|
Quam pulchra es amica mea. Postquam ostensum est quod existentes in
Ecclesia debent converti ad Christum, hic ostendit quod debent
relinquere mundum; nec est propter hoc perversio ordinis: quia licet
via generationis prius sit relinquere mundum quam adhaerere Deo, via
tamen perfectionis et complementi prius est adhaerere Deo. Ita in
bono formalius est converti ad ipsum. Dividitur autem haec pars in
partes tres, secundum quod tripliciter ostenditur quod Ecclesia debet
relinquere mundum: nam primo hoc ostenditur ex statu Ecclesiae;
secundo ex fine ejus; tertio ex dilectione quam habet Christus ad
ipsam. Secunda ibi, coronaberis de capite Amana: tertia ibi,
vulnerasti cor meum. In prima parte intendit talem rationem. Ille
cujus status requirit totalem pulchritudinem. Debet se avertere ab
immunditia, ne contrahat sordes, et derogetur suo statui: sed status
Ecclesiae requirit totalem pulchritudinem: ergo debet se avertere a
mundo, ubi est immunditia, ne coinquinetur. In hac autem ratione sic
procedit: quia primo ostendit, Ecclesiam quantum ad omnia bona sua
debere habere pulchritudinem; secundo ex hoc infert quod status
Ecclesiae requirit pulchritudinem totalem, ibi, vadam ad montem
myrrhae; tertio ostendit ex habitis, quod Ecclesia debet recedere a
mundo, ibi, veni de Libano. Propter primum notandum, quod in
quolibet tria reperiuntur; scilicet subjectum vel substantia, virtus
et operatio. In ostendendo vero statum Ecclesiae quantum ad omnia
requirere pulchritudinem, tria facit: quia primo hoc commendat, et
ostendit de substantia; secundo de virtute, ibi, oculi tui; tertio
de operatione, ibi, capilli tui. Dicit ergo: quam pulchra es,
amica mea, quantum ad substantiam interiorem; quam pulchra, quantum
ad exteriorem. Quia in quolibet homine est duplex homo; exterior et
interior; duplex substantia, spiritualis et corporalis. Primitiva
autem Ecclesia fuit formosa interius, sed nigra exterius: unde ad
differentiam illius Ecclesiae, moderna Ecclesia dicitur pulchra
interius et exterius, quia cessaverunt persecutiones gentilium et
Judaeorum. Deinde cum dicit, oculi tui, ostendit requirere
pulchritudinem quantum ad virtutem, sive quantum ad potentias: unde
ait: oculi tui, idest intellectus et affectiones, sunt columbarum,
habentes simplicitatem et rectitudinem, ut columbae, absque eo quod
intrinsecus latet, idest absque actionibus intellectus et affectus,
quae latent intrinsecus, quia non sunt transeuntes in exteriorem
materiam: vult enim dicere, quod propter pulchritudinem actionum, de
qua statim dicetur, habet Ecclesia pulchritudinem oculorum, idest
potentiarum vel virtutum: dicuntur enim potentiae vel virtutes animae,
ut intellectus et affectus, oculi ejus, quia oculus est illud quo
mediante tendimus in aliquid ut in finem, quod fit per intellectum et
affectum: per intellectum, inquantum dirigit in finem; per affectum,
inquantum inclinat in ipsum. Hujusmodi autem oculi vere sunt
columbarum, quando intellectus est simplex et rectus, idest sine plica
erroris; et affectus sine plica malitiae. Deinde cum dicit, capilli
tui, ostendit eam habere pulchritudinem quantum ad operationes; et duo
facit: quia primo ostendit hoc quantum ad operationes affectus;
secundo quantum ad operationes intellectus, ibi, dentes tui. Dicit
ergo: capilli tui, idest affectiones tuae, quae dicuntur capilli,
quia radicantur in suprema parte animae, sunt sicut greges caprarum
quae ascenderunt de monte Galaad. In quo tria tangit. Primo, quod
affectiones debent esse greges, quia debent esse congregatae, non
sparsae, cujusmodi sunt affectiones malorum, quae quaerunt bona sparsa
et particularia; secundo debent esse caprarum, idest debent esse
altae, sicut caprae quaerunt in alto pastum; tertio debent ascendere
de monte Galaad, qui interpretatur acervus testimonii: quia, ad
litteram, moderna Ecclesia, et quaelibet sancta anima, de qua nunc
agitur, ascendit cogitationibus suis in montem Galaad, idest in
acervum testimonii, scilicet in exempla quae praecesserunt, et in
altitudinem testimonii Scripturarum. Deinde cum dicit, dentes tui,
describit pulchritudinem actionum intellectualium; et facit quinque,
secundum quod hujusmodi actiones quinque modis possunt accipi: quia
primo ostendit quales debent esse hujusmodi actiones, ut sunt in
intellectu; secundo quales debent esse, ut significantur per verba,
ibi, sicut vitta coccinea; tertio ut implentur per opera, ibi, sicut
fragmen; quarto ut ordinantur ad confusionem adversariorum, ibi,
sicut turris; quinto ut ordinantur ad documenta parvulorum, ibi, duo
ubera tua. Dicit ergo: dentes tui, idest cogitationes intellectus,
quae dicuntur dentes, quia sicut per dentes frangitur quod est unitum,
ita homo per intellectum quod uno conceptu recipit, frangit aliis per
plures conceptus: unde Dionysius 25 cap. Cael. Hierarch.,
dicit Angelos superiores, dentes, quia quod intelligunt uno
conceptu, dividunt in inferiores per plures conceptus. Hujusmodi
autem dentes, sive conceptus, esse debent sicut greges tonsarum quae
ascendunt de lavacro, quia debent esse tonsi a lana terrena, et debent
ascendere de lavacro propter munditiam. Et debent esse hujusmodi
conceptus cum gemellis fetibus propter consilia et praecepta; et inter
alias conditiones, non debent esse steriles, quia debent promereri
aliquem fructum. Deinde cum dicit, sicut vitta coccinea, ostendit
quale debet esse eloquium exprimens hujusmodi cogitationes. Et tangit
duo, secundum quod eloquium duo habere debet. Primo debet esse
moderatum; et quantum ad hoc dicit: labia tua sicut vitta coccinea:
quia sicut vitta capillos tenet, sic eloquium moderatum tenet veram
scientiam: haec autem vitta debet esse coccinea, quia coccus habet
colorem rubeum, et verba contemplativa debent esse potissime de
passione Christi. Secundo eloquium debet esse ordinatum et
compositum; et quantum ad hoc ait: eloquium tuum dulce; juxta illud
Proverb. 16: favus mellis verba composita. Deinde cum dicit,
sicut fragmen, ostendit quales debent esse operationes intellectus, ut
adimplentur per opera: nam talia debent esse opera quod respondeant
interioribus affectionibus et exterioribus: quia non debemus habere
fictam sanctitatem. Ideo ait: genae tuae, idest opera tua, quae
sunt in aperto, sicut genae, sunt sicut fragmen mali Punici; idest,
sicut malum Punicum fractum in fractura tale apparet quale erat
interius: sic opera nostra tales nos debent ostendere quales sumus.
Est autem malum Punicum malum granatum, quod quando frangitur,
apparent in eo grana rubea plura: sic etiam ex una caritate plura bona
opera debent procedere. Et quia simul cum pulchritudine exteriori
debet adesse pulchritudo interior, ideo additur: absque eo quod
intrinsecus latet. Deinde cum dicit, sicut turris, ostendit quales
sunt hujusmodi conceptus, ut ordinantur ad resistendum adversariis,
dicens: collum tuum, idest doctrina tua, et boni conceptus tui, per
quos uniris mihi capiti, sicut per collum caput unitur corpori:
hujusmodi autem collum est sicut turris David quae aedificata est cum
propugnaculis; quia sufficiens est ad repellendum omnes impugnationes
adversariorum. Ideo addit, quod mille clypei, idest perfectus
numerus auctoritatum, pendent ex ea, et omnis armatura fortium:
auctoritatibus enim et articulis fidei munitur fides nostra, quasi per
quosdam clypeos, notis lumine divino, in quo est omnis armatura
fortium, quia quicquid virtutis est in omni intellectu, peramplius et
perfectius continetur in lumine divino. Deinde cum dicit, duo ubera
tua, determinat de operationibus intellectus, ut ordinantur ad
instructionem parvulorum; et tangit quatuor: nam actiones
intellectus, sive doctrina, primo debet esse proportionata auditoribus
parvulis; ideo dicit, duo ubera tua: quia enim parvuli non possunt
masticare dura, sugunt ubera; juxta illud 1 Cor. 3: tamquam
parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam. Et dicit, duo
ubera, propter duo testamenta; vel propter sensum litteralem quem
significant voces; et mysticum quem significant res. Secundo haec
doctrina debet esse caritativa, quia doctor debet docere ardenter;
ideo subdit: sicut duo hinnuli capreae gemelli: in quo designatur
geminatio caritatis; tertio docere debet regulariter, quia debet
docere secundum ordinem sacrae Scripturae; ideo subditur: qui
pascuntur in liliis, idest in candore divinarum Scripturarum: quia
secundum quod est in sacris Scripturis, sic alios docere debemus;
quarto docere debet perseveranter: ideo addit: donec inclinentur
umbrae; idest donec cessent aenigmata, quod tempus est totius vitae
praesentis; et aspiret dies; scilicet aeternitatis, quod erit in
futura vita, ubi non indigebimus ea doctrina qua indigemus modo.
Deinde cum dicit, vadam ad montem myrrhae, concludit ex habitis,
statum Ecclesiae requirere talem pulchritudinem. Et continuatur sic.
Dixi, o Ecclesia, te esse pulchram secundum omnia tua; ideo vadam
ad montem myrrhae, idest ad te quae es mons myrrhae propter carnis
mortificationem, et ad collem thuris, idest ad te quae es collis
thuris propter assiduam et multiplicem orationem. Et supple, dicam:
tota pulchra es amica mea, et macula non est in te: nam si Ecclesia
secundum omnia sua requirat pulchritudinem, pulchritudo sua debet esse
totalis. Est autem diligenter notandum, quod pulchritudo dicta de
ipsa Ecclesia non debet referri ad actualitatem, ut actu talis sit,
sed ad statum: non quia talis debeat esse semper, sed quia proficere
debet; propter quod oportet eam mundum relinquere. Deinde cum dicit,
veni de Libano, infert ex habitis, quod debet relinquere mundum. Et
continuatur sic. Habitum est quod status tuus requirit totalem
pulchritudinem, sponsa mea: ergo ne inficiaris a mundo, veni de
Libano, idest veni de mundo, et recede de mundo: veni de Libano
veni. Dicit autem ter, veni, propter fidem Trinitatis ad quam alios
inducere debet, ut dicit Glossa: vel quia derelinqui mundus non
potest, nisi pater adducat sua potentia. Psalmista (Ps. 135):
eduxit Israel de medio ejus in manu potenti et brachio extento. Nisi
filius dirigat sua sapientia. Sap. 10: eduxit illum sapientia,
idest primum hominem, cum omnibus salvandis, a delicto suo, a quo
nullus potest educi, nisi educatur de mundo. 1 Jac. 4: qui
voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur. Nisi
spiritus sanctus attrahat sua bonitate, et clementia. Isa. 63:
spiritus domini ductor ejus fuit. Vel ter dicit, veni; quia sicut
peccamus cogitatione, locutione, et opere; ita his tribus ad
Christum ire debemus. Dicitur autem mundus Libanus, idest
candidus, per contrarium: quia in eo non est candor; sicut lucus,
quia caret luce; et piscina, quia caret piscibus; sic dicitur
mundus, quia caret munditia. Deinde cum dicit. Coronaberis de
capite Amana. Adducit rationem ad hoc sumptam ex fine. Et intendit
talem rationem. Homo debet relinquere illud quo relicto potest
adipisci suam coronam et suum finem: sed si tu relinquas mundum,
coronaberis: ergo debes mundum relinquere. De ista ratione non ponit
plus, nisi quod si relinquat coronabitur: et ut intelligas verba
ejus, notandum, quod mundus quintupliciter inficit. Primo inficit
irascibilem per timiditatem; secundo inficit concupiscibilem per
intemperantiam et foeditatem; tertio inficit voluntatem per
injustitiam; quarto intellectum practicum per falsitatem et
imprudentiam in dictis et factis; quinto intellectum speculativum per
infidelitatem. Ideo ait: coronaberis de capite Amana, idest de
mundo, relinquendo timiditatem, quae inficit irascibilem, Amana enim
interpretatur coangustatus; et significat mundum, qui se ipsum
coangustat et constringit. Iterum coronaberis, si veneris de vertice
Sanir, idest de foeditate et intemperantia, relinquendo ipsam, quia
inficit concupiscibilem: nam Sanir, secundum Glossam, idem est quod
foedus. Iterum coronaberis de vertice Hermon, idest de injustitia,
relinquendo ipsam, quia inficit appetitum intellectivum, sive
voluntatem: interpretatur enim Hermon anathematizatio, sive divisio a
Deo; quod maxime fit per injustitiam, et potissime ut est vitium
generale. Iterum coronaberis, si veneris de cubilibus leonum, idest
de improvidentia vel imprudentia, quae inficit rectam rationem
agibilium, et inficit intellectum practicum: nam differt homo a
bestiis ferocibus, quia est animal politicum per mansuetudinem, quam
non habent animalia ferocia, quae intelliguntur per leones, qui non
refrenant motus suos per prudentiam, sicut homo. Iterum coronaberis
de montibus pardorum, idest de infidelitate, quae inficit intellectum
speculativum: haeretici enim et infideles insidiantur ut pardi: et
supplendum est, relinquendo hoc perfecte, idest relinquendo mundum.
Et quia non coronaberis nisi ista relinquas; ideo debes perfecte
mundum relinquere, ut coroneris. Deinde cum dicit, vulnerasti cor
meum, ponit tertiam rationem sumptam ex amore divino: congruum enim
est ut amantes nos amemus; et quia Christus nos maxime diligit,
debemus eum diligere. Cum ergo non possimus ejus amori inhaerere nisi
mundum relinquamus, debemus mundum relinquere. De ista ratione non
ponit nisi medium, videlicet quod Christus maxime nos diligit. Hoc
est ergo quod a te volo, soror mea, propter naturae conformitatem,
sponsa mea, propter fidem, vulnerasti cor meum, sagitta amoris, in
uno oculorum tuorum, idest unitate cogitationum tuarum, et in uno
crine colli tui, idest in unitate affectionum tuarum: nam per oculos,
per quos conspicimus, debemus intelligere actiones intellectus, quae
tunc placent Deo quando sunt junctae per fidem. Per capillos, ut
supra dicebatur, debemus intelligere affectiones, quae tunc placent
Deo cum sunt junctae per caritatem, et per alias perfectiones
affectus. Et quia talem unitatem habere non possumus nisi mundum
relinquamus, debemus mundum relinquere. Quam pulchrae sunt mammae
tuae. Superius ostensum est, Ecclesiam, praecipue ut respicit
statum contemplativorum, debere converti ad Christum propter susceptam
ab eo bonitatem, et debere relinquere mundum, ne per ipsum contrahat
foeditatem; hic ostendit, eam debere sufferre tentationes, ut
adipiscatur finem et mereatur ampliorem bonitatem. Et intendit talem
rationem. Quicumque potest de facili aliquas turbationes sufferre, si
per eas potest consequi finem et augmentum in bono, ut talia
adipiscatur, debet sufferre libenter; sed Ecclesia, potissime ut
respicit statum contemplativorum, potest de levi tentationes ferre:
ergo cum per eas mereatur finem, et augeatur in bono, debet eas
patienter sufferre. In hac ratione sic procedit. Primo ostendit quod
viri contemplativi possunt omnes tentationes de facili vincere; secundo
ex hoc concludit quod vult eos permittere tentari, ut ex hoc
adipiscantur finem et gloriam, ibi. Surge Aquilo. Prima pars
dividitur in duas: quia primo ostendit, viros contemplativos
tentationes vincere; secundo ostendit quod hoc possunt de facili,
ibi, emissiones tuae. Prima pars dividitur in duas: quia primo
ostendit de quolibet genere tentationum, quod possunt ipsas vincere;
secundo ex hoc concludit quod universaliter potest Ecclesia, ut
respicit statum contemplativorum, omnem tentationem superare, ibi,
hortus conclusus, soror mea. Prima pars dividitur in tres partes,
secundum quod tria sunt genera tentationum: nam primo ostendit,
Ecclesiam posse superare tentationes Diaboli; secundo ostendit,
vincere posse tentationes mundi, ibi, favus distillans; tertio
ostendit, eam posse superare tentationes carnis, ibi, et odor
vestimentorum. Circa primum notandum quod Diabolus dupliciter nos
vincit: primo decipiendo nos, cum se transformat in Angelum lucis;
et contra hoc valet doctrina quam maxime habent viri contemplativi,
quia separati a mundo magis percipiunt divinum influxum: nam
philosophus in libro de bona fortuna ostendit, aliquos simplices esse
fortunatos, quia amoti a sensibilibus magis percipiunt vim
substantiarum separatarum et Dei; sicut caeci non intenti visibilibus
magis memorantur. Et quantum ad hoc ait: o soror mea sponsa, quam
pulchrae sunt mammae tuae. Idest quam pulchra est doctrina tua, quae
dicitur mammae et ubera, quia se contempserat secundum proportionem
auditorum; et ideo subdit: pulchriora sunt ubera tua vino; idest,
doctrina tua praevalet doctrinae philosophorum, quae non temperat se
proportioni audientium, sed continet se in quadam austeritate et
excellentia verbi cum ponderositate sententiae: ideo hujusmodi doctrina
dicitur vinum, non lac, quia caret dulcedine. Secundo vincit nos
Diabolus, si inveniat nos denudatos virtutibus: et quantum ad hoc
subdit: et odor unguentorum tuorum, idest fama virtutum spiritualium,
ut Glossa exponit, super omnia aromata; idest, superat omnem humanam
scientiam: propter quod supplendum est, non debes timere ne Diabolus
te vincat decipiendo. Deinde cum dicit, favus distillans, ostendit,
Ecclesiam superare impugnationem mundanam: nam maxime mundum
superamus, si (cum dividatur inter fideles et infideles) fidelibus
effundimus doctrinam, et eam celamus infidelibus, ne capiant nos in
verbo; ideo ait: favus distillans labia tua, quantum ad fideles; mel
et lac sub lingua tua, quantum ad infideles, quibus non debes
communicare dulcedinem doctrinae sacrae, sed tenere eam sub lingua
tua. Deinde cum dicit, odor vestimentorum tuorum, idest odor carnis
tuae: est enim caro quasi quoddam vestimentum animae, cujus odor est
sicut odor thuris: thus enim cum igne crematur, redolet, sicut caro
contemplativorum, cum in tentationibus stimulatur; sed eas vincunt,
cum continentia redolent, et merentur. Ex quibus haberi potest quod
Ecclesia ut respicit vitam contemplativam, potest superare tentationes
carnis. Deinde cum dicit, hortus conclusus, infert, quod omnes
tentationes universaliter potest superare. Et continuatur sic. Tu,
Ecclesia, ut ostensum est, superare potes omnes tentationes
Diaboli, mundi et carnis: ergo tu es hortus conclusus, soror mea
sponsa: tu es hortus conclusus. Et dicit bis, hortus conclusus,
quia tentationes mundi, et carnis non possunt intrare ad ipsam. Addit
etiam quod est fons signatus, quia etiam tentationes Diaboli non
possunt ad eam ingredi. Est ergo Ecclesia hortus conclusus,
inquantum continet poma munda a spurcitiis carnis. Est iterum hortus
conclusus, inquantum continet poma vera, non sophisticata vanitatibus
mundi: est fons signatus, inquantum continet aquas dulces non
amaricatas per versutias Diaboli. Deinde cum dicit, emissiones
tuae, ostendit, Ecclesiam, ut respicit contemplativos, de facili
posse superare tentationes singulas: nam minima gratia sufficit ad
superandum omnes tentationes. Si igitur quis habeat gratiam
superabundantem, de facili eas superabit. Gratia superabundans in hoc
cognoscitur inquantum alios inducit ad gratiam: nam perfectum est
unumquodque cum potest sibi simile generare. Ostendere ergo,
Ecclesiam de facili posse superare tentationes singulas, est ostendere
quod derivationes gratiarum, prout fluunt ab Ecclesia ad suos filios,
sunt sufficientes ad superandum tentationes singulas. Derivantur enim
dona gratiarum divinarum a perfectioribus ad imperfectos: non quod
perfecti ipsam gratiam causent, cum a solo Deo ipsa gratia causetur;
sed quia per praedicationes et bona opera, et exempla perfecti ducunt
imperfectos ad gratiam suscipiendam: et ulterius aliquando per suas
orationes gratiam impetrant, et ministrando sacramenta, aliquid
efficiunt in illa: quo facto nisi quis praebeat obicem, gratiam
suscipit. Duo ergo facit: nam primo ostendit quod per hujusmodi
derivationes potest quodlibet genus tentationis superare; secundo ex
hoc concludit quod universaliter omnes tentationes superare possit,
ibi, fons hortorum. Circa primum tria facit: quia primo ostendit
quod per tales derivationes possunt superari tentationes mundi; secundo
quod Diaboli, ibi, Cypri cum nardo; tertio quod carnis, ibi,
myrrha et aloe. Dicit ergo: emissiones tuae, idest dona gratiarum
derivata a te ad alios, sunt Paradisus malorum Punicorum, idest
illarum arborum, cum pomorum fructibus, idest cum fructibus dictarum
arborum: si fructus enim malorum Punicorum habent corticem asperum,
sed intus habent grana rubea, et significant doctrinam ecclesiasticam,
cujus sensus committitur iis qui sunt intra ipsam; exterioribus autem
monstratur cortex tantum. Unde pars ista respondet illi parti ubi
dicebatur supra; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua
tua. Sicut ergo per illa verba ostendebatur, Ecclesiam posse
superare impugnationes mundi; sic per ista habetur quod per dona
gratiarum derivata ab Ecclesia ad filios, possunt illas superare.
Deinde cum dicit, Cypri cum nardo, ostendit per tales emissiones
posse superare Diaboli tentationes. Legatur ergo sic. Emissiones
tuae non solum sunt Paradisus malorum, sed etiam hujusmodi emissiones
sunt emissiones Cypri: cyprus enim, secundum Glossam, arbor est
aromatica habens semen candidum, et potest significare perfectionem
intellectus speculativi, quia hujusmodi intellectus est candidus, qui
illuminatur lumine fidei, vel lumine intellectus agentis. Ex quo
apparet quod hoc nomen Cyprus est aequivocum ad insulam et arborem.
Et hujusmodi emissiones sunt cum nardo: nardus enim est herba
redolens, et candida: unde potest significare perfectionem affectus,
quia dat intelligere caritatem, ut dicit Glossa. Hujusmodi
emissiones non solum sunt nardus, sed etiam crocus: crocus enim est
aurei coloris, et potest significare prudentiam, cui deservit
eubulia, ad quam pertinet dare consilium lucidum et mundum: prudentia
autem est in intellectu practico, unde significat perfectionem
intellectus practici: sunt etiam hujusmodi emissiones fistula et
cinnamomum, per quae designantur perfectiones irascibilis et
concupiscibilis: nam cinnamomum habet virtutem suam extra in cortice,
et significat perfectionem irascibilis, quae perficitur fortitudine,
quae consistit in aggrediendo; casia autem habet bonitatem suam
interius, et significat perfectionem concupiscibilis, quae perficitur
per temperantiam, cujus bonitas videtur consistere intrinsecus, quia
bonitas magis est in retrahendo quam in aggrediendo: habet enim
quodammodo modum contrarium fortitudini. Et inde est quod
insensibilitas, quae dicit defectum, minus opponitur temperantiae quam
intemperantia; et audacia, quae dicit excessum, minus opponitur
fortitudini quam timiditas, ut dicitur 2 Ethic. Et hujusmodi
emissiones sunt cum universis lignis Libani, idest cum omnibus aliis
perfectionibus, designatis per ligna Libani, ratione candoris et
munditiae. Et qui habet perfectum intellectum speculativum et
practicum, et irascibilem et concupiscibilem et alias perfectiones
debitas, potest resistere Diabolo. Ideo per haec dicta etiam
intelligitur, quod emissiones sponsae possunt superare diabolicas
tentationes: unde ista pars concordat cum illa parte superius quod
ubera sponsae erant pulchriora vino, quae respiciunt intellectum; et
odor unguentorum erat super omnia aromata, ratione virtutum
respicientium potentias alias. Verum etiam per illa, scilicet Cyprum
et nardum, possumus intelligere perfectiones potentiarum, per quas
superamus Diabolum. Deinde cum dicit, myrrha et aloe, ostendit
quomodo per tales emissiones superamus tentationes carnis, quia sunt
myrrha et aloe, idest conservant a putrefactione; et hoc cum omnibus
primis unguentis, idest cum omnibus unguentis praecipuis conservantibus
a putrefactione: myrrha enim a putrefactione conservat, ut dicit
Glossa; et aloe etiam hoc facit, licet non tantum, ut in Glossa
dicitur: et etiam unguenta praecipua habent hoc efficere. Et quia
vitando tentationes, potissime servamur a corruptione; ideo per hoc
datur intelligi quod per derivationes praedictas superantur tentationes
carnis. Deinde cum dicit, fons hortorum, concludit quod
universaliter tentationes omnium superantur; ideo ait, quod hujusmodi
emissiones sunt fons hortorum, inquantum valent ad producendum fructus
malorum Punicorum, resistendo tentationibus mundi. Sunt etiam puteus
aquarum viventium, quia aquae quas continent, non possunt mortificari
per tentationes Diaboli. Et hujusmodi aquae sunt quae fluunt impetu
de Libano, idest de candore, quia non maculantur immunditia carnis.
Deinde cum dicit, surge Aquilo, concludit Christus quod vult
permittere tentari sponsam, ut ex hoc mereatur finem et gloriam.
Continuatur ergo sic. Tu, sponsa, potes sustinere omnes
tentationes, et potes eas sustinere de facili, cum ipsae derivationes
et dona gratiarum derivata ad alios hoc possint; ideo surge Aquilo et
veni Auster; idest, volo permittere, quod surgant diversa genera
tentationum, et perflent, idest stimulent, hortum meum, idest
sponsam meam; et fluent aromata illius, quia per tales stimulationes
tu mereberis, et redolebis congruo modo. Aquilo enim est ventus
frigidus, Auster vero est ventus calidus; et significant omnia genera
tentationum, et omnia quae possunt inclinare ad malum: quia quicumque
male agit, vel hoc facit ex timore infrigidante, vel ex amore male
inflammante.
|
|