CAPUT 5

Veniat dilectus meus in hortum suum. Quoniam videt sponsa per se ipsam non posse ad sponsum converti, et mundum relinquere et tentationes tolerare; ideo convertit se ad sponsum suum, petens ejus auxilium et subventionem. Dividitur autem haec pars in duas: quia primo ponitur sponsae petitio; secundo subjungitur Christi responsio, ibi, veni in hortum meum. Continuatur autem sic. Sponsus meus me hortatur, ut convertar ad ipsum, relinquendo mundum, et sustineam tentationes, et quod hoc de facili possum; sed, ut video, innixa meo auxilio, nullo modo sum potens ad talia. Et si dicit me posse de facili, recognosco hoc verum esse per ejus auxilium; ideo rogo ut veniat dilectus meus in hortum suum, idest veniat in me, quae sum hortus ejus, et comedat, idest benevola receptione recipiat, fructum pomorum suorum: quia cognosco, et cum gratiarum actione confiteor, quod fructum quem ego facio, poma quae produco, bonarum cogitationum, affectionum, orationum et operum, a me ipsa non facio, sed ejus auxilio; ideo non sunt mea, sed sua. Deinde cum dicit, veni in hortum meum, ponitur Christi responsio. Duo autem notanda posuit sponsa in petitione sua: primum, quod auxilium a Christo petebat; secundum quod bona sua ab ipso recognoscebat. Christus autem respondendo sponsae suae, tria facit. Primo ostendit quod petitionem praevenit: secundo bona sponsae a se esse consentit, ibi, messui myrrham meam; tertio eam ad secure contemplandum inducit, ibi. Comedite amici. Et continuatur sic. Tu, sponsa mea, petis a me auxilium, ut veniam ad te, quae es hortus conclusus: petitionem tuam jam praeveni. Et hoc est quod ait: soror mea sponsa, veni in hortum meum, ita ut ly veni sit temporis praeteriti: unde est sensus: ego jam veni in hortum meum, praeveniendo petitionem tuam, paratus ad auxilium tuum. Posset autem legi, quod ly veni sit imperativi modi; sed quia non bene continuaretur praecedentibus, ideo de tali sensu non est nobis ad praesens cura. Deinde cum dicit, messui myrrham, ostendit Christus quomodo assentit, bona sponsae esse a seipso: unde continuatur sic. Tu, sponsa mea, times ne deficias in certaminibus; ne timeas, quia ego messui, idest secavi vel recollegi, myrrham meam, idest, te, quae es myrrha mea propter carnis mortificationem, secundum quam potes tentationes vitare, et hoc cum aromatibus meis, quia (ut tactum fuit) sustinendo tentationes, ex te fluebant aromata, prout merebaris finem et gloriam: dicit enim Christus metere myrrham cum aromatibus, inquantum sponsa hoc facit vincendo tentationes auxilio suo: in quo Christus assentit quod hoc bonum, quod est tentationes vincere, sponsa non habet a se ipsa, sed a Christo. Postea subdit: comedi favum cum melle meo; idest, feci quod convertereris ad me, secundum quam conversionem gustas contemplationis dulcedinem: bibi vinum meum cum lacte meo, idest, feci quod tu biberes vinum cum lacte meo, quod relinqueres mundum, quem relinquendo biberes vinum propter spiritualem laetitiam; et biberes lac, propter candorem et munditiam. Ex quo apparet Christum confiteri, sponsam non solum habere ab ipso quod tentationes vincit, sed etiam habere ab ipso quod convertitur ad ipsum, et relinquit mundum. Et notandum, quod quia causa prima plus est influens in suum causatum, quam causa secunda; si sponsa metit myrrham, vincendo tentationes, et comedit favum cum melle, convertendo se ad Deum, et bibit vinum cum lacte, relinquendo mundum: si hoc facit, invocato auxilio Christi, qui est caput Ecclesiae et principium; peramplius et perfectius dicitur Christus hoc facere. Deinde cum dicit, comedite, hortatur Ecclesiam ad secure contemplandum: ideo ait: vos amici mei, quia ego semper sum vobiscum, absque trepidatione comedite spiritualem dulcedinem, bibite vinum spiritualis laetitiae, et inebriamini carissimi, ebrietate spiritus, in contemplationis dulcedine persistendo. Notandum autem, quod Christus prius locutus est Ecclesiae in singulari, cum dixit: veni in hortum meum, soror mea sponsa; nunc autem loquitur ei in plurali dicens, comedite amici. Cujus ratio est, quia licet Ecclesia in comparatione ad Christum, cujus est sponsa, sit una, quia unius sponsi debet esse una sponsa; tamen quia dulcedo Christi non uniformiter recipitur in tota Ecclesia: quia dulcedo contemplationis aliquando in uno causatur ex majestate, aliquando in alio ex pietate, in alio ex sapientiae profunditate (2-2, q. 180, art. 4), propter hoc dicitur Ecclesia in plurali comedere et bibere. Ego dormio, et cor meum vigilat. Postquam descriptus est status Ecclesiae modernae quantum ad contemplationem, hic describitur quantum ad actionem, sive quantum ad filiorum ministrationem. Et notandum, Christum sic hortari Ecclesiam ad contemplandum quod tamen eam invitat ad filiis ministrandum. Et ideo dixit: comedite amici, bibite, et inebriamini carissimi. In quo hortatur Ecclesiam ad contemplationem. Hic autem tamquam bonus sponsus, habens curam filiorum, eam invitat ad ministrandum filiis. Et dividitur pars ista in duas: quia primo ponitur Ecclesiae contemplatio; secundo subjungitur Christi exhortatio, secundum quam invitat Ecclesiam surgere a contemplatione ad actionem, ibi, vox dilecti mei. Contemplatio autem Ecclesiae designatur cum dicitur: ego dormio, et cor meum vigilat: viri enim contemplativi dicuntur dormire, quia quiescunt a sensibilibus et exterioribus; tamen secundum cor vigilant, quia magis sunt apti ad percipiendum intrinsecus inspirationes, et divinos influxus: quia (ut superius tactum est), sicut caeci non intenti visibilibus, melius memorantur; sic viri contemplativi, non intenti exterioribus, magis percipiunt interiores inspirationes. Deinde cum dicit. Vox dilecti mei pulsantis, ponitur Christi invitatio. Et dividitur pars ista in partes duas: quia primo ponitur hujusmodi invitatio; secundo ponitur sponsae excusatio, ibi, expoliavi me. Circa primum duo facit: quia primo ponitur praedicta invitatio; secundo subjungitur invitationis ratio, ibi, caput meum. Continuatur sic. Me existente in contemplatione, audita est in me vox dilecti mei, idest vox Christi, pulsantis: et dicentis: o soror mea, propter naturae conformitatem, amica mea, propter caritatem, columba mea, propter cordis simplicitatem, surge a statu contemplationis, aperi mihi, praedicando filiis meis, aperiendo corda eorum, ut possim intrare ad eos. Notandum autem, quod Ecclesia per vitam activam, exercendo praedicationis officium, dupliciter aperit Christo: primo in ipsis fidelibus, quia quod uni ex minimis meis fecistis (dicit Christus, Matth. 25), mihi fecistis. Rursum etiam ipsi Christo aperimus, quando per praedicationem cor alicujus aperitur, per quam apertionem ipse Christus intrat ad illum. Deinde cum dicit, quia caput meum plenum est rore, assignat rationem dictae invitationis. Rogo, sponsa mea, ut mihi aperias, praedicando fidei veritatem et morum honestatem; quia caput meum, idest intellectus meus, plenum est rore infidelitatis, et cincinni mei, idest capilli, sive affectiones meae, sunt plenae guttis noctium, idest frigiditate et obscuritate peccatorum, quae per noctes intelliguntur ratione privationis, quae est essentialis cujuslibet malitiae, et quia qui male agit, odit lucem (Joan. 3). Notandum autem, quod intellectus potest dici caput, et voluntas potest dici caput, ratione dominii; secundum quem modum qui dominatur aliis, caput eorum esse dicitur; quia voluntas in regno animae dominari videtur, quia ceterae potentiae exeunt in actiones suas secundum imperium voluntatis; et sic voluntas dicitur caput. Si vero consideremus caput, prout in eo viget cognitio et sensus; et quia cetera membra diriguntur in actiones suas per caput, cum dirigere sit rationis; sic ratio et intellectus merentur nomen capitis: propter quod non est inconveniens quod per caput intelligatur intellectus, et per capillos radicatos in capite designentur affectiones radicatae in voluntate: unde non solum intellectus, sed etiam voluntas potest dici caput. Deinde cum dicit, expoliavi me tunica mea, ponitur sponsae excusatio: et dividitur pars ista in partes tres: quia primo ponitur hujusmodi excusatio; secundo subjungitur Christi attractio ibi, dilectus meus; tertio per hujusmodi attractionem ponitur sponsae famulatio, ibi, surrexi ut aperirem. Continuatur autem sic. Tu, dilecte mi, invitas me ut habeam curam filiorum, et a statu contemplationis, propter quam dimisi temporalia, redeam ad statum actionis, secundum quam de temporalibus curam habueram: sed ego expoliavi me tunica mea; idest dimisi ista temporalia; quomodo induam illam? Idest, quomodo revertar ad habendam iterum curam temporalium? Quasi dicat: grave est mihi. Lavi pedes meos, idest affectiones meas, quae dicuntur pedes, quia per eas venitur ad te. Hujusmodi affectiones lavi, quia non solum dimisi temporalia, sed etiam dimisi voluntatem habendi ea; quomodo inquinabo illos? Idest, quomodo inquinabo pedes meos, idest affectiones meas, volendo iterum habere curam temporalium? Deinde cum dicit, dilectus meus misit manum suam per foramen, ponitur Christi attractio: nam licet sponsa se excusaret, tamen tanta fuit potentia Christi quod virtute sua eam attraxit, voluntatem suam inclinando, ut vellet habere curam filiorum. Continuatur sic. Ego sponsa me excusabam, ne redirem ad activam vitam; sed dilectus meus Christus, qui est potentiae infinitae, misit manum suam per foramen, idest intellectum vel affectum: quia intellectus vel etiam affectus sunt quasi quaedam foramina et rimulae per quas ad nos Christus ingreditur. Et ad tactum ejus, idest ad istam immissionem virtutis, secundum quam me Christus tetigit, venter meus, idest mollior pars in me intremuit, idest prae timore obstupuit, non audens renuere quod sponsus vult: quasi dicat: tanta fuit virtus Christi quod non solum fortiores partes animae fuerunt paratae ad obediendum Christo, sed etiam debiliores. Deinde dicit: surrexi ut aperirem dilecto: quia, ut dictum est, tanta fuit virtus Christi, quod totam sponsam convertit ad suam voluntatem: ideo hic ponitur sponsae confessio, et officii, ad quod invitata fuit, devota susceptio, scilicet curae filiorum. Et quia, ut superius tangebatur, ex administratione filiorum circa exteriora fit distractio in mente, ideo duo facit: quia primo ponitur sponsae famulatio; secundo additur mentis distractio: ibi, pessulum ostii mei. Continuatur sic. Ita sponsus attraxit me: unde non volens vel valens resistere ei, surrexi a contemplatione, ut aperirem dilecto meo per praedicationem; et non solum aperui ei praedicando verbo, sed etiam praedicando exemplo; ideo subditur: manus meae, idest operationes meae, stillaverunt myrrham, idest carnis mortificationem, quae per myrrham intelligitur, ut superius dictum est, inquantum aliquando exemplo mearum operationum moti egerunt poenitentiam, mortificando carnem suam: quia sic alios debemus inducere ad poenitentiam quod etiam nobis poenitentiam servare debemus. Ideo subdit: et digiti mei pleni myrrha probatissima; quasi dicat: manus meae stillaverunt myrrham: quia alii quasdam stillas quasdam guttas perceperunt poenitentiae meae portando in carne sua; sed digiti mei, idest diversae operationes meae, quae dicuntur digiti propter discretionem, ut Glossa tangit, remanserunt pleni myrrha probatissima: quia excellentiorem poenitentiam in corpore meo portavi, quam aliis ostenderem. Deinde cum dicit, pessulum ostii mei aperui dilecto meo, narrat sponsa mentis suae distractionem. Et notandum, quod quando homo est in mente distractus, et non potest gustare illam dulcedinem quam prius sentit, debet reverti ad intima cordis sui, inquirendo Christum, discutiendo cogitationes et afflictiones. Et quia in tali inquisitione et discussione occupatur homo aliquando vanis et variis cogitationibus quae dicuntur vigiles civitatis: debet hujusmodi vanas cogitationes abjicere, et Christum diligenter inquirere. Et si non potest ipsum per se ipsum invenire, debet aliorum auxilium exposcere. Secundum hunc ordinem pars ista dividitur in partes quatuor: quia primo ponitur mentis distractio; secundo additur duplex Christi inquisitio, ibi, anima mea; tertio innuitur vanarum cogitationum occupatio, ibi, invenerunt; quarto ponitur suffragii quaestio, ibi, adjuro vos. Continuatur sic. Ego sponsa, postquam aperueram ostium aliis praedicando, et intenta fueram circa aliorum profectum, volui intendere profectui meo, redeundo ad statum contemplationis: propter quod aperui dilecto meo, idest Christo, pessulum ostii mei. Pessulum dicimus vectem cum quo ostium clauditur; et potest hoc significare curam temporalium, quam debet praelatus ad tempus removere a se, ut possit redire ad contemplationem, aperiendo ostium suum Christo. Verum quia propter temporalium curam ut plurimum praelatus distrahitur secundum mentem, et Christum non invenit, ait: at ille, idest Christus, declinaverat atque transierat: quia distracta in mente non inveni sponsum meum Christum, ut volebam. Deinde cum dicit, anima mea liquefacta est, ponitur Christi inquisitio. Notandum autem, quod cum a statu actionis quis ad contemplationem redit; si Christum non invenit, ut vult; inter cetera quae stimulant ipsum ut Christum quaerat, est memoria praeteritae dulcedinis, nam cum homo sentit se aliquando in oratione gustasse dulcedinem; si postea ad orationem rediens non potest tantam sentire dulcedinem quantam prius, ex memoria talis dulcedinis stimulatur ad discutiendum tales suas cogitationes et affectiones, utrum secundum eas displicuerit Christo, ut possit invenire causam quare nunc non possit sentire illam dulcedinem quam prius senserat. Ideo ait: anima mea liquefacta est, propter dulcedinem contemplationis, ut dilectus locutus est, idest quando dilectus in oratione loquebatur mihi, et ego sibi. Et quia talem liquefactionem modo non sentio, rediens ad conscientiam, Christum non inveni. Unde memorata dictae dulcedinis, quaesivi Christum discutiendo cogitationes intellectus, et non inveni illum; vocavi eum per desideria affectus, et non respondit mihi. Deinde cum dicit, invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, postquam narravit Christi inquisitionem, et non inventionem, narrat variarum cogitationum occupationem. Ad cujus evidentiam notandum, Ecclesiam primitivam habuisse aliquo modo majores turbationes, et aliquo modo minores quam modernam: nam quantum ad persecutionem plus turbata est illa quam ista, quia modo cessaverunt saevitiae tyrannorum; sed quantum ad distractionem plus turbatur ista quam illa, quia modo Ecclesia maximis divitiis est dotata; ideo plus distrahitur interius propter curam temporalium, quam distracta fuerit primitiva Ecclesia. Ideo superius (cap. 3), quando narrabatur distractio Ecclesiae primitivae, simpliciter dicebatur, quod in lectulo suo quaesivit Christum; hic autem dictum est: pessulum ostii mei aperui dilecto meo, quia, ad litteram, curae temporalium faciunt quoddam obstaculum et pessulum in ostio mentis, quod oportet amovere, si Christum invenire volumus. Rursum ibi dicebatur: quaesivi illum, et non inveni; hic autem dicitur, quod sponsus declinavit, atque transivit; et quod quaesivit et non invenit; vocavit eum, et non respondit. In quo ostendit se Ecclesia moderna esse magis elongatam a Christo quam fuerit primitiva. Tertio ibi dicebatur simpliciter, quod invenerunt sponsam vigiles qui custodiebant civitatem; hic autem dicitur: invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; idest, invenerunt me variae cogitationes; et hujusmodi variae cogitationes percusserunt me, vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum, hujusmodi cogitationes, quae sunt custodes murorum. In quo ostendit moderna Ecclesia se magis involvi vanis cogitationibus, quam fuerit primitiva: quod etiam designatur, quia primitiva Ecclesia per se ipsam inveniebat, unde dicebat (cap. 3): paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: hic autem Ecclesia moderna, ut possit Christum invenire, exposcit auxilium filiarum, cum dicit: adjuro vos, filiae Jerusalem. Notandum autem, quod cogitationes, sive vigiles civitatis, nos percutiunt, quando eis damus aditum; nos vulnerant, quando in eis delectamur; sed nobis accipiunt pallium, expoliando nos virtutibus et donis, quando eis consentimus. Deinde cum dicit, adjuro vos, sponsa, ut possit invenire Christum, exposcit auxilium filiarum; haec autem petitio est ad profectum Ecclesiae, et ad profectum filiarum: ad profectum Ecclesiae, inquantum propter preces filiarum sponsus aliqua bona largitur Ecclesiae; ad profectum filiarum est, quia propter adjurationem matris moventur filiae, ut ardentius Christum quaerant. Ideo duo facit: quia primo ponitur hujusmodi adjuratio, secundo subjungitur ardentior filiarum inquisitio, ibi, qualis est dilectus tuus? Continuatur sic, o filiae Jerusalem, quia propter vos causam vestram suscepi, ex qua cura cum distracta conscientia quaesivi Christum sponsum meum, et non inveni; ideo adjuro vos, idest obsecro vos, si inveneritis dilectum meum, quia forte in orationibus vestris loquitur vobis, quia non estis tantum intentae exterioribus, qui non loquitur mihi, eo quod sum magis intenta vobis: si ergo contingat hoc, rogo ut nuntietis ei quia amore langueo; idest, propter amorem deficio, volo in amorem ejus rapi, et dulcedinem contemplationis ejus sentire, et non valeo, sed deficio. Qualis est dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? In parte ista ponitur filiarum ardens inquisitio. Et dividitur pars ista in partes duas: quia primo filiae Jerusalem inquirunt a matre sua, idest ab Ecclesia, qualis sit Christus sponsus ejus, ut cognoscant ejus bonitatem; secundo quaerunt ubi sit, ut habeant ejus societatem, ibi, quo abiit dilectus tuus? Habent autem se hae duae quaestiones per ordinem: quia prius est cognoscere quale aliquid sit, ut cognoscens ejus bonitatem, eam desideret, et ejus desiderio motus, secundo quaerat ubi sit ejus bonitas, ut eam adipisci valeat. Prima pars dividitur in partes tres: quia primo quaerit qualis sit Christus secundum divinitatem, ibi, qualis est dilectus tuus ex dilecto? Secundo qualis sit secundum humanitatem, ibi, qualis est dilectus tuus? Tertio assignat rationem quaestionum factarum, ibi, quia sic adjurasti nos. Continuatur sic. O pulcherrima mulierum, sponsa Christi, qualis est dilectus tuus ex dilecto? Nam pater non est dilectus ex dilecto, quia a nullo; spiritus sanctus est dilectus ex dilectis, quia a pluribus, ut a patre et filio; solus autem filius est dilectus ex dilecto. Deinde cum dicit, qualis est dilectus tuus? Quaerit qualis est Christus secundum humanitatem, unde non addit; ibi, ex dilecto, quia sicut nascendo secundum divinam naturam est sine matre, sic quodammodo nascendo secundum humanam naturam est sine patre: nam cum filius debeat esse similis patri in natura, cum nullus homo fuerit pater Christi, dicere possumus, aliquo modo Christum, secundum quod homo, non habuisse patrem. Deinde cum dicit, quia sic adjurasti nos, assignat causam dictarum quaestionum. Continuatur sic. Ideo quaerimus qualis sit dilectus tuus, vel sponsus secundum divinitatem, et qualis sit secundum humanitatem, quia tu movisti desiderium nostrum ad hoc: quia sic adjurasti nos; idest, sic nos obsecrasti. Deinde cum dicit, dilectus meus candidus, ponitur sponsae responsio; in qua facit quatuor: quia primo ostendit qualis sit Christus secundum divinitatem; secundo qualis sit secundum humanitatem, ibi, caput ejus aureum: tertio qualis sit secundum utrumque, ibi, species ejus ut Libani; quarto epilogat dicta, ibi, talis est dilectus meus. Declarat ergo primo qualis sit Christus secundum divinitatem: Christus enim secundum divinitatem tripliciter potest considerari vel declarari. Primo in comparatione ad patrem; secundo in comparatione ad spiritum sanctum; tertio in comparatione ad nos. Prout autem comparatur ad patrem, est genitus ab eo, et procedit per modum intellectus, et dicitur lux et candor; et quantum ad hoc ait: dilectus meus candidus. Prout vero comparatur ad spiritum sanctum, sic spirat ignem amoris; et quantum ad hoc subdit, et rubicundus, ardore caritatis et amoris procedentis ab ipso. Prout vero comparatur ad nos, ipse est filius naturalis, nos autem adoptivi; ideo subdit, electus ex millibus. Deinde cum dicit, caput ejus aurum optimum, ostendit qualis sit Christus secundum humanitatem: et duo facit: quia primo ostendit qualis sit Christus in se: secundo qualis sit in suis membris, ibi, comae ejus. Christus autem secundum humanitatem est caput nostrum, quia caput debet esse ejusdem naturae cum membris; quod non competit Christo secundum divinitatem, sed secundum humanitatem: hoc autem caput est aurum optimum, quia contagione peccati non fuit maculatum; nam in omnes secundum communem legem nascentes transiit originale peccatum, praeterquam in ipsum, qui non communi lege concupiscentiae, sed de virgine ex spiritu sancto conceptus est et natus. Deinde cum dicit, comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus, declarat qualis sit Christus secundum membra ejus. Membra autem Christi dupliciter possunt dividi: scilicet secundum materiam doctrinae et vitae. Duo ergo facit: nam primo declarat membra Christi ratione doctrinae: secundo ratione diversitatis vitae, ibi, manus illius. Differentia autem doctrinae in membris Christi est quadruplex: quia primo sunt apostoli; secundo prophetae, qui magis procul viderunt Christum quam apostoli; tertio sunt doctores, qui accipientes dicta apostolorum et prophetarum docent: quarto et ultimo sunt praedicatores, qui ut audiunt a doctoribus, sic referunt populo. Quatuor ergo facit: quia primo declarat quales sunt apostoli, ibi, comae ejus; secundo quales sunt prophetae, ibi, oculi ejus; tertio quales sunt doctores, ibi, genae illius; quarto quales sunt praedicatores, ibi, labia ejus. Dicit ergo primo: comae ejus, idest apostoli (qui dicuntur comae, vel capilli, quia immediate adhaeserunt Christo capiti) quasi elatae, palmarum, quia erectae sunt superius hujusmodi comae, idest apostoli, sicut palmae, unde sunt ad modum elatae palmarum. Vel elatae palmarum sunt quaedam arbores ad modum palmarum, et sunt aromaticae, et significant apostolos propter odorem bonae famae: unde alia translatio (ut dicit Glossa): crines ejus abietes, ita quod per abietes intelligamus arbores aromaticas, non illas unde aedificia fiunt. Et addit, quod hujusmodi comae sunt nigrae quasi corvus; quod potest esse dictum ratione persecutionis, quam passa fuit Ecclesia tempore apostolorum. Deinde cum dicit, oculi ejus sicut columbae, ostendit quales sunt prophetae, qui dicuntur oculi ratione visionis; juxta illud 1 Reg. 9: qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. Hi autem oculi sunt sicut columbae propter aenigmaticam cognitionem: nam sicut columbae juxta fluenta aquarum vident in aquis speciem accipitris venientis; sic prophetae in aquis (quia per aenigmata) videbant insidias Diaboli, et praecavendas populo annuntiabant. Addit autem quod hae columbae sunt lotae lacte, propter munditiam: nam licet cognitio prophetarum esset aenigmatica, erat tamen munda ab omni cogitatione erroris. Et subdit: et resident juxta fluenta plenissima, ratione revelationis: quod enim viderunt prophetae, habuerunt per inspirationem divinam, ex quo sunt fluenta plenissima Scripturarum. Deinde cum dicit, genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis, ostendit quales sunt doctores, qui sunt genae masticantes cibum doctrinae. Hae autem genae sunt sicut areolae, idest parvae areae, aromatum, quia in doctoribus, quasi in quibusdam parvis areis, Scripturarum aromata triturantur, et confringuntur, inquantum doctores ea quae sunt in sacro canone quasi in magna area, docent alios secundum modum eis proportionatum. Et hujusmodi parvae areae sunt consitae, idest constitutae et ordinatae a pigmentariis, idest a prophetis et apostolis, a quibus accipientes doctrinam, alios docent. Dicuntur autem apostoli et prophetae pigmentarii ratione plenitudinis scientiarum. Deinde cum dicit, labia ejus, ostendit, quales sunt praedicatores, qui sunt labia referentia quae a doctoribus audierunt. Haec autem labia sunt distillantia myrrham, idest praedicantia voluntariam paupertatem, vel voluntariam poenitentiam, quae dicitur myrrha ratione amaritudinis. Et dicit, myrrham primam, quia ad litteram ex arbusto myrrhae fluit quaedam gutta, vel quidam liquor sponte, et hujusmodi liquor dicitur prima myrrha, et significat poenitentiam voluntariam: et postquam desistit talis liquor fluere a dicta arbusta, inciditur, et fluit inde ratione incisionis alius liquor, qui dicitur myrrha secunda, quae non est adeo electa. Deinde cum dicit, manus illius tornatiles, declarat membra Christi, ut distinguuntur secundum varietatem vitae: quod est tripliciter. Quia quidam sunt activi, quidam contemplativi, quidam vero habent utramque vitam, ut praelati. Ideo tria facit. Primo describit activos; secundo contemplativos, ibi, venter ejus; tertio praelatos, ibi, crura illius. Dicit ergo primo: manus illius, idest activi, qui dicuntur manus, quia hae sunt principale instrumentum ad agendum vel operandum; sunt tornatiles, ad operandum faciliter bona, rotundum enim est facile mobile; et sunt aureae, quia non sufficit ut ea fiant quae sunt de genere bonorum, nisi fiant ex habitu caritatis, quae designatur per aurum, quod habet colorem rubeum et ignitum. Rursum hae manus sunt plenae hyacinthis propter rectam intentionem, quae requiritur ad quodlibet opus bonum: hyacinthus enim est lapis pretiosus habens colorem caelestem, et significat rectitudinem intentionis, quia sursum ad caelum Trinitatis debemus intentionem nostram erigere in quolibet bono opere. Deinde cum dicit, venter ejus eburneus distinctus sapphyris, ostendit quales sunt contemplativi, dicens, venter ejus, idest contemplativi, qui sunt venter plenus spirituali cibo, quia ipsi potissime replentur spirituali dulcedine: hic autem venter est eburneus ratione munditiae, quia ipsi maxime sunt separati a terrenis coinquinationibus hominum; et hujusmodi venter est distinctus, idest artificiatus, caelatus, vel distinctus sapphyris, propter divinam adhaesionem: sapphyrus enim est lapis pretiosus habens colorem caelestem, sicut hyacinthus; quod maxime et potissime competit contemplativis: igitur maxime adhaerent supremo cibo. Deinde cum dicit, crura illius columnae marmoreae, declarat quales sunt praelati, dicens: crura illius, idest praelati, qui dicuntur crura, quia alios portant; et haec crura sunt columnae propter rectitudinem, sunt marmoreae propter firmitatem, sunt fundatae super bases aureas, propter caritatem. Unde si inveniantur praelati carentes istis, magis sunt crura Diaboli quam crura Christi. Deinde cum dicit, species ejus ut Libani, ostendit qualis sit Christus secundum humanitatem et divinitatem simul. Et tangit tria quae competunt ei secundum utramque naturam. Et primum est speciositas: nam inquantum homo est speciosus; juxta illud Psalm. 44: speciosus forma prae filiis hominum: inquantum Deus, est speciosus, quia est splendor gloriae, Hebraeos 1, et quia est vera sapientia, de qua sapientiae 7: est speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem. Secundum quod competit ei est incorruptibilitas: et hoc etiam ut est homo; juxta illud Psalm. 15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem: et inquantum Deus etiam, ut est vera sapientia. Sapient. 6: clara est et nunquam marcescit sapientia. Tertium quod competit ei secundum humanitatem et divinitatem, est dulcedo et suavitas: quia homo in caelesti patria ingredietur, contemplando divinitatem, et egredietur, contemplando Christi humanitatem; et utrobique pascua inveniet (Joan. 10), idest plenam suavitate refectionem. Haec autem tria tanguntur in parte ista: nam speciositas tangitur cum dicitur, species ejus ut Libani, idest pulchritudo ejus clara et lucida. Incorruptibilitas, cum subjungitur, electus ut cedri: cedrus enim dicitur arbor imputribilis. Suavitas autem manifestatur cum subinfertur, guttur illius suavissimum, idest dulcedo ejus suavissima; ideo additur, quod est totus desiderabilis secundum humanitatem et divinitatem; et concludit: talis est dilectus meus, ad se attrahens amorem meum; et ipse est amicus meus, impartiens mihi amorem suum. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Postquam quaesierunt filiae Jerusalem qualis esset dilectus Ecclesiae, ut eum agnoscerent, hic quaerunt ubi sit, ut ejus habeant societatem. Dividitur autem haec pars in duas: quia primo ponitur dicta quaestio; secundo subjungitur sponsae responsio, ibi (cap. 6): dilectus meus descendit. Circa primum notandum, quod Christus secundum divinitatem abit, et elevatur a nobis; secundum vero humanitatem descendit, et declinat ad nos. In prima ergo parte tria tanguntur: quia primo quaeritur ubi sit Christus secundum divinitatem; secundo ubi sit secundum humanitatem, cum dicit, quo declinavit dilectus tuus? Tertio assignatur utriusque ratio, cum subinfertur, et quaeremus eum tecum; quasi dicat: ob hoc volumus scire ubi sit, ut habeamus ejus societatem tecum.