicita velocitas Christi ad subveniendum nobis; qui transiens Angelos venit in mundum, descendens ex semine patriarcharum, regum, et prophetarum, ut nostro defectui subveniret. Quare autem Angeli montes, patriarchae et reges colles dici possint, de facili patet, si considerentur altitudines Angelorum, patriarcharum et regum. Deinde cum dicit, similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum, ostenditur quomodo Christus defectus nostros ardenter et perspicaciter intuetur: et continuatur sic. Non solum audivi dilectum meum loquentem in me, et audiendo ipsum, vidi, quod transilivit Angelos, patriarchas et reges, et venit ad nos: sed etiam vidi, quod dilectus meus similis est capreae, defectus nostros subtiliter videndo; quia, secundum Glossam, caprea subtiliter videt. Rursum similis est hinnulo cervorum, defectus nostros subtiliter considerando: hinnulus enim, secundum Glossam, agiliter currit. Unde potest designari excellentia amoris Christi: nam per amorem ferimur quocumque ferimur, juxta illud Augustinum 2 confessionum. Pes meus amor meus: eo feror quocumque feror. Et si multus sit amor, per ipsum agiliter et velociter ferimur. Deinde cum dicit, en ipse stat, ostenditur quod Christus nos fideliter et utiliter instruxit. Unde adhuc verba ista sunt verba sponsae videntis quod Christus stat post parietem nostrum, idest post carnem nostram, paratus ad nos docendum fideliter et utiliter. Et stans post parietem nostrum, est respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos, idest per dicta prophetarum, exponendo nobis illa; sunt enim dicta prophetarum magis aenigmatica quam ea quae scribuntur in lege; ideo talia dicta designantur per cancellos; dicta vero legalia, quae sunt magis aperta, designantur per fenestras. Et tunc est supplenda ratio: quia, tu sponsa, videns me dilectum sic fecisse, et habuisse diligentem curam filiorum, mei exemplo mota, debes diligenter exequi officium tibi commissum, et non solum ex parte mea, sed ex parte auditorum. Et circa hoc duo facit: quia primo ponitur blanda Christi invitatio; secundo subjungitur etiam invitationis ratio, ibi, jam enim hyems transiit. Dicit enim sponsa: en dilectus meus loquitur mihi; et ait: surge, propera, amica mea, propter caritatem; columba mea, propter simplicitatem, formosa mea, propter imaginis divinae dignitatem: propera scilicet, et veni, exequendo officium tibi commissum, habendo curam filiorum tuorum. Deinde cum dicit, jam enim hyems transiit, ponit rationem ad hoc ex parte auditorum, et intendit talem rationem. Quando materia est disposita, tunc est operandum, et tunc est inducenda in eam forma debita; sed auditores et filii tui sunt nunc dispositi ad obediendum monitionibus tuis: ergo debes surgere, et properare, et exequi officium tibi commissum circa eos. De ista ratione ponit solum medium, ostendens auditores esse dispositos: et duo facit, secundum quod dispositio dupliciter potest accipi et attendi. Nam primo ostendit auditores esse dispositos ex contrariorum amotione; secundo ex positorum inductione, ibi, flores apparuerunt. Continuatur sic. Bene dico, quod debes surgere et ministrare filiis tuis, quia hyems jam transiit, idest congelatio infidelitatis quae intelligitur per hyemem, secundum Glossam, recessit a filiis tuis: propter quod filii tui habent dispositum affectum ad obediendum. Imber abiit et recessit; idest, malitia intemperantiae et voluptuositas abiit et recessit: propter quod filii tui habent dispositum affectum ad obediendum doctrinae tuae. Per imbrem enim, qui est humidus, intelligitur voluptuositas: quia sicut humidum undique currit, et non bene terminatur in termino proprio; sic voluptuosi secundum quamlibet passionem currunt, et non bene terminantur judicio rationis, quod debet esse eorum frenum et terminus. Deinde cum dicit, flores apparuerunt, ostendit, auditores esse dispositos ex parte conditionum propositarum: et continuatur sic. Bene dico, quod tu debes surgere, quia auditores et filii tui non solum non sunt indispositi quia parati sunt ad dimittendum, vel etiam dimiserunt conditiones contrarias; sed videmus etiam jam apparere in eis conditiones convenientes et congruas: unde flores, id est initia bonorum operum, ut exponit Glossa, apparuerunt in terra nostra, idest in filiis nostris, quos quasi terram debemus arare et colere. Tempus putationis advenit: quia sunt in prompta dispositione ad gaudium, vel ad germinandum. Et notandum, quod nos dominus filios suos appellat terram suam: quia quod uni ex minimis fit, sibi reputat fore factum. In quo ejus magna benignitas designatur. Deinde cum dicit, vox turturis audita est in terra nostra, adducit rationem ex parte multorum auxiliorum. Intendit autem talem rationem. Tunc homo debet surgere ad operandum, quando videt sibi adesse multa auxilia, per quae potest consequi quod intendit; et quia tu, sponsa mea, habes multa auxilia te auxiliantia ad ministrandum filiis tuis, ideo debes surgere et ministrare eis, exequendo officium tibi commissum. De ista autem ratione ponit solum vim medii, notans auxilia quae habet Ecclesia; et circa hoc tria facit, secundum quod talia auxilia tria sunt: videlicet auxilium divinum et humanum; humanum duplex, scilicet gentilium et Judaeorum: quia aliqui ex Judaeis conversi erant, et ad adjuvandum Ecclesiam parati erant; et aliqui conversi erant de gentilibus, ad hoc idem parati. Primo ergo narrat auxilium divinum, cum dicit; vox turturis, idest vox spiritus sancti, ut Glossa exponit, audita est in terra nostra: nam ipse spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; ut dicitur Rom. 8. Et quia tantum auxilium habes, ideo non debes pigritari ad surgendum. Secundo cum dicit, ficus protulit grossos suos, ostendit hoc idem ex parte auxilii Judaeorum: et continuatur sic. Bene dico, quod tu debes surgere, quia ficus, idest synagoga, quae consuevit esse ficus propter dulcedinem divini cultus, protulit grossos suos, idest protulit ficus suas, quae licet non sint maturae omnino, sed sint grossae, tamen prompti sunt et parati ad te auxiliandum. Potest etiam hoc legi aliter, sed non mutatur, exponendo proferre pro projicere et abjicere. Sic synagoga protulit, idest projecit, grossos suos, idest immaturitatem ficuum suarum, quia jam non habet aliquas ficus maturas promptas ad auxiliandum. Possunt enim dici grossus et grossi fructus, quia parent in ficu ante maturitatem. Deinde cum dicit, vineae florentes dederunt odorem suum, ostendit tertio hoc idem ex parte gentilium: nam Ecclesia debet surgere, et exequi officium sibi commissum: quia vineae florentes dederunt odorem suum; idest, quia jam aliqui ex eis parati sunt ad te juvandum. Nulla ergo tibi remanet excusatio quare tu non debeas surgere et habere diligentem curam filiorum. Deinde cum dicit, surge, propera, amica mea, speciosa mea, et veni, declarat Christus Ecclesiae hujusmodi officium exequendum; et duo facit: quia primo ostendit ad quid Ecclesia debeat exequi officium sibi commissum, et ad quid debeat inducere filios suos; secundo ostendit quomodo filios suos ad illud inducere debeat, ibi, ostende mihi faciem tuam. Dicit ergo: tu amica mea, propter caritatem, speciosa mea, propter cordis simplicitatem, surge et veni in foraminibus petrae, idest in vulneribus Christi, quia secundum Apost. 1 Corinth. 10: petra autem erat Christus. Tunc enim venimus in foraminibus petrae, quando inducimur ad considerationem passionis Christi. Debet etiam Ecclesia venire in caverna maceriae, quia debet filios suos inducere ad veritatem fidei: nam secundum Glossam, maceria est congeries lapidum compositorum in muro sine caemento: sic fides nostra articulos et sententias continet sine caemento rationis; et ideo causam colligare non potest: attamen omnes articuli colligantur in unum, quia vel pertinent ad divinitatem vel ad humanitatem Christi; et divinitas et humanitas plene fuerunt in una hypostasi Christi. Ideo singulariter dicit, in caverna maceriae: nam caverna significat locum imum et cavum, quia humiliter debemus suscipere veritatem fidei, et captivare intellectum nostrum in obsequium Christi. Propter quod apparet, ad quid debeat Ecclesia suscipere curam filiorum, quia ad duo; primo ut inducat eos ad meditandam passionem Christi; de qua dicit Chrysostomus in quodam sermone de passione Christi, quod crux Christi est philosophia Christianorum; ut sic recolendo acerbitatem passionis Christi, non vadant post lascivias suas: in quo notatur bonitas affectus. Secundo debet eos inducere ad veritatem fidei, ne vadant post errores suos: in quo notatur bonitas intellectus. Deinde cum dicit, ostende mihi faciem tuam, ostendit quomodo Ecclesia sive praelatus possit inducere filios suos ad ea quae dicta sunt. Ad cujus evidentiam notandum, quod praelatus dupliciter debet inducere subditos suos ad bonum; exemplo scilicet, et verbo, juxta illud Act. 1: coepit Jesus facere et docere. Et inquantum praelatus dat bonum exemplum subditis suis, inducit eos ad bonum, et ad bonitatem affectus, sive ad foramina petrae, quia inducit eos ut considerent passionem Christi, et non vadant post affectiones malas. Sic faciebat apostolus 1 ad Corinth. 11: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Inquantum vero praedicat eis, inducit eos ad veritatem fidei, sive ad cavernam maceriae, quia ostendit eis quid credendum, et quid non credendum. Nam et si verbo inducitur quis ad bonos mores, hoc est inquantum praedicatio praesupponit bonam vitam praedicantis: quia, ut dicit Gregorius, cujus vita despicitur, necesse est ut ejus praedicatio contemnatur. Unde apparet quod ea quae dicuntur, consonant eis quae prius dixerat. Dicit dominus ipsi Ecclesiae, vel praelato: ostende mihi, faciem tuam; idest, ostende filiis meis, quos tibi commisi, faciem tuam, idest bonum exemplum de te, bene vivendo. Dicitur autem ipsum bonum exemplum facies, quia sicut facies est in aperto, ita bona opera praelatorum debent esse in aperto, ut inducant filios suos ad bonum, juxta illud Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Et addit: sonet vox tua in auribus meis; idest, filii mei tibi commissi audiant vocem praedicationis tuae. Quod enim Ecclesia facit filiis suis commissis sibi, Christus reputat sibi factum. Addit autem causam ejus quod dixerat, dicens: vox enim tua dulcis, quando proponis filiis meis verbum; et facies tua decora, quando tribuis eis bonum exemplum. Deinde cum dicit, capite nobis vulpes, invitat Christus Ecclesiam ad haereticos extirpandos; et quatuor tangit. Nam primo dicit haereticos capiendos, cum ait, capite nobis vulpes, propter fraudulentiam, quia latenter insidiantur doctrinae sanae. Secundo assignat tempus captionis, cum ait, parvulas; quia quando haeretici incipiunt pullulare, et sunt parvuli, tunc sunt capiendi, idest sunt convincendi per doctrinam sanam: quia postquam confirmati sunt in errore suo, non ita de facili convertuntur. Vel sunt capiendi, ad litteram, quia sunt tollendi de medio, ne Ecclesiam destruant. Et ideo tertio subdit captionis rationem, cum ait: quae demoliuntur vineas: nam propterea capiendi sunt propter damna quae inferunt, quia Ecclesiam destruunt. Quarto addit commoditatem damnificandi, cum subdit: nam vinea nostra floruit: est enim haec causa quare haeretici habent commoditatem ad damnificandum, quia vinea, idest Ecclesia, est in flore: quod potissime verificabatur in Ecclesia primitiva, de qua sapiens loquitur. Potest etiam verificari adhuc quantum ad eos qui non sunt in fide solidati. Deinde cum dicit, dilectus meus mihi, et ego illi, postquam posita est multiplex Christi invitatio, hic, ut dicebatur, ponitur Ecclesiae famulatio. Et dividitur pars ista in tres partes: quia primo ponitur Ecclesiae famulatio; secundo subditur famulationis ratio, ibi, qui pascitur inter lilia; tertio, ne Ecclesia in tali famulatu possit deficere, imploratur ab ea Christi subventio, ibi, revertere; similis esto dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum. Continuetur sic, dilectus meus mihi; supple, loquitur, ut meis filiis administrem, et ut haereticos capiam; et ego illi; supple, sum parata obedire: in quo notatur ejus famulatio. Deinde cum dicit, qui pascitur inter lilia, assignat rationem suae famulationis. Est enim Christo obediendum, quia obedientes ei sunt lilia, habentes candorem munditiae. Continuatur ergo sic. Ideo sponso meo obedire volo, quia ipse est qui pascitur inter lilia, idest inter mundas mentes sibi famulantes: propter quod, ut munda sim, semper ipsi obedire volo, donec inclinentur umbrae, idest donec cesset aenigmatica cognitio, quae est in hac vita, et aspiret, idest illucescat, dies, scilicet aeternitatis: in quo designat quod qui semper desiderat mundus esse, semper debet Christo obedire: nam (supple, semper) pascitur inter lilia, et diligit mundas mentes, quamdiu durat praesens vita. Multo magis hoc vult in futura vita, ita quod ly donec ibi teneatur inclusive, non exclusive. Deinde cum dicit, revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bethel, implorat Ecclesia Christi auxilium et subventionem, ut ei possit assidue famulari. Et continuatur sic. Tu dilecte mi, qui habitas super montes Bethel, idest super Angelos, Bethel enim interpretatur domus Dei, vel habitaculum Dei: unde montes Bethel significant eos qui in domo Dei tenent altum gradum. Tu autem, dilecte mi, qui es super eos, revertere; idest, si per aliquam negligentiam contingat me a te divertere, tu tamen revertere ad me, me adjuvando, ut ad te redeam, et tecum maneam. Similis esto capreae, quae habet acutum visum, nostros defectus misericorditer aspiciendo; etiam esto similis hinnulo cervorum, qui movetur agiliter: ita tu meis defectibus, ne ultra procedant, succurre velociter.