CAPUT 3

In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea. Sicut dictum est supra, Ecclesia respectu filiorum dupliciter turbatur: primo quantum ad exteriores turbationes; secundo quantum ad interiores distractiones. Finita parte illa ubi egit de exterioribus tribulationibus, nunc determinat de interioribus distractionibus. Et dividitur pars ista in tres partes: quia primo ponitur hujusmodi distractio; secundo subjungitur Christi compassio, ibi, adjuro vos; tertio imponitur finis isti tractatui, in quo determinatur de primitiva Ecclesia: unde subinfertur dictae Ecclesiae commendatio, ibi, quae est ista? Distractio autem Ecclesiae, sive praelati, sic esse habet, quia ipsae exteriores solicitudines, quibus curam filiorum gerit, ita eum occupant, quod quando vult redire ad conscientiam, multoties invenit se deficere ab illa dulcedine quam prius habebat: unde quaerit in lectulo suo Christum, et non invenit; et quandocumque hoc contingit ei, debet surgere, et eum quaerere per vicos et plateas civitatis, idest per omnia desideria et opera quae fecit et quae concupivit utrum aliquid concupierit vel egerit quod Christo displicuerit, propter quod sentiat se distractum in conscientia. Et cum hoc agit, vigiles civitatis, idest vanae cogitationes, inveniunt ipsum: quas debet pertransire, quia in talibus cogitationibus non invenitur Christus. Et talibus pertransitis, ipse invenit Christum. Et quia haec se habent per ordinem, ideo pars ista dividitur in partes quatuor: quia primo ponitur ad conscientiam reversio; secundo ponitur Christi inquisitio, ibi, surgam et circuibo; tertio vanarum cogitationum occurrentium occupatio, ibi, invenerunt me vigiles; quarto Christi inventio, ibi, paululum cum pertransissem eo, inveni quem diligit anima mea. Continuetur sic. Ego praelatus vel Ecclesia, post administrationem et vitam activam, volens redire ad dulcedinem contemplationis, in lectulo meo, idest in conscientia mea, quaesivi per noctem, idest tempore congruo, videlicet tempore silentii, cujusmodi est tempus noctis, illum quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni: quia inveni me distractum et perturbatum in conscientia mea, propter exteriores occupationes: in quo habetur ad conscientiam reversio, quomodo praelatus post actionem redit ad conscientiam, ut ibi Christum inveniat. Deinde cum dicit, surgam et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, ponitur sponsae inquisitio ad inveniendum: et continuatur sic. Rediens ad conscientiam meam, quaesivi Christum, et non inveni: unde ut eum inveniam, adhuc quaeram. Surgam et circuibo civitatem; idest, per attentam considerationem perquiram conscientiam meam; et per vicos et plateas, idest per omnia dicta, desiderata et facta, quae ego dixi et concupivi, utrum aliquid egerim quod displicuerit sibi; et sic faciendo Christum quaeram, quem diligit anima mea. Nam si quis post actionem non potest redire ad dulcedinem contemplationis, debet cogitare quod forte in aliquo deliquit, propter quod solitam dulcedinem non sentit. Et ideo debet civitatem, idest conscientiam, totaliter scrutari. Notandum autem conscientiam esse lectulum in quo Christus requiescit, quia stratum coangustatum est, quia non potest jacere nisi unus, scilicet Christus, vel Diabolus. Isaiae 28: coangustatum est stratum ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest. Sed si consideremus conscientiam et cor nostrum quantum ad genera peccatorum quae ibi esse possunt, sic est civitas distincta per vicos et plateas, idest per delicta majora, et per minora. Deinde cum dicit, quaesivi illum, et non inveni, ponitur vanarum cogitationum occupatio. Continuetur sic. Ad conscientiam meam redii; Christum per plateas et vicos quaesivi. Quaesivi illum, et non inveni. Et est causa quare: quia vigiles civitatis, idest vanae cogitationes, qui custodiunt civitatem, invenerunt me: ideo eis occupata, Christum non inveni; quia vix possumus dicere unum pater noster, quin vanae cogitationes nos non inveniant. Quare tales cogitationes dicuntur vigiles civitatis, quia semper sunt paratae ad capiendum et occupandum nos. Sed quando tales vigiles, seu cogitationes occupant nos, debemus eas derelinquere, quia in talibus cogitationibus non invenitur Christus. Ideo ironice talibus vigilibus dicitur: numquid vidistis Christum, quem diligit anima mea? Deinde cum dicit, paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea, ponitur primo Christi inventio; secundo ejus apprehensio, ibi, tenui eum. Continuetur sic. Ita invenerunt me vanae cogitationes, seu vigiles civitatis; sed cum pertransissem eos, scilicet derelinquendo, inveni Christum, quem diligit anima mea. Sciat enim quilibet, quod si ad conscientiam suam redit, et eam diligenter inquirit, et vanas cogitationes dimittit, his peractis Christum invenit. Deinde cum dicit, tenui eum, ponitur Christi apprehensio. Et ostendit primo se apprehendisse fortiter, cum dicit, tenui eum; quasi dicat: non qualitercumque recepi ipsum, sed fortiter apprehendi, tenendo ipsum. Secundo ostendit quod eum apprehendit perseveranter, cum subdit, nec dimittam; quasi dicat: incessanter tenebo ipsum. Tertio innuit quod apprehendit utiliter, cum subinfert: donec introducam illum in domum matris meae, quantum ad majores, et in cubiculum genitricis meae, quantum ad minores. Sic debet facere Ecclesia, quasi bona mater, quod postquam invenit Christum, debet eum tenere: et non dimittere, donec introducat eum in corda filiorum majorum, qui sunt domus matris suae, idest domus gratiae, quia gratia est mater omnium, cum ab ea habeamus esse spirituale: dicuntur enim majores filii Ecclesiae domus gratiae, quia plus habent de gratia. Sic etiam Ecclesia debet introducere Christum in corda filiorum minorum, qui dicuntur cubiculum genitricis, idest cubiculum gratiae, quia minus habent de gratia: cubiculum enim est domuncula parva. Notandum autem, quod Ecclesia non intendit Christum introducere in majores et in minores, quasi Christum non habeant: quia sic non essent domus et habitaculum gratiae; sed ut ipsa in contemplatione gaudeat de donis gratiae majorum atque minorum. Potest etiam intelligi ut per talem introductionem aliqui fiant domus gratiae, et sic majores: et aliqui habitaculum, et sic minores. Deinde cum dicit, adjuro vos, ponitur Christi compassio: nam videns Christus Ecclesiam sive praelatum per exteriores occupationes aliquando distrahi, in conscientia ei compatiens, ait adjuro vos, idest obsecro, filiae Jerusalem, quarum curam habet praelatus, per capreas cervosque camporum, idest propter ipsos praelatos, ut supra expositum est, ne suscitetis, a somno contemplationis, nec evigilare faciatis, a quiete dulcedinis, dilectam Ecclesiam, donec ipsa velit. Notandum autem, bis adjurasse filias Jerusalem, ne evigilare faciant a somno contemplationis Ecclesiam matrem earum: dupliciter enim possunt errare subditi circa curam praelati. Primo si crederent quod praelati primo deberent intendere eis quam sibi; propter hoc dictum fuit primum, adjuro: secundo si crederent quod postquam praelatus incepit intendere eis, non deberet redire ad contemplationem intendendo sibi: et propter hoc Christus secundo filias Jerusalem adjurat, ut permittant matrem suam in contemplatione persistere. Deinde cum dicit, quae est ista? Vult imponere finem huic tractatui, in quo describitur status primitivae Ecclesiae; et quia laus est potissime in fine canenda, ideo imponit finem tractatui in commendatione Ecclesiae primitivae quintupliciter. Primo ab ascensu, est enim laudabile ascendere; et quantum ad hoc admirans ait: quae est ista quae ascendit? Secundo commendat a loco ascensus, cum subdit, per desertum: nam si laudabile est ascendere qualitercumque, laudabilius tamen est ascendere per desertum, ubi sunt spinae et impeditiva, quia summae laudis est bene conversari in medio nationis pravae et perversae. Tertio commendat eam a modo ascendendi, cum ait, sicut virgula fumi: virgula enim fumi est agilis ad ascensum, licet sit nigra et obscura: sic Ecclesia primitiva obscura erat exterius, erat tamen agilis et erecta interius. Quarto commendat eam a carnis mortificatione, cum ait, ex aromatibus myrrhae: myrrha enim amara est, et significat mortificationem carnis, ut dicit Glossa. Fumus ergo, cui assimilatur Ecclesia, surgit ex aromatibus myrrhae, quia Deo placere nititur cum carnis mortificatione. Ad Gal. 5: qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Quinto commendat eam ab orationis devotione, et virtutum plenitudine, cum dicit: et thuris, et universi pulveris pigmentarii, ut Glossa exponit; ita ut odor thuris referatur ad orationem, universitas vero pulveris aromatici ad plenitudinem virtutum. En lectulum Salomonis et cetera. Finito tractatu in quo tractatur de Ecclesia primitiva, hic incipit tractatus in quo tractatur de Ecclesia moderna. Et sicut in primo tractatu primo describebatur Ecclesia primitiva, et postea finiebatur dictus tractatus in laudem Ecclesiae, cum dicebatur: quae est ista quae ascendit? Sic in parte ista primo describitur status Ecclesiae modernae; secundo finitur tractatus in laudem ipsius, ibi, quae est ista, quae progreditur? Prima pars dividitur in partes duas: quia primo describitur praesens Ecclesia quantum ad ejus diversitatem; secundo quantum ad ejus veritatem, ibi, pulchra es, amica mea: circa principium sexti capituli. Prima pars dividitur in duas: quia primo describitur status Ecclesiae quantum ad vitam contemplativam; secundo quantum ad vitam activam, ibi, ego dormio, et cor meum vigilat. Prima pars dividitur in partes duas: quia primo describuntur ea quae requiruntur ad contemplationem: secundo videns Ecclesia per se ipsam non posse in ipsis persistere, implorat Christi subventionem, ibi. Veniat dilectus meus: in principio quinti capituli. Contemplativa autem vita tria debet habere, nam primo debet converti ad Deum; secundo debet relinquere mundum; tertio debet patienter sustinere tentationes. Ideo pars ista dividitur in partes tres: quia primo ostenditur Ecclesiae ad Christum conversio; secundo quod ei convenit mundi derelictio, ibi, quam pulchra es. In principio quarti capituli; tertio quod ei congruit tentationum toleratio, ibi, quam pulchrae sunt mammae tuae. Ultra medietatem dicti capituli. Propter primum notandum, quod totum bonum quod est in Ecclesia, quantum ad incipientes et proficientes, totum est a Christo; et ideo dignum est ut convertamur ad ipsum, a quo tanta bona habemus. Potest ergo sic formari ratio. Quilibet debet ad illum converti a quo habet omnia sua bona; sed Ecclesia omnia sua bona habet a Christo: ergo ad ipsum debet converti. In ista ratione sic procedit: quia primo ostendit, Christum omnia sua bona contulisse Ecclesiae propter filias Jerusalem: secundo ex hoc concludit quod ipsae filiae Sion convertantur ad Christum, ibi, egredimini, filiae Sion, et videte. Prima pars dividitur in tres partes, quia primo ostenditur esse a Christo bona incipientium, et hoc sub figura lectuli, ibi, en lectulum; secundo ostenditur esse ab eo bona proficientium, et hoc sub figura ferculi, ibi, ferculum fecit sibi; tertio ostenditur esse ab eo bona perfectorum, et hoc sub metaphora reclinatorii aurei, ibi, reclinatorium aureum. Notandum autem, incipientes in Ecclesia potissime indigere custodibus, ne Diabolus et malae tentationes eos invadant, et quasi imbecilles superent: propter quod apparet maxima benignitas Christi, et quod ipse multum diligit bonum incipientium, quando dignatur eis dare custodes. Et quia tria sunt genera hujusmodi custodientium, ideo dividitur pars ista in partes tres: quia primo ostenditur, hujusmodi incipientes esse custoditos per annuntiantes veritatem vitae; secundo per annuntiantes veritatem doctrinae, ibi, omnes tenentes gladios; tertio per annuntiantes veritatem justitiae, ibi, uniuscujusque ensis. Continuatur sic. Primitiva Ecclesia multum vexata fuit; sed modernam Ecclesiam videmus esse in tranquillitate: quia en (pro ecce) ipsos, de quibus minus videtur, videmus esse lectulum Salomonis, quia in eis quiescit Christus: et hujusmodi lectum ambiunt, idest custodiunt, sexaginta fortes ex fortissimis Israel, idest annuntiantes veritatem vitae: quia fortes et non molles per tentationes debent esse qui volunt praedicare de moribus. Et notandum, quod numerus istorum custodum, scilicet numerus sexagenarius, bene competit officio: nam sexagenarius numerus constituitur ex senario ducto per denarium: per quod intelligitur veritas vitae hoc modo, quia vere et juste vivimus, si per sex dies, quibus operari debemus, idest per totum tempus vitae nostrae, quod intelligitur per numerum senarium, qui est numerus perfectus, observamus decem praecepta Decalogi. Signanter autem est notandum, quod Salomon incipiens tractare de moderna Ecclesia, incipit a lectulo, idest a quiete, quia jam cessavit persecutio. Deinde cum dicit, omnes tenentes gladios, ostendit, hujusmodi incipientes esse custoditos per annuntiantes veritatem doctrinae. Et continuatur sic. Hujusmodi fortes non solum sunt sexaginta secundum quod annuntiant veritatem vitae, sed omnes sunt ad bella doctissimi, tenentes gladios doctrinae sacrae; juxta illud ad Ephes. ult. Et gladium spiritus; quod est verbum Dei. Deinde cum dicit, uniuscujusque ensis super femur suum, ostendit quod incipientes custodiuntur per eos qui annuntiant veritatem justitiae: nam non sufficit quod aliquis praedicet de moribus, annuntiando veritatem vitae; vel quod praedicet de fine, annuntiando veritatem doctrinae: sed oportet eum annuntiare veritatem justitiae in se, ut faciat quod dicit, et credat quod docet, quia justum est ut aliquis talis sit in se, qualem praedicat alium debere esse ideo praedicatores, qui debent custodire lectulum Salomonis, sive incipientes, debent tenere ensem, non in ore tantum, ut dicant, et non faciant; sed uniuscujusque ensis debet esse super femur suum, constringendo femora sua, vivendo caste, et observando quae praedicant. Addit autem causam quare lectulum suum Christus vult sic custodiri, cum subdit, propter timores nocturnos, idest propter impugnationes diabolicas, et alias tentationes malas. Deinde cum dicit, ferculum, ostendit bonum proficientium esse a Christo. Ad cujus evidentiam notandum, quod incipientes dicuntur lectulus, quia in eis quiescit Christus: non tamen sunt ferculum, quia non ferunt Christum ad alios, generando ipsum in cordibus aliorum. Proficientes autem sunt ferculum, idest portatorium, quia Christum portant et deferunt usque ad alios. Tanguntur autem tria bona proficientium: quoniam primum sumitur in ordine ad Deum, quod notatur cum dicitur: ferculum fecit sibi rex Salomon, scilicet ordinatum ad se ipsum, qui est verus Deus; secundo tangitur bonum quod habent proficientes in ordine ad se ipsos, cum subdit, de lignis Libani, idest de lignis albis, quia in se ipsis debent esse mundi: tertio tangitur bonum quod habent in ordine ad proximos, cum subdit, columnas fecit argenteas: nam qui sunt proficientes, debent habere columnas argenteas, alios sustentando, et eis veritatem annuntiando: quod notatur per argentum, quod est metallum sonorum. Deinde cum dicit, reclinatorium fecit aureum, describit perfectos. Ad cujus evidentiam notandum, quod ferculum dicitur in quo aliquis portatur: et dicitur a fero fers, quia quiescenter fert. Reclinatorium autem est suprema pars hujus sedis, in qua reclinatur et quiescit caput sedentis. Unde per reclinatorium designantur perfecti, qui tenent supremum gradum in Ecclesia. Bonum autem istorum describitur tripliciter. Primo quantum ad situm quem tenent, quia altum, et clarum sive splendidum: quod notatur cum dicitur, reclinatorium aureum: secundo describitur quantum ad viam per quam ad talem situm ascendunt, cum dicitur, ascensum ejus purpureum: purpura enim ex sanguine piscis conficitur: unde Glossa, infra cap. 8, ait, quod murices ferro circumcisi lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris efficitur: unde possunt signare passionem Christi ratione effusionis sanguinis, quae passio est via deveniendi ad statum perfectum, quia incedentes per eam perfectionis statum acquirunt. Tertio describitur perfectorum bonum quantum ad virtutem, per quam moti sunt ad talem situm, cum ait, media caritate constravit: quia caritas est virtus media, per quam constratum, sive constitutum est hujusmodi reclinatorium, inquantum virtute ejus, perfecti ascendunt ad talem situm. Addit autem causam quare hujusmodi ordo est in Ecclesia, cum ait, propter filias Jerusalem: quia propter nos Christus pati voluit et Ecclesiam suam ordinavit, et diversis perfectionibus dotavit. Deinde cum dicit, egredimini, concluditur ex habitis, quod existentes in Ecclesia, et potissime praelati, debeant converti ad Christum: nam si tanta bona Christus contulit Ecclesiae propter eos qui sunt in Ecclesia, dignum est existentes in Ecclesia converti ad ipsum; ideo ait: o filiae Sion, egredimini, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua; idest, convertimini ad Christum, et considerate passionem ejus, non tantum in mente, sed etiam in mentis affectu; in qua mater sua, scilicet synagoga, coronavit eum diademate: quia, ad litteram, coronaverunt Judaei in passione Christum corona spinea; quae licet ex eorum praevaricatione Christo imposita fuerit ad confusionem, tamen secundum veritatem titulus est referens majestatis honorem, quia propter hoc Deus exaltavit illum etc.: ideo affixus est titulus cruci, Joan. 20: rex Judaeorum: quod fuit in die desponsationis illius, idest Christi: quia in passione sua junxit sibi Ecclesiam, dans sanguinem suum in pretium, et introducens latronem in Paradisum: Luc. 23. Et in die laetitiae cordis ejus, idest synagogae: quia, ad litteram, Judaei et synagoga gaudebant et laetabantur de passione Christi.