|
Deinde cum dicit, quid videbis in Sunamite? Assignat hujusmodi
conversionis rationem. Et intendit talem rationem. Quilibet debet
converti ad illum a quo habet totum bonum suum, et totam pulchritudinem
suam; sed praemissum est quod tu, synagoga, a me Christo debes
habere totam pulchritudinem tuam: ergo ad Christum converti debes.
In hac ratione sic procedit: quia narratur primo synagogae pulchritudo
praevisa a Deo; secundo ostenditur quod hujusmodi pulchritudinem debet
consequi synagoga per Christum, ibi, dixi, ascendam in palmam;
tertio synagoga his dictis assentit, ibi, dignum dilecto meo; quarto
ad Christum se convertit, ibi, ego dilecto meo. Circa primum duo
facit: quia primo narrat pulchritudinem synagogae in speciali, et
diffuse; secundo repetit ejus pulchritudinem in generali et succincte,
ibi, quam pulchra. In narrando autem pulchritudinem synagogae in
speciali, ostendit ipsam pulcherrimam esse quantum ad omnia sua: nam
sicut pulchritudo animae consistit in perfectione virtutum et donorum,
quae ornant concupiscibilem et irascibilem, intellectum practicum et
speculativum et voluntatem; sic synagogae talis pulchritudo praevisa
erat, quam debebat consequi per Christum. Et quia hujusmodi
perfectiones, quaedam respiciunt potentias alligatas organo, quaedam
non alligatas: ideo pars ista, ubi determinatur de hujusmodi
pulchritudine, dividitur in duas partes: quia primo determinat de
pulchritudine dicta per comparationem ad perfectiones potentiarum organo
alligatarum; secundo per comparationem ad potentias organo non
alligatas, ibi, duo ubera tua. Potentiae autem alligatae sunt duae;
scilicet irascibilis et concupiscibilis. Primo ergo ait de
pulchritudine, prout respicit irascibilem; secundo ut respicit
concupiscibilem, ibi, juncturae feminum tuorum. Irascibilis autem
potentiae perfectio sive pulchritudo est fortitudo, secundum quam
resistimus adversariis et aggredimur eos. Primo ergo determinat de
fortitudine seu de perfectione irascibilis, inquantum adversario
resistimus; secundo inquantum ipsum invadimus et victoriam obtinemus,
ibi, quam pulchri sunt gressus tui. Continuatur sic. Synagoga enim
est Sunamitis, idest captiva captivitate miseriae; sed si
consideramus eam secundum pulchritudinem a Deo sibi praevisam, sic est
tota pulchra: nam pulchra est quantum ad irascibilem, inquantum
praevisa est ei perfectio irascibilis, per quam possit adversariis
resistere; ideo ait: quid videbis in Sunamite propter rationem
tactam, nisi choros castrorum? Idest munitiones fortes, per quas
potest resistere adversariis; quasi dicat, nihil debile. Deinde cum
dicit, quam pulchri sunt gressus tui. Ostendit, eam posse
adversarium invadere et superare. Et continuatur sic. Non solum
praevisum est quod tu, synagoga, possis adversariis resistere, sed
etiam quod possis ipsos invadere et superare; ideo, o filia
principis, idest o synagoga, quae praevisa es esse filia mea, qui sum
princeps regum terrae, quam pulchri sunt gressus tui. Idest, quam
pulchri sunt processus et operationes tuae, secundum quas adversarium
aggrederis et invadis. Non sunt nudae, sed sunt ordinatae, et
calceatae, idest informatae caritate, quae totum corpus nostrum et
omnia nostra vestit et ornat, inquantum est forma et perfectio omnium
virtutum et omnium operationum nostrarum; cum quaelibet operatio sumat
perfectionem a caritate: et ideo prout operationes nostrae dicuntur
gressus, calceat eas caritas; prout vero sunt operationes manuum,
caritas eas chirothecat, ut liceat secundum metaphoram sic loqui.
Deinde cum dicit, juncturae feminum tuorum, determinat de
pulchritudine ejus, ut respicit concupiscibilem. Circa autem
concupiscibilem tripliciter contingit peccare: nam quidam sunt molles,
quidam incontinentes, quidam intemperati. Molles sunt illi qui modica
tentatione vincuntur. Incontinentes sunt illi qui non modica
tentatione vincuntur, sed multis tentationibus stimulati cadunt: unde
molles nesciunt pugnam, quia scilicet non pugnaverint, quod ipsum
nomen designat; incontinentes autem pugnam experiuntur, sed pugna
devicti se non continent: nam si nullam pugnam experirentur, non
essent incontinentes, cum non esset cum quo certarent. Intemperati
autem sunt illi qui jam acquisierunt habitum inclinantem ad venerea;
ideo talibus est delectabile male agere, et peccant ex electione: unde
laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. (Prov.
2). Haec autem omnia patere possunt ex 7 Ethicorum. Et quia
toties multiplicatur unum oppositorum, quoties multiplicatur et
reliquum; sicut contingit tripliciter circa concupiscibilem errare,
ita contingit tripliciter bene facere: nam quidam homines sunt
perseverantes, quidam continentes quidam temperati. Perseverantes
sunt illi qui non tentantur, nec cadunt: unde sunt contrarii
mollibus, qui sine tentationibus cadunt: continentes sunt illi qui
molestati persistunt, nec cadunt; et hi sunt contrarii
incontinentibus: temperati autem sunt quibus delectabile est bene
facere; habent enim appetitum castificatum, et sunt perfecti per
habitum inclinantem ad bonum. In narrando autem pulchritudinem et
perfectionem synagogae praevisam a Deo ex parte concupiscibilis, tria
facit: quia primo narrat, ut respicit temperantiam contra
intemperantiam; secundo ut respicit continentiam contra
incontinentiam, ibi, umbilicus tuus; tertio ut respicit
perseverantiam contra mollitiem, ibi, venter tuus. Continuatur sic.
O synagoga, non solum est tibi pulchritudo quantum ad irascibilem,
sed etiam quantum ad concupiscibilem: quia secundum praevisionem
divinam, juncturae feminum tuorum sunt sicut monilia, quia sunt clausa
femina tua, et nullo modo aperta; et haec monilia sunt fabricata manu
artificis, idest manu mea, qui sum ille faber et artifex, qui
fabricatus sum auroram et solem (Psal. 73). Cum ergo secundum
actus venereos aperiantur femina mulieris, ostenditur synagogae
praevisam perfectam castitatem, cum dicitur, femina sua esse sicut
monilia, quae sunt ornamenta quibus divisa clauduntur; et quia
perfecta castitas designatur per temperantiam per ea quae dicta sunt.
Notandum autem, quod dicit, juncturae feminum, quia hoc femur
femoris est virorum, sed hoc femen feminis est mulierum: quia synagoga
induit personam muliebrem, et personam sponsae; ideo dicit, juncturae
feminum, et non femorum. Iterum notandum, quod ait. Sicut
monilia: monile autem est fibula, quam mulieres portant ad pectus, et
claudunt vestimenta ante pectus: in quo datur intelligi, quod
castitas, a qua commendatur synagoga, non solum nescit apertionem
carnis, sed etiam nescit divisionem cordis: nam perfecta castitas
requirit integritatem carnis et mentis. Iterum notandum, quod
hujusmodi monilia fabricata sunt manu artificis, idest manu Dei, quia
temperantia, a qua laudatur, non acquisita est, sed infusa. Deinde
cum dicit, umbilicus tuus, commendat eam a continentia. Umbilicus
enim est illud ubi viget luxuria in mulieribus, sicut dicit Gregorius
(Job 40, lect. 2), quod luxuria viris est in lumbis, feminis
autem in umbilico. Hic autem umbilicus synagogae secundum praevisionem
divinam est crater tornatilis, propter rectam voluntatem, nunquam
indigens poculis, idest nunquam carens poculis doctrinae sacrae,
propter intellectus perspicacitatem. Incontinens enim propter
incontinentiam duo mala contrahit. Contrahit namque malitiam
affectus: unde non est crater tornatilis, quia non est agilis ad bonam
operationem: vel non est crater tornatilis, quia non habet rectam
intentionem, cum non agat propter aeternam vitam, quae per craterem
tornatilem significatur, in quo ratione rotunditatis non est principium
nec finis. Contrahit etiam caecitatem intellectus: nam propter
passiones obcaecatus non observat leges bonas, nec documenta doctrinae
sacrae. Deinde cum dicit, venter tuus, commendat eam a
perseverantia: venter enim est pars mollior mulieris; sed secundum
praevisionem divinam venter synagogae carebit mollitie, et habebit vim
persistentis et sustentantis: unde secundum talem praevisionem venter
synagogae erit acervus tritici: tritico enim animalia roborantur, et
sustentantur. In quo datur intelligi quod secundum praevisionem
divinam synagoga debet adipisci tantam perseverantiam, vel tantam
persistentiam, quod non solum ipsa non cadet, sed etiam alios
sustentabit ne cadant. Quod ad litteram sic erit in finibus
saeculorum, quando Israel universaliter convertetur ad Christum:
quia multi tunc erunt firmiores in fide et moribus. Et hic venter erit
vallatus liliis, propter munditiam; quia per perseverantiam oppositam
mollitiei, vitatur carnis spurcitia. Deinde cum dicit, duo ubera tua
sicut duo hinnuli gemelli capreae, postquam narrata fuit pulchritudo,
quam Deus praevidit synagogae quantum ad potentias organo alligatas,
hic in parte ista narratur pulchritudo praevisa ei quantum ad potentias
organo non alligatas. Hae autem potentiae sunt duae, scilicet
intellectus et affectus; et intellectus dividitur in speculativum et
practicum. Tria ergo facit: quia primo narrat pulchritudinem, ut
respicit intellectum speculativum; secundo ut respicit intellectum
practicum, ibi, oculi tui; tertio ut respicit appetitum
intellectivum, ibi, caput tuum. Prima pars dividitur in duas; quia
in intellectu speculativo sunt scientia, et fides. Primo ergo narrat
pulchritudinem ut respicit scientiam et doctrinam, secundo ut respicit
fidem, ibi, collum tuum. Legitur sic littera secundum praevisionem
divinam duo ubera tua, idest scientia et doctrina, quae dicuntur duo
ubera propter duo testamenta continentia quasi ubera lac, idest
dulcedinem doctrinae. Haec autem ubera, vel ejus scientia et
doctrina, sunt sicut duo hinnuli capreae gemelli: hinnuli enim sunt
agiles, et capreae acute vident; et designant doctrinam sacram,
secundum quam et de facili invenimus quid sit verum, et videmus acute
et subtiliter judicamus ipsam veritatem. Et hi duo hinnuli capreae
dicuntur duo propter duplicem sensum, litteralem et mysticum; et sunt
gemelli, quia hi duo sensus semper se vident et concomitantur, cum in
qualibet parte doctrinae sacrae hi duo sensus aliqualiter assignari
possint. Deinde cum dicit: collum tuum sicut turris eburnea narrat
pulchritudinem sibi praevisam ex parte fidei, dicens, collum tuum,
idest fides praevisa tibi, quae dicitur collum, quia per eam debes
uniri mihi capiti, sicut per collum caput unitur corpori. Hoc autem
collum, sive fides, est sicut turris, ratione defensionis: nam licet
fides non possit probari, potest tamen defendi. Et haec turris est
eburnea, idest clara et solida, non habens admixtionem erroris.
Deinde cum dicit, oculi tui, commendat ipsam quantum ad intellectum
practicum. Ad intellectum vero practicum, quantum ad praesens, duo
pertinere videntur. Primum est dijudicare: nam et prudentia, quae
etiam bonorum morum videtur esse judicativa et praeceptiva, est ut in
subjecto in intellectu practico (2-2, qu. 47; art. 2).
Secundum quod pertinet ad hunc intellectum practicum, est discernere
spiritus, et potissime prout per hujusmodi suggeruntur nobis contraria
bonorum morum, quia non debemus omni spiritui credere sed probare
spiritus, an ex Deo sint. Duo ergo facit: primo eam commendat
quantum ad doctrinam morum; secundo quantum ad discretionem spirituum,
ibi, nasus tuus. Dicit ergo: oculi tui, idest cogitationes tuae per
quas judicas mores bonos a malis, sunt sicut piscinae in Hesebon:
Hesebon enim dicitur fuisse quaedam civitas Sehon regis ultra
Jordanem, quam ceperunt filii Israel, in cujus porta erant
piscinae, quibus potabatur multitudo populi. Talis est doctrina morum
in Ecclesia, quia ea multitudo populi, idest omnes Christiani veri
potantur, ad quam invitantur omnes. Joan. 7: si quis sitit,
veniat ad me et bibat. Et Isaias (cap. 55): omnes sitientes
venite ad aquas. Unde subditur, quod hae piscinae sunt in porta
filiae multitudinis, idest in porta plena multitudinis: filius enim,
vel filia in Scriptura sacra aliquando plenitudinem significat, juxta
illud Isaiae 5: vinea facta est dilecto in cornu filio olei, idest
in cornu abundanti, et pleno olei; et etiam ipsum usitatum eloquium
habet hoc: dicitur enim aliquis filius denariorum, si denariis
abundat. Deinde cum dicit. Nasus tuus, commendat eam a discretione
spirituum, dicens: nasus tuus, idest discretio tua, per quam
discernis bonos spiritus a malis, est sicut turris Libani, idest
turris clara, non deturpata deceptionibus Diaboli; et haec turris
respicit contra Damascum, idest contra Diabolum: Damascus enim
interpretatur potus sanguinis, et significat Diabolum, qui sitiens
sanguinem nostrum, tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 1
Pet. 5. Deinde cum dicit, caput tuum ut Carmelus, commendat eam
quantum ad appetitum intellectivum: in quo duo considerare possumus,
scilicet potentiam et actum. Dupliciter ergo commendat eam: primo
quantum ad ipsam voluntatem; secundo quantum ad actus ejus, ibi, et
comae capitis. Dicit ergo, caput tuum, idest voluntas, quae potest
dici caput, ut superius ostensum est, ut Carmelus, qui est mons
altus: quia non tendit in terrena sed in caelestia: Carmelus enim
interpretatur scientia circumcisionis, quia debemus assuefacere nos ad
habendum appetitum circumcisum a terrenis. Deinde cum dicit, et comae
capitis, commendat eam ab actibus ipsius voluntatis, dicens: comae
capitis tui, idest actus et affectiones tuae, quae radicantur in
voluntate cui competit nomen capitis, ut dictum est, sunt sicut
purpura regis juncta canalibus, quia semper sunt conjunctae passionibus
Christi: purpura enim tingitur de sanguine piscis: quia conchae
maris, ut dictum est superius, et Glossa tangit, ferro circumcisae
lacrymas purpurei coloris emittunt; et haec purpura potest significare
carnem Christi, quae fuit rubricata sanguine ejus. Et forte, ad
litteram, quando purpura tingitur, ponitur in canalibus, per quos
derivatur sanguis ille ad ipsam purpuram: propter hoc quamdiu purpura
juncta est canalibus, non est verisimile quod colorem possit amittere,
cum per talem conjunctionem illum colorem acquirat. Debent ergo
affectiones nostrae esse sicut purpura regis, propter memoriam
passionis Christi; et debent esse junctae canalibus, quia illam
rubricationem et pulchritudinem, quam acquirunt ex memoria passionis
Christi, nunquam debent amittere. Deinde cum dicit, quam pulchra
es. Repetit in generali et succincte quae in speciali tetigerat.
Omnis enim pulchritudo assignata, ad tria potest reduci: quia vel
pertinet ad contemplationem, vel actionem vel instructionem. Tria
ergo facit: quia primo commendat eam quantum ad vitam contemplativam;
secundo quantum ad activam, ibi, statura tua; tertio quantum ad
instructionem et doctrinam, ibi, et ubera tua. Dicit ergo: tu
synagoga, secundum praevisionem meam carissima in deliciis, in
dulcedine contemplationis quam pulchra es. Exterius, et quam decora.
Interius. Vel quam pulchra es. Quantum ad potentias organo
alligatas, et quam decora, quantum ad non alligatas. Deinde cum
dicit, statura tua, commendat eam quantum ad vitam activam, dicens:
statura tua, idest vita activa, secundum quam stas, et non inclinaris
ad illicita, assimilata est palmae, idest certamini, quia talis vita
semper videtur esse in bello idest in motu: unde designatur per
Martham, quae solicita erat, et turbabatur circa plurima (Luc.
10). Deinde cum dicit, et ubera tua, commendat eam quantum ad
doctrinam, vel quantum ad instructionem, dicens: et ubera tua, idest
doctrina tua (supple, sunt assimilata) botris: quia sicut in botris
est vinum in promptu, sic doctrina sua habet in promptu ut proferat
pocula Scripturarum. Deinde cum dicit, ascendam in palmam, sequitur
illa pars in qua postquam narravit pulchritudinem praevisam synagogae,
ostendit quod per Christum debet illam pulchritudinem adipisci.
Iterum autem notandum, quod pulchritudo assignata et narrata de
synagoga, non est intelligenda secundum actualem existentiam, cum illa
verba sint ad ipsam synagogam nondum plene conversam; sed intelligenda
secundum praevisionem divinam, scilicet quod praevisum est ei a Deo,
quod ipsa per Christum debet habere talem pulchritudinem, et ideo
debet ad ipsum converti. Continuatur sic. O synagoga, praevisa est
tibi pulchritudo praedicta; sed eam debes adipisci per me: nam ego
dixi: ascendam in palmam, idest in crucem, quae dicitur palma ratione
victoriae (Op. 58, 21, et in Serm. s. Andreae) vel ad
litteram, ut Glossa videtur tangere, crux dicitur palma, quia pars
ejus de palma; et apprehendam fructus ejus, idest fructus crucis. Et
exponit qui sunt hujusmodi fructus, dicens: et erunt ubera tua sicut
botri vineae, idest fructus unus erit, quod ubera tua, idest doctrina
tua, erit botrus vineae; et hoc propter pulchritudinem, quam Deus
praevidit synagogae ex instructione vel doctrina; et erit fructus
crucis ex ascensu meo in crucem fructus odoris; unde sequitur, sicut
odor malorum, propter bonitatem famae, quae respicit conversationem,
et vitam activam. Et etiam propter ascensum in crucem, guttur tuum,
idest dulcedo contemplationis tuae, erit sicut vinum optimum, propter
copiam spiritualis laetitiae. Ex quo apparet maxime quod per
ascendentem Christum in crucem synagoga debet adipisci pulchritudinem
quantum ad doctrinam, et quantum ad vitam activam, et quantum ad
contemplativam: et quia tota pulchritudo sibi praevisa respicit aliquod
dictorum trium, clare patet quod concludere dicebamus, quod synagoga
totam pulchritudinem sibi praevisam a Deo adipisci debet per
Christum. Deinde cum dicit, dignum dilecto meo ad potandum, ponitur
confessio synagogae, secundum quam consentit, pulchritudinem
praedictam se debere adipisci per Christum. Et continuatur sic. Tu
domine Jesu Christe, dicis, quod per passionem tuam, et per
ascensum in crucem debeo consequi dictam pulchritudinem: confiteor,
quod vinum illud, idest passio illa, per quam debeo consequi
praedicta, est dignum, idest congruum et competens dilecto meo ad
potandum: quia nullius alterius passio esset sufficiens ad impetrandum
mihi tantam pulchritudinem, nisi passio tua et passio membrorum
tuorum, inquantum passio illorum agit in virtute passionis tuae; ideo
addit, quod hujusmodi vinum est dignum ad ruminandum labiis, et
dentibus illius, idest labiis et dentibus Christi: quia per passionem
membrorum Christi, Ecclesia adepta est multam pulchritudinem; quae
pulchritudo extendet se usque ad synagogam, quando in fine temporum
convertetur ad Christum. Quod autem passio Christi possit dici
potus, patet per id quod dicitur Matth. 26: pater mi, si non
potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Notandum autem, quod Christus dicitur potasse passionem; sed membra
Christi, videlicet dentes et labia, ut apostoli et alii sancti,
passionem Christi ruminaverunt, quia secundum rationem etiam
superiorem non adeo acceptabant passionem ut Christus: propter quod
aliquo modo facilius fuit Christo pati, quam aliis sanctis. Et ideo
dicitur Christus suam passionem potasse, alii vero sancti dicuntur
ruminasse, ut videtur tangere Glossa. Deinde cum dicit, ego dilecto
meo, et ad me conversio ejus, ponitur conversio synagogae: et
dividitur pars ista in duas: quia primo synagoga cognoscens, tantam
pulchritudinem se debere adipisci per Christum, se convertit ad
ipsum; secundo ad hoc petit subventionem et auxilium, ibi, veni,
dilecte mi. Notandum autem, quod ad continuationem textus oportet
partem illam ab illo loco, quid videbis in Sunamite? Usque ad locum
illum, dixi, ascendam, exponere de pulchritudine quam Deus praevidit
synagogae, et alia postea exponere ut dictum est. Sed in exponendo
dicta verba de pulchritudine praevisa synagogae, utrum debeat exponi de
pulchritudine quantum ad irascibilem et concupiscibilem, ut
tangebatur, vel quantum ad omnia membra synagogae, ut per oculos
intelligantur praedicatores, per caput vero praelati; vel alio modo:
dummodo littera sit adaptata, non variat continuationem: et quod
dictum est de expositione hujus partis, intelligendum est de multis
expositionibus superius assignatis. Nos autem secundum modulum
intelligentiae nobis divinitus datum, adaptationes apertiores fecimus,
et aliquas factas recitavimus ut nobis visum est secundum totalem
litterae seriem expedire. Continuatur autem sic littera. Ego
synagoga video quod non possum consequi pulchritudinem mihi a Deo
praevisam, nisi per Christum; ideo dilecto meo; idest ad dilectum
meum, me converto, et rogo quod ad me sit conversio ejus. Deinde cum
dicit, veni dilecte, postquam synagoga ad Christum se convertit, hic
ejus auxilium et subventionem petit; et duo facit: quia primo petit
subventionem; secundo recognoscit et confitetur ejus incarnationem,
ibi, quis mihi det fratrem meum? (Cap. 8). Circa primum tria
facit: quia primo petit Christi subventionem; secundo ponit
subventionis specificationem ibi, videamus, si floruit; tertio ad
dictam subventionem suscipiendam ostendit Judaeorum dispositionem,
illic, ibi dabo tibi ubera mea. In petendo autem subventionem
Christi tria facit. Primo petit quod Christus ei subveniat
proportionaliter: secundo quod ei subveniat perseveranter, ibi,
commoremur in villis; tertio quod ei subveniat solicite et ardenter,
ibi, mane surgamus. Continuatur sic. Per te, dilecte mi, oportet
me consequi pulchritudinem tuam; ideo, dilecte mi, veni, auxiliando
mihi, et egrediamur in agrum, idest ad Judaeos, qui sunt ager
incultus (in Matth. 24, ibi, duo erunt in agro). Et hoc dico
quia Judaei adhuc parvuli in fide non possunt ingredi ad te, et
ascendere; et sic oportet quod tu egrediaris condescendendo eis: in
quo petit auxilium proportionaliter. Deinde cum dicit, commoremur in
villis, petit hujusmodi auxilium perseveranter. Continuatur sic.
Non sufficit, dilecte mi, quod egrediamur in agrum, idest in ipsos
Judaeos proportionaliter ad adjuvandum; sed oportet quod commoremur in
villis, idest in Judaeis, qui sunt villae et quasi campestres, et
ideo non cultae: unde oportet quod commoremur in eis eosdem
perseveranter adjuvando. Deinde cum dicit, mane surgamus, petit
hujusmodi auxilium sibi fieri solicite et ardenter: unde ait surgamus
mane, idest tempestive: non pigritemur, sed ardenter et solicite
surgamus ad vineas, idest ad Judaeos, juvando eos qui prius fuerunt
vinea tua, et adhuc redire volunt, ut vinea tua sint. Deinde, cum
dicit, videamus si floruit vinea, specificat auxilium et
subventionem. Ad cujus evidentiam notandum, quod bonitas nostra,
quantum ad praesens spectat, videtur consistere in tribus: videlicet
in bonis cogitationibus, quae se tenent ex parte intellectus; et in
bonis affectionibus, quae se tenent ex parte affectus; et in
operationibus, quae se tenent ex parte effectus. Bonitas
cogitationum, quae per flores intelliguntur, ex bona voluntate
dependet: similiter et affectionum: quia cogitationes et affectiones
quas homo habet sine voluntate recta non placent, et sunt flores sine
fructu: similiter operationes exteriores sine bona voluntate non
convalescunt, et sunt fructus inutiles, quia merito carent: nihil
enim est meritorium nisi secundum quod a voluntate procedit (1-2,
qu. 21, art. 1 et 2). Operationes autem exteriores per mala
Punica designantur, in quibus sunt grana multiplicata; nam quod
intellectu percipitur interius, exterius per diversitatem operum
designatur; et aliquando quod simpliciter est in corde, multipliciter
multiplicatur in opere, et explicatur. In specificando ergo Christi
auxilium tria tangit: nam primo petit quod Christus ei subveniat
movendo corda Judaeorum ad bene cogitandum; ideo ait: videamus,
oculo misericordiae, scilicet ego et tu cooperando multipliciter, si
floruit vinea, idest si intellectus profert cogitationes bonas.
Secundo petit quod moveat affectum ad bene volendum; ideo subdit,
videamus, si flores fructus parturiunt, idest si per bonas
cogitationes producuntur bonae affectiones; quia te auxiliante necesse
est hoc fieri. Tertio petit quod Christus moveat Judaeos ad bene
operandum exterius: ideo ait: videamus si floruerunt mala Punica,
idest bonae operationes; quod te auxiliante fit. Nil autem obstat
quod per fructus bonae affectiones et bona opera designentur: quia
fructus sunt ad cibum, et bonis affectionibus cibamur, sicut dicitur
Eccli. 15: cibavit illum pane vitae et intellectus. Ut bonis
similiter operationibus cibamur, juxta illud Psalm. 127: labores
manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Recte
etiam bonae cogitationes sunt flores, qui praecedunt fructus bonarum
affectionum et operationum. Rursum haec tria possunt comparari ad
praemium: et sic cum praedicta omnia, scilicet cogitationes,
affectiones, et operationes praecedant, possunt dici flores praemii,
quod dicitur fructus, juxta illud Psalm. 126: cum dederit
dilectis suis somnum, ecce hereditas domini, filii, merces, fructus
ventris. Quod autem operationes similiter possint dici flores, ex eo
apparet quod primum procedens ab arbore cum odore sunt flores: odorem
autem bonae famae ad aedificationem aliorum homo habet ex bonitate
operationum, non cogitationum vel affectionum, quae non apparent.
Recte ergo per flores malorum Punicorum designantur bonae
operationes, quae debent esse cum successivo incremento vel profectu,
ut sunt mala Punica florentia: quia alia sunt in actu, alia in
partu, alia in re, alia in flore. Deinde cum dicit, ibi dabo tibi,
postquam petiit auxilium Christi et in quo auxiliaretur Judaeis in
speciali, scilicet ad bene cogitandum, bene volendum et bene
operandum; hic ostendit Judaeos esse dispositos ad tale auxilium
recipiendum. Et tria facit, secundum quod triplex auxilium
nominavit. Primo ostendit eos esse dispositos ex parte intellectus;
secundo ex parte affectus, ibi, mandragorae; tertio ex parte
exteriorum operum, ibi, omnia poma, dilecte mi. Continuatur sic.
Ideo peto, dilecte mi, quod tu venias in vineam meam, quia ibi dabo
tibi ubera mea, idest Judaeos meos (hoc est carissimos, propter
patres,) qui dicuntur ubera propter dispositionem ad suscipiendum lac
doctrinae tuae: nam sicut ubera proprie sunt receptaculum lactis, sic
ipsi propter dispositionem intellectus erunt proprie receptaculum
doctrinae tuae, quae est lac ratione candoris et nutritivae virtutis,
ubi nullus est error admixtus. Deinde cum dicit, mandragorae ostendit
eos dispositos ex parte affectus, sive voluntatis: unde continuatur
sic. Non solum, dilecte mi, Judaei sunt dispositi ex parte
intellectus, sed etiam ex parte affectus: nam mandragorae, idest
Judaei, dederunt odorem suum, propter bonitatem desideriorum, et
propter dispositionem affectus: dederunt, dico odorem, et hoc in
portis nostris, idest in introitu ad nos: quia volunt converti, et
intrare ad nos; ad te principaliter, ad me Ecclesiam ex consequenti,
inquantum per me, sicut per matrem, derivanda sunt dona gratiarum,
vel sacramenta, a te ad illos. Notandum autem, quod mandragora est
herba, cujus radix habet membra quasi hominis, non tamen caput; unde
significat Judaeos, quia nunc sine capite sunt; sed in fine ad
praedicationem et odorem Ecclesiae spirabunt et ipsi desideria ut
jungantur Christo capiti. Deinde cum dicit, omnia poma, ostendit,
Judaeos esse dispositos quantum ad bonitatem exteriorum operum: unde
ait: o dilecte mi, ego servavi tibi, idest tuae providentiae
credidi, omnia poma nova, scilicet quando essent colligenda, et
quando conservanda: unde addit, et vetera; quasi dicat: sola
providentia gratiae tuae habet quando colligi debent Judaei, et
quomodo conservari: qui dono tuae gratiae collecti, erunt poma nova et
vetera, quia secundum exempla et testimonia novi et veteris testamenti
satagent operari.
|
|