|
Deinde cum dicit. Dilectus meus, ponitur sponsae responsio. Ad
cujus evidentiam notandum, quod ubi cujuslibet rei acceptum proprie,
non competit ei secundum naturam, inquantum hujusmodi: nam natura, ut
natura est, non habet ubi, nec quod sit in loco. Quod si ubi
accipiatur large, sic ubi cujuslibet naturae sunt propria principia
diffinientia ipsam: dicuntur enim talia ipsum ubi naturae, quia sicut
nihil est de re extra suum ubi, sic nihil est de re extra sua
principia. Et non solum accipiendo proprie, sed etiam large, ipse
Christus secundum divinitatem, non clauditur ab aliquo ubi, quia
natura ejus divina est infinita, nullis limitibus circumscripta;
secundum humanitatem vero competit sibi, cum ejus humanitas sit
finita, et intra principia suae speciei sit clausa. Et ideo non
respondet sponsa ad quaestionem illam (cap. 5). Quo abiit dilectus
tuus? Ubi quaeritur de divinitate; sed respondet ad illam qua dicitur
(ibidem): quo declinavit, vel quo descendit, dilectus tuus? Ubi
quaerebatur de ejus humanitate. In dando autem suam responsionem tria
facit: quia primo dat suam responsionem; secundo subjungit
responsionis rationem, ibi, ut pascatur; tertio ostendit, se ad
Christum habere veram dilectionem, ibi, ego dilecto meo.
Continuatur sic. Vos, filiae Jerusalem, quaesivistis a me, quo
abiit dilectus meus: quaesivistis etiam a me, quo descendit. Ad
primam quaestionem non respondeo, quia non possum; ad secundam
quaestionem respondens dico, quod dilectus meus descendit in hortum
suum ad areolam aromatum; idest, descendit in Ecclesiam, quae est
hortus suus, ad areolam, idest ad b. virginem, quae est area plena
aromatibus virtutum et donorum, assumendo carnem in ipsa, secundum
quam carnem conversatus est mecum, quae sum hortus, et Ecclesia sua.
Deinde cum dicit ut ibi pascatur in hortis; idest, ut delectetur in
bonis operibus nostris, ut dicit Glossa, nos ad bonum promovendo; et
lilia colligat, idest electos ad suum beneplacitum congregando.
Deinde cum dicit. Ego dilecto meo, ostendit, se veram dilectionem
habere ad Christum, dicens: ego dilecto meo; scilicet, locum
receptionis ego praeparo in me, ut Glossa supplet; et dilectus meus
mihi; praeparat apud se locum receptionis meae, ut ille qui pascitur
inter lilia, idest inter munda desideria, sit in me, et ego in eo.
In quo ostendit, se ad Christum veram habere dilectionem, et
Christum veram ad eam, quia qui manet in caritate, in Deo manet, et
Deus in eo. Jo. 4. Deinde cum dicit. Pulchra es, amica mea,
determinat de Ecclesiae unitate, vel removet quamdam quaestionem,
quae posset oriri ex praedictis: dictum est enim, in Ecclesia esse
diversos status, quia aliqui sunt incipientes, aliqui proficientes,
aliqui perfecti. Rursum dictum est, quod ad unum et eumdem statum
multa requiruntur; quia secundum quemlibet statum est dare aliqualem
pulchritudinem substantiae, virtutis et operationis; et in
operationibus maxime est dare multiplicem diversitatem. Et quia tanta
diversitas est in Ecclesia, vult Christus ostendere, suam sponsam
esse unam, cujus unitas propter talem diversitatem non tollitur. Et
duo facit, quia primo repetit ea quae in Ecclesia videntur facere
diversitatem; secundo ostendit, hoc non impedire Ecclesiae unitatem,
ibi, una est columba mea. Prima pars dividitur in duas, secundum
quod duo videntur impedire Ecclesiae unitatem: videlicet diversitas
eorum quae requiruntur ad quemlibet statum; secundo diversitas ipsorum
statuum, ibi, sexaginta sunt reginae. Prima pars dividitur in partes
tres, secundum quod ad quemlibet statum tria requiruntur; scilicet
pulchritudo substantiae, virtutis et operationis. Et haec omnia
quodammodo sunt tacta superius; ideo reiterare ista est quodammodo
repetere quae superius fuerunt tacta. Primo ergo narrat pulchritudinem
quam requirit Ecclesia quantum ad substantiam; secundo quantum ad
virtutem, ibi, terribilis ut castrorum acies; tertio quantum ad
operationem, ibi, capilli. Dicit ergo: pulchra es, amica mea,
quantum ad substantiam exteriorem; suavis et decora, sicut
Jerusalem, idest sicut Ecclesia primitiva, quantum ad substantiam
interiorem: quia illa Ecclesia formosa et pulchra erat interius,
licet nigra esset exterius propter persecutionem: nunc autem cessavit
persecutio, et idcirco exterius est pulchra. Deinde cum dicit,
terribilis ut castrorum acies ordinata, ostendit eam habere
pulchritudinem quantum ad virtutem: et quia pulchritudo est per divinas
inspirationes, ideo dicit tollendas esse rationes, quod facit, ibi,
averte oculos tuos. Dicit ergo, quod Ecclesia propter magnitudinem
et excellentem pulchritudinem est terribilis ut castrorum acies
ordinata, quae adversarios non timet propter potentiam quam habet ex
divino auxilio et ejus inspiratione. Deinde cum dicit, averte oculos
tuos, idest tolle rationes secundum quas vis me inquirere, quia ipsi
oculi, idest rationes tuae, me avolare fecerunt, eo quod deficiunt
ipsae rationes ab inquisitione mea: quod concordat cum eo quod habetur
in Psal. 63: accedet homo ad cor altum; et exaltabitur Deus.
Quia quanto Deum per rationes naturales investigare volumus, tanto
magis recedit a nobis. Bonae autem sunt rationes ad fidem
defendendam; ad fidem autem probandam sunt tollendae (2-2, qu.
1, art. 5.) Quod ergo sumus terribiles ad fidem astruendam et
defendendam, per sapientiam divinam et miracula, hoc habemus ex
gratia, et inspiratione divina praecipue. Deinde cum dicit, capilli
tui, narrat primo pulchritudinem quam habet ex operationibus affectus;
secundo quam habet ex operationibus intellectus, ibi, sicut cortex.
Dicit ergo: capilli tui, idest affectiones tuae, sunt sicut grex
caprarum, quae apparuerunt, vel descenderunt, de Galaad. Exponatur
sicut superius est expositum. Deinde cum dicit, dentes tui, narrat
pulchritudinem ex parte operationum intellectivarum, dicens: dentes
tui sunt sicut grex ovium (supple, tonsarum) quae ascenderunt de
lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Hoc
etiam expositum est superius. Deinde cum dicit, sicut cortex mali
Punici, sic genae tuae absque occultis tuis, repetit pulchritudinem
operum dicens. Genae tuae, idest operationes exteriores, sunt sicut
cortex mali Punici, continens grana rubea, idest fervorem caritatis,
absque occultis tuis, idest absque eo quod intrinsecus latet: quia non
solum es pulchra quantum ad exteriora, sed etiam quantum ad interiora.
Deinde cum dicit, sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae,
narrat diversitatem Ecclesiae ex parte status. Status autem
diversitatis potest multipliciter accipi. Primo ex diversitate
perfectionis; et sic distinguitur, quia quidam sunt incipientes,
quidam proficientes, quidam perfecti: vel ex parte vitae, quia quidam
sunt activi, quidam contemplativi: vel ex parte fructus, quia quidam
faciunt fructum centesimum, ut virgines; quidam sexagesimum ut
viduae; quidam trigesimum, ut conjugati. Et hanc diversitatem
describit; ideo ait: reginae, idest virgines, quae optime se
rexerunt, sunt sexaginta, idest sunt in numero parvo et excellenti.
Sexaginta cum hoc quod est numerus parvus, est tamen numerus
superabundans, quia partes ejus aliquotae simul sumptae reddunt plus
quam totum, et designant statum virginalem, quia virgines comparative
sunt paucae et in fructu excellunt alios. Concubinae autem, idest
viduae, quae dicuntur concubinae, quia habuerunt aliquando virum alium
quam Christum, sunt octoginta, qui est numerus major quantitate
sexaginta, et minor virtute, quia non est numerus ita superabundans,
si considerentur ejus partes aliquotae; et designat statum vidualem,
in quo sunt plures quam in statu virginali, sed non faciunt tantum
fructum, et adolescentularum, idest imperfectorum, sive viventium in
statu conjugali, non est numerus, quia tales quantitate excellunt
alios, sed virtute deficiunt ab eis. Potest autem per ea quae dicta
sunt, diversitas Ecclesiae aliter assignari, sed de hoc nihil ad
praesens, quia continuationem excluderemus. Deinde cum dicit, una
est columba mea, ostendit, ista non impedire Ecclesiae unitatem; et
duo facit, secundum quod duo narrata sunt quae videntur impedire
hujusmodi unitatem. Primo enim ostendit quod hujusmodi unitas non
impeditur ex diversitate eorum quae requiruntur ad quemlibet statum;
secundo quod non impedit eam diversitas status, ibi, viderunt eam.
Propter primum notandum, quod Ecclesia universalis est quadrupliciter
unita. Primo in fide, quia una est fides omnium; secundo in
caritate, quia unum vinculum amoris omnes qui sunt in Ecclesia,
connectit; tertio in gratia, quae potest dici mater nostra, quia ab
ea habemus esse spirituale: quarto unitur Ecclesia in fine, quia
omnes tendimus ad caelestem Jerusalem, quae potest dici genitrix
nostra, quia eam imitari debemus ut filiae imitantur genitricem suam.
Continuetur sic. Habitum est quod tanta diversitas est in Ecclesia,
quia in quolibet statu in tota universali Ecclesia est dare
pulchritudinem substantiae, virtutis et operationis: et est dare
tantam diversitatem operum; non tamen propter hoc tollitur Ecclesiae
unitas, quia omnia ista uniuntur per fidem, uniuntur in caritate, in
gratia, in fine. Et si per haec uniuntur ea quae sunt diversarum
personarum, multo magis uniuntur substantia, virtus et operatio, quae
ad unam personam pertinere possunt. Et hoc est quod ait, una est
columba mea, propter fidei unitatem, quae designatur in columba, quae
est animal simplex: sic fides Ecclesiae simplex est sine plica
erroris; et etiam quia simpliciter assentimur his quae sunt fidei, cum
eis non assentiamur propter fidei discursum. Et subditur: una est
perfecta mea, propter caritatem, quia caritas est vinculum
perfectionis; et addit: una est matris suae, ratione gratiae, a qua
sicut a matre habemus esse spirituale. Electa genitrici suae, propter
unitatem finis, quia substantiam nostram, virtutem et operationem, et
totum quod in nobis est, secundum mensuram fidei et ordinem caritatis,
et perfectionem gratiae, ordinare debemus ad illam caelestem
Jerusalem, quam quasi genitricem imitari debemus. Deinde cum dicit,
viderunt eam, postquam ostendit, unitatem Ecclesiae non impediri
propter diversitatem substantiae, virtutis et operationum occurrentium
ad quemlibet statum, et existentium in qualibet persona, et in
quolibet membro Ecclesiae; hic ostendit, hujusmodi unitatem non
impediri propter diversitatem statuum, vel etiam personarum; et hoc
sic. Nam extra Ecclesiam in nullo statu est salus, nec aliqua
persona salvatur, nisi intra unitatem Ecclesiae, ideo reginae et
concubinae, filiae, vel adolescentulae, et omnes qui sunt in
Ecclesia, cujuslibet status, cujuscumque conditionis existant,
intantum salvantur inquantum laudant et approbant, et beatissimam
praedicant unam Catholicam Ecclesiam, fide et caritate unitam; et
ideo licet diversi status sint, una tamen est Ecclesia, in qua omnes
isti status salvantur. Hoc est ergo quod ait: filiae, vel
adolescentulae, viderunt eam, idest viderunt Ecclesiam fide et
caritate unitam, et beatissimam praedicaverunt, approbando hujusmodi
unitatem, sic etiam reginae et concubinae laudaverunt eam; idest
unitatem ejus. Per filias autem et concubinas et reginas intelliguntur
diversi status Ecclesiae, requirentes diversitatem personarum, ut
superius fuit expositum. Deinde cum dicit, quae est ista? Finit
tractatum Ecclesiae modernae in laudem ejus, dicens: quae est ista
quae progreditur quasi aurora consurgens? Nam Ecclesia primitiva
ascendebat per desertum sicut virgula fumi, propter persecutiones
tyrannorum; Ecclesia vero moderna progreditur quasi aurora
consurgens, quia cessavit persecutio et appropinquavit dies. Et haec
Ecclesia, est pulchra ut luna, propter fidem: quia quae per fidem
cognoscimus, videmus quasi in lumine lunae, quia ea non clare
apprehendimus. Est electa ut sol, ratione spei, secundum quam
elevatur ad desiderium caelestis Jerusalem, quae ratione claritatis
potest dici sol. Est terribilis ut castrorum acies ordinata, propter
caritatem, quam habentes terremus Diabolum, quia unitatem et pacem
tenemus in terris, et Deo humiliter subjecti sumus; quod ipse renuit
tenere in caelis. Descendi in hortum meum. Ut dictum est superius,
totus iste liber dividitur in partes tres, secundum tres status
Ecclesiae. Executis duabus partibus, restat exequi de tertia,
scilicet de statu ultimo Ecclesiae: quia in primo statu fracti fuerunt
rami, quia Judaei communiter deseruerunt Christum; in secundo
statu, ut in moderna Ecclesia, est plenitudo gentium; sed in tertio
statu, ut in ultimis saeculis, omnis Israel salvus erit, ut superius
tactum est. Determinare ergo de ultimo statu Ecclesiae est
determinare de conversione Judaeorum vel synagogae. Dividitur autem
haec pars in duas partes: quia primo determinatur de conversione
synagogae; secundo invitatur Ecclesia ut curam habeat de synagoga jam
conversa, ibi, sub arbore malo. Prima pars dividitur in duas: nam
sicut determinabatur de statu Ecclesiae primitivae, quod primo
describebatur status ejus, et postea finiebatur tractatus ille in
laudem ejus, cum dicebatur, quae est ista quae ascendit per desertum?
Et similiter cum tractabatur de Ecclesia moderna, primo describebatur
status ejus, et postea terminabatur in ejus laudem, ubi dictum est:
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? Sic modo primo
describitur conversio synagogae; secundo terminatur iste tractatus de
conversione ipsius in laudem ejus, ibi (c. 8), quae est ista quae
ascendit de deserto? Prima pars dividitur in tres partes: quia primo
Christus ad cognoscendam suam incarnationem synagogam excitat; secundo
synagoga excitata per Christum, per ignorantiam se excusat, ibi,
nescivi; tertio Christus synagogam, ignorantiam cognoscentem, ad
misericordiam revocat, ibi, revertere, revertere. Circa primum
notandum, quod sicut terminato statu Ecclesiae primitivae,
incipiebatur status modernae Ecclesiae a quiete, cum dicebatur (cap.
3): en lectulum Salomonis, ut daretur intelligi quod jam cessaverat
persecutio; sic modo cum determinatur de conversione Judaeorum,
incipitur tractatus a descensu, cum dicitur: descendi in hortum meum:
quia speciali modo Christus descendit propter Judaeos, juxta illud:
non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth.
15). Continuetur sic. O synagoga, tu toties petiisti ut
descenderem et salvarem te: certe ego descendi in hortum meum, idest
in Ecclesiam meam, vel etiam in te, quae eras hortus meus, assumendo
carnem; et hoc feci, ut oculo misericordiae viderem poma convallium,
idest statum activorum, qui dicuntur poma convallium quia sunt in
infimo statu, et inspicerem oculo pietatis si floruisset vinea;
idest, si floruissent contemplativi, qui dicuntur flores vineae
propter odorem bonarum orationum; et viderem, si germinassent mala
Punica, idest praelati, qui dicuntur mala Punica, quia utramque
vitam habere debent, contemplativam et activam. Ideo autem
designantur per mala Punica, quia haec habent interius grana rubea,
designantia fervorem vitae contemplativae; exterius vero habent
corticem asperum, designantem turbationem vitae activae. Sic ergo
descendi ut omnem statum inspicerem, et te secundum statum omnium
adunarem; nisi praebuisses obicem. Deinde cum dicit, nescivi,
synagoga per ignorantiam se excusat. Et continuatur sic. Tu, domine
mi, salvator meus, dicis te descendisse, et carnem assumpsisse, ut
me juvares: nescivi, idest ignoravi, quod tu esses ille qui venturus
erat: nunquam enim te crucifixissem, si te dominum gloriae
credidissem. Causa autem, quia excaecata fui, extitit, quia anima
mea, idest animalitas et sensualitas mea, sive plebs mea, conturbavit
me, non assentiendo monitionibus tuis; et hoc propter quadrigas
Aminadab, idest propter Scribas et Pharisaeos persuadentes plebi ut
non crederent tibi, sed tu crucifigerent. Scribae autem et Pharisaei
dicebantur quadrigae, quia populum portabant et ducebant; et hae
quadrigae Aminadab, quod interpretatur populus meus spontaneus, quia
secundum voluntatem eorum populum ducebant. Deinde cum dicit,
revertere, revertere, Christus ad se synagogam revocat: et duo
facit: quia primo ponitur hujusmodi revocatio; secundo subjungitur
revocationis ratio, ibi, quid videbis in Sunamite? Continuatur
sic. Ex quo tu, synagoga, vel Sunamitis, captivitatem miseriae et
caecitatis tuae recognoscis, et vides animalitatem tuam, revertere,
relinquendo caecitatem intellectus; revertere Sunamitis, relinquendo
animalitatem et pravitatem affectus; revertere, adhaerendo veritati;
revertere intendendo bonitati; et hoc ut intueamur te oculo
misericordiae, miserendo tui.
|
|