|
Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? Hic
synagoga recognoscit et confitetur Christi incarnationem; et quatuor
facit. Primo assumens fiduciam de Christo propter carnem assumptam
petit ab ipso doctrinae ejus percipere veritatem; secundo postulat
dulcedinis ejus gustare suavitatem, ibi, ut inveniam te; tertio ut
possit vitare opprobrium, quod priscis temporibus passa fuerat propter
caecitatem, ibi, jam me nemo despiciat; quarto desiderat Christum
tenere propter filiorum utilitatem, ibi, apprehendam te. Continuatur
sic. Ut me doceres, mihi frater factus es: ideo quis mihi det te
fratrem meum sugentem ubera matris meae? Idest exponentem mihi legem
et Scripturam sacram, quae est quasi mater mea: ille enim qui sugit,
lac quod latet in ubere, exterius trahit; et hoc fecit Christus, qui
lac et dulcedinem, quae latebat in lege divina, traxit exterius in
apertum; secundum illud (Lucae ultimo): interpretabatur illis in
omnibus Scripturis, incipiens a Moyse et omnibus prophetis. Habere
ergo Christum sugentem ubera legis, est habere ipsum doctorem et
magistrum legis. Notandum autem, quod licet nos omnes possimus vocare
Christum fratrem nostrum ratione humanitatis assumptae, specialiter
tamen synagoga potest ipsum fratrem appellare, quia de Judaeis natus
est. Deinde cum dicit, ut inveniam te, petit synagoga gustare
Christi suavitatem. Continuatur sic. Domine Jesu Christe, non
solum peto te ut sugentem ubera matris, docendo me, sed peto ut
inveniam te solum foris, idest non clausum in lege, neque latentem in
sinu patris; sed foris in humana natura, secundum quam es frater
meus; et sic te cognoscendo et diligendo, deosculer te, percipiendo a
te dulcedinis suavitatem. Deinde cum dicit, et jam me nemo
despiciat, petit vitare opprobrium quod passa est lapsis temporibus
propter caecitatem: unde ait: et jam me nemo despiciat; quasi dicat:
usque nunc despecta fui quasi caeca, eo quod redemptorem meum te non
cognovi; sed jam, quia te cognosco, peto quod nemo me despiciat,
improperando pristinam caecitatem. Deinde cum dicit, apprehendam te,
ostendit se velle tenere Christum propter filiorum utilitatem.
Dividitur autem haec pars in quatuor. Primo synagoga istam utilitatem
insinuat; secundo qualis sit ista utilitas, manifestat, illic, ibi
me docebis; tertio quia ex hoc videbatur synagoga suscepisse curam
filiorum, qualiter sit cura habenda, declarat, ibi, laeva ejus sub
capite meo; quarto et ultimo ponit dictum Christi quo hujusmodi
declarationem approbat, ibi, adjuro vos filiae. Continuatur sic.
Non solum, dilecte mi, volo te habere, ut te deosculer percipiendo
tuam suavitatem, sed etiam volo te habere ad filiorum meorum
utilitatem: unde peto ut permittas quod apprehendam te, et sic ducam
te in domum matris meae, idest in corda illorum qui plus sciunt de
lege: quam legem reputo quasi matrem, cujus mandata quasi matris
servare debeo: et etiam ducam te in cubiculum genitricis meae, idest
in corda filiorum qui minus sciunt de lege, quam reputo matrem et
genitricem meam. Domus autem est amplioris spatii cubiculo: unde
corda filiorum qui peramplius et perfectius sciunt legem, domus legis
matris synagogae sunt: illi autem sunt cubiculum legis vel genitricis
synagogae, qui minus sciunt de lege. Posset etiam secundum aliam
adaptationem intelligi, quod illi qui plus sciunt de lege, sint
cubiculum, quia sciunt clausa et obscura legis; domus autem, qui
minus sciunt de lege, videlicet qui sciunt solum ea quae sunt in
aperto, et quae quilibet de facili videre potest. Sed de hoc non est
vis, quia continuationem non variat. Deinde cum dicit, ibi me
docebis, ostendit qualis sit ista utilitas filiorum, si in corda eorum
introducatur Christus. Et assignat triplicem utilitatem. Prima est
illuminatio intellectus; secunda inflammatio affectus; tertia bonitas
operum vel promotio effectus. Illuminatio intellectus ostenditur cum
dicitur, ibi me docebis, si te introduxero in corda filiorum meorum,
illuminando intellectum eorum, quia aliter doceri non possunt: quod
enim fit filiis suis, synagoga quasi bona mater reputat sibi factum;
et ideo dicit, ibi me docebis. Inflammationem autem affectus tangit
cum dicit: et dabo tibi poculum; idest, post talem illuminationem
intellectus, filii mei grati dabunt tibi poculum, idest affectum
inflammatum, et desiderium ex vino condito, idest ex abundantia
laetitiae spiritualis, vel ex dulcedine gratiae, et suavitate
contemplationis (in Joan. 2. Lect. 2). Bonitatem vero operum
tangit cum dicit: et mustum malorum granatorum meorum, idest opera
exteriora; quae dicuntur mustum; quia sicut tale mustum exprimitur de
granis malorum granatorum, sic opera exteriora bona de puro corde et
caritate perfecta. Cor autem potest dici malum granatum, quia
continet ipsas affectiones, quasi grana parva rubricata et decorata per
caritatem: hoc tibi dabo, Christe, munus acceptum. Hae sunt igitur
utilitates propter quas desidero, o Christe mi, te venire in corda
filiorum meorum, scilicet ut illumines intellectum eorum, inflammes
affectum, multiplices effectum. Deinde cum dicit. Laeva ejus sub
capite meo, quia ex eo quod petierat synagoga tenere Christum ad
utilitatem filiorum, videbatur ex hoc ipsorum filiorum habere curam;
hic declarat quomodo haec cura sit intelligenda. Haec autem declaratio
in hoc consistit quod synagoga, vel Ecclesia, vel praelatus, qui per
dicta intelligi possunt, prius debent intendere sibi per vitam
contemplativam, et postea subditis per activam (2, 2. Q. 182
A. 1). Ideo ait synagoga, Ecclesia, vel praelatus: laeva
ejus, idest sinistra Christi, per quam intelligitur vita activa,
erit sub capite meo, idest secundario intenta; et dextera illius,
idest vita contemplativa, per quam intendo mihi, amplexabitur me,
idest erit super me, et cooperiet me: quia primo intendam mihi,
postea vobis. Deinde cum dicit, adjuro vos, confirmat Christus quod
synagoga declaraverat, dicens: filiae Jerusalem, adjuro vos, idest
obsecro vos, ne suscitetis, a quiete, neque evigilare faciatis, a
somno contemplationis, dilectam meam, idest synagogam matrem vestram,
quae mihi est dilecta, quia ad me conversa, donec ipsa velit, cum
prius debeat intendere sibi, postea vobis. Deinde cum dicit, quae
est ista? Sequitur illa pars in qua finitur tractatus de conversione;
et est finis in laude ejus. Quam quadrupliciter commendat. Primo ab
ascensu: nam ascendere ad Deum est laudabile, et etiam mirabile;
ideo cum admiratione ait: quae est ista quae ascendit? Secundo
commendat eam a loco ascensionis, unde ascendit, cum ait, de
deserto, idest de spinis tribulationum, et de tribulis afflictionum:
nam in primitiva Ecclesia fuerunt magnae persecutiones, et majores
erunt in ultima: idcirco quando laudavit Ecclesiam modernam, non
laudavit eam quasi ascendentem de deserto, vel per desertum, sed quasi
auroram consurgentem. Tertio commendatur Ecclesia ultima ab ornatu,
cum dicitur, deliciis affluens, idest ornata bonis desideriis et bonis
operibus, ut videtur exponere. Quarto et ultimo commendatur a modo
ascendendi, cum dicitur, innixa super dilectum suum, idest super
Christum, cujus virtute ascendit: propter quod commendabilis est ipsa
Ecclesia, quia magna gloria est sequi dominum suum, sed major inniti
ei, quia majoris caritatis est signum, sicut de b. Joanne
Evangelista dicitur, quod recubuit supra pectus domini (Joan.
21). Sub arbore malo suscitavi te. Superius determinatum est de
conversione synagogae; in parte ista invitatur Ecclesia ad habendam
curam, et ad praebendum auxilium synagogae jam conversae. Et
dividitur haec pars in tres partes. Primo Christus reducit ad
memoriam Ecclesiae suum beneficium et subventionem; secundo ex hoc
rependi sibi petit perpetuam dilectionem, ibi, pone me ut signaculum;
tertio ex ipsa dilectione quam Ecclesia tenetur habere ad Christum,
invitat ipsam ad synagogam juvandam, ibi, soror nostra parva.
Reducit ergo Christus ad memoriam Ecclesiae gentium, beneficium quod
sibi contulit, dicens, sub arbore malo, idest sub cruce, quae
dicitur arbor malus, vel quia ad litteram fuit de malo; vel quia arbor
crucis fuit fructifera sicut arbor quae dicitur malus. Sub cruce
ergo, vel sub tali arbore, suscitavi te: erat enim Ecclesia gentium
mortua, sed suscipiendo beneficium crucis revixit. Dat autem modum
quomodo suscitavit Ecclesiam gentium, dicens: ibi, scilicet sub
arbore malo, sive sub cruce, corrupta est mater tua, idest idolatria
quam sequebaris ut matrem, secundum quam eras caeca; ibi violata est
genitrix tua, idest ablata est a te malitia tua, quam imitabaris ut
genitricem, secundum quam eras depravata in affectu. Deinde cum
dicit, pone me ut signaculum juxta cor tuum, petit perpetuam
dilectionem; et duo facit. Primo exposcit praedictam dilectionem;
secundo ad hoc inducit multiplicem rationem, ibi, quia: fortis est ut
mors dilectio. Continuatur sic. Tu, Ecclesia gentium, suscitata
es a me per passionem crucis, quia per talem passionem ego removi
errorem idolatriae a tuo intellectu, et malitiam a tuo affectu: ergo
quia tantum bonum contuli tibi, pone me ut signaculum super cor tuum,
diligendo me perpetuo, non volendo aliquid mihi contrarium; nec debes
operari aliquid quod mihi displiceat: ita quod per signaculum cordis
debemus intelligere impressam dilectionem; per quam unum fiat anima cum
Deo, ei inseparabiliter adhaerendo; et per signaculum brachii bonam
operationem exteriorem, quia brachium est extra. Deinde cum dicit,
quia fortis est ut mors dilectio, assignat ejus quod dixerat,
multiplicem rationem. Ad cujus evidentiam notandum, quod una ratio
propter quam debemus Deo perpetuam dilectionem, sumitur ex beneficiis
nobis collatis: et hanc tetigit supra, cum dixit: sub arbore malo
suscitavi te. Alia ratio sumitur ex ipsa dilectione: nam quia Deus
nos dilexit, congruum est quod et nos eum diligamus. Habuit autem
Christi dilectio ad nos quatuor conditiones, secundum quas sumi
possunt quatuor rationes propter quas debemus ei perpetuam dilectionem.
Prima ratio sumitur ex dilectionis ejus immensitate; secunda ex
dilectionis ejus utilitate, ibi, lampades ejus; tertia ex dilectionis
ejus firmitate vel stabilitate, ibi, aquae multae non potuerunt
extinguere caritatem; quarta ex dilectionis ejus pretiositate, ibi,
si dederit homo. Prima ratio talis est. Quilibet debet perpetuam
dilectionem illi qui diligit eum in immensum, et supra modum; sed ego
Christus, o Ecclesia, dilexi te in immensum: ergo mihi debes, ut
grata sis, perpetuam dilectionem. De hac ratione ponit solum medium,
scilicet quod Christus valde Ecclesiam dilexit. Unde continuatur sic
littera. O Ecclesia, de jure debes me ponere ut signaculum super cor
tuum et super brachium tuum, ut perpetuo me diligas, et nihil contra
me opereris; quia dilectio quam habui ad te, est et fuit excellens et
immensa: est enim fortis ut mors; quae, ad litteram, tanta fuit,
quod sicut mors separavit animam a corpore, quando mori volui pro amore
tuo, ut vivas: etiam aemulatio, idest excessus amoris quem habui ad
te, fuit dura sicut Infernus: quia dolores quos amore tui sustinui,
similes fuerunt doloribus Inferni: nam dolori meo non potuerunt
dolores super terram comparari; juxta illud quod habetur threnorum 1.
O vos omnes qui transitis per viam, venite, et videte, si est dolor
sicut dolor meus. Deinde cum dicit, lampades ejus lampades ignis,
adducit ad hoc secundam rationem, quae talis est. Quilibet debet
amorem perpetuum ei de cujus amore consecutus est magnam utilitatem:
sed tu, Ecclesia, de amore quem habui et habeo ad te, consecuta es
magnam utilitatem: ergo et cetera. De hac ratione ponit solum
medium. Continuetur sic. Bene dico, quod debes perpetuo me
diligere, quia lampades ejus, idest dilectionis quam habeo et habui,
sunt valde utiles: sunt enim lampades ignis, quae purgaverunt tuum
intellectum, et inflammaverunt tuum affectum ad omne bonum, atque sunt
(supple, lampades) flammarum, inquantum illuminaverunt tuum
intellectum ad omne verum necessarium: ex dilectione enim quam
Christus habuit ad nos, consequimur perfectionem intellectus et
affectus, quibus in hac vita hominibus nihil est utilius. Deinde cum
dicit, aquae multae, adducit ad hoc tertiam rationem, quae talis
est. Quilibet debet perpetuam dilectionem illi qui diligit eum
perpetuo et perseveranter; sed ego, o Ecclesia, dilexi te perpetuo
et perseveranter: ergo et cetera. De hac ratione ponit solum medium.
Continuetur sic littera. O Ecclesia, de jure debes me diligere
perpetuo et perseveranter, quia perpetuo et perseveranter te dilexi,
quod apparet, quia aquae multae, idest tribulationes multae, quantum
ad quantitatem numerosam, et quantum ad magnitudinem poenosam, non
potuerunt extinguere caritatem; nec flumina, quantum ad
impetuositatem, obruent illam, scilicet caritatem qua te dilexi et
diligo. Deinde cum dicit, si dederit homo, ponit ad hoc quartam
rationem, quae talis est. Quilibet debet amorem perpetuum illi qui
diligit eum amore caro et pretioso: tali amore, o Ecclesia, ego
dilexi te: ergo et cetera. De hac ratione ponit solum medium.
Continuetur sic littera. O Ecclesia, de jure debes me diligere
perpetuo, quia amore valde caro et pretioso dilexi te: fuit enim amor
meus adeo pretiosus quod si dederit homo omnem substantiam domus suae
pro dilectione, quam habui et habeo ad te, non poterit aequo pondere
adaequari pretio dilectionis; immo, si bene considerabit, quasi nihil
despiciet et computabit eam substantiam, respectu dilectionis meae,
cui nihil terrenum potest comparari, cum incomparabiliter excedat.
Deinde cum dicit, soror nostra parva, ex dilectione quam Ecclesia
debet habere ad Christum, Christus invitat eam ut subveniat synagogae
jam conversae. Notandum autem, quod non sine causa Christus
assignavit tot rationes ad ostendendum quod Ecclesia debet eum valde
diligere: nam si ex tali dilectione Christus intendit inducere
Ecclesiam, quod amore sui in ultimis saeculis subveniat synagogae
conversae, quia tunc erit magna persecutio, non fuit superfluum
assignare rationes praedictas. Dividitur autem pars haec in partes
tres: quia primo ponitur Christi invitatio; secundo subjungitur
praedictae invitationis specificatio, ibi, si murus est; tertio
additur Ecclesiae responsio, ibi, ego murus. Intendit autem in
invitando talem rationem. Quicumque diligit multum aliquem, debet
amore illius subvenire omnibus illis qui habent affinitatem et
conjunctionem ad illum; sed tu, Ecclesia, debes mihi magnum amorem,
ut ostensum est: ergo debes subvenire synagogae, quae mihi attinet,
et est mihi conjuncta, quia est soror mea. Et debet subventio
operosius fieri quanto indigentia plus requirit. Et sic erit de
synagoga in fine temporum: propter quod dicit, soror nostra, mea
affinitate carnali, tua spirituali, quia ad eamdem gratiam
colligenda: et sic debes caritate moveri, quia mihi conjuncta et
conjungenda tibi. Ad hoc etiam moveri debes ex ejus indigentia quia
parva, idest de novo conversa, et ideo indiget confirmatione: et
ubera non habet; idest, doctores non habet de se, nec habere potest
extra te; propter quod indiget tua instructione, ut per te nutriatur
lacte doctrinae. Huic invitationi consentiens Ecclesia de auxilio
synagogae ferendo, doceri petit a sponso et magistro, dicens quid
faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est, de sui erroris
correptione? Quasi dicat: quod auxilium fiet ei? Deinde cum dicit,
si murus est, respondet Christus quaestioni, et specificat quod
auxilium synagogae debeat impendi. Ad cujus evidentiam est notandum,
quod sicut in esse naturae prius aliquid accipit quod possit subsistere
in forma acquisita, et hoc primo competit rei a principio suae
generationis; et postea accipit quod secundum formam illam possit sibi
simile producere, quod ei non competit nisi quando est jam perfecta,
quia unumquodque tunc est perfectum quando potest sibi simile generare:
sic in esse spirituali prius accipit homo quod stet in dono sibi
caelitus infuso, et tunc dicitur murus, quia habet quod stet non quod
alios adducat: et postea quando est perfectus secundum donum illud,
accipit quod alios manuducat ad Christum; et tunc dicitur ostium,
quia alios ad Christum potest introducere. Hoc viso, continuetur sic
littera. Tu, Ecclesia, interrogas, et vis a me doceri quod
auxilium debeat synagogae dari: hoc specifico, et dico, quod si est
murus, idest in esse spirituali nondum perfecta, quia non habet unde
alios ad me introducere possit, sed tantum ut stet; ut firmius et
constantius perseveret, aedificemus, ego scilicet principaliter, et
tu secundario mihi cooperando, super eum, idest dictum murum,
propugnacula argentea; idest sententias divini eloquii firmas et
lucidas, sicut argentum est firmum et lucidum; quibus in fide et
dilectione corda firmantur; juxta illud Ps. 118: confirma me in
verbis tuis: quibus vitantur haereticorum et Daemoniorum tentationes.
Si autem, idest si non est murus, sed ostium est; idest, si ista
jam perfecta est synagoga ut possint per eam alii ad me introduci,
compingamus illud tabulis cedrinis; idest, ita ornemus sanctorum
testimoniis et exemplis, ut decore conversationis, et bono odore famae
alii facilius per tale ostium inducantur venire ad me. Deinde cum
dicit, ego murus, ponitur Ecclesiae responsio: et dividitur haec
pars in duas partes. Primo Ecclesia in sua responsione fatetur se
paratam et promptam ad subveniendum synagogae; secundo ex hoc synagoga
consurgens in amorem Ecclesiae, confitetur, eam a Christo esse
derivatam, et ab illo esse custoditam et conversatam, ibi, ex quo
facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Continuatur sic. Ego
Ecclesia invitata a te, domine Jesu Christe, de subveniendo
synagogae, sive sit murus, sive sit ostium, dico, quod amore tui sum
parata subvenire synagogae, non solum inquantum est ostium, idest
inquantum habet esse perfectum, quia hoc non esset magnum, sed leve;
immo secundum quod est murus, idest secundum quod habet esse
imperfectum, parata sum non solum aedificare propugnacula argentea
bonorum divinorum, sed etiam dare me ipsam murum ad confirmationem
suam; juxta illud 2 ad Corinth. 12: ego ipse impendam, et
superimpendar pro animabus vestris. Hoc est ergo quod ait: ego, pro
synagoga confirmanda, volo esse murus, idest dare me ipsam, et ex hoc
ubera mea, idest doctrina mea, erunt sicut turris, quia per omnia
impensa clarior et altior et efficacior ad defendendum apparebit
doctrina. Deinde cum dicit, facta sum coram eo quasi pacem
reperiens, videns synagoga dilectionem Ecclesiae ad ipsam, quia ex
amore Dei parata erat pro sua confirmatione dare se ipsam, consurgit
in amorem ejus: et quae prius appellabat Ecclesiam gentium adulteram
et a Deo alienam, confitetur nunc esse veram sponsam Christi, et ab
eo derivatam, custoditam et conservatam. Dividitur autem haec pars in
duas partes: quia primo ponitur synagogae de Ecclesia talis
confessio; secundo, ne videatur imperfecta dicta synagogae confessio,
ponitur Christi suppletio, ibi, vinea mea. Prima dividitur in
duas. Primo synagoga confitetur Ecclesiam a Christo derivatam;
secundo confitetur eam a Christo derivatam, custoditam et
conservatam, ibi, tradidit eam. Prima pars continuatur sic. Ego
synagoga olim ex odio quod habui ad te, non cognoscens nec reputans eum
esse verum Deum, fui excaecata in intellectu, ex quo etiam Ecclesiam
odio habui, non credens eam veram vineam Christi; sed ex quo facta
sum coram eo, idest Christo, quasi (expressive dictum, idest pro
certo) pacem reperiens, per illuminationem fidei et remissionem
peccatorum, corrigo errorem meum et culpam meam; et quod Ecclesia est
vera sponsa Christi, confiteor, pro cujus amore parata est exponere
se totam, ut pro me salutem, quae est in Christo, possit consequi.
Unde vere oro et corde confiteor quod ipsa est vera sponsa Christi.
Et vinea fuit pacifico, idest Christo, qui pacem attulit mundo, in
ea (supple, fide) quae habet populos, idest in fide Catholica,
quod idem est quod universalis, idest populorum multorum. Notandum
etiam, quod non dicit, in ea fide quam habent populi, sed quae habet
populos; quia quodlibet donum divinum magis habet nos quam nos habeamus
ipsum, in quantum hujusmodi dona respectu bonorum operum sunt
principaliora quam liberum nostrum arbitrium. Deinde cum dicit,
tradidit eam custodibus, ostendit Ecclesiam a Deo custoditam et
conservatam, dicens: bene dico, quod Ecclesia fuit vinea ipsi
Christo, quia Christus tradidit eam custodibus, idest Angelis,
apostolis et praelatis, quorum quilibet praelatus vir, idest habens
vires in operando in ista vinea, corde fideli affert (supple
Christo) mille argenteos, idest totum tribuit Christo quod sequitur
de fructu ejus, sive sit temporale, sive sit spirituale. Deinde cum
dicit, vinea mea, quia male ab aliquibus praedicta confessio posset
intelligi, Christus in hac parte supplet confessionem synagogae. Et
circa hoc duo facit. Primo supplet dictam confessionem; secundo ex
dilectione quam habet synagoga ad Ecclesiam, invitat Ecclesiam ad
subventionem synagogae, ibi, quae habitas in hortis. Dupliciter
autem posset alicui videri defectus in praedicta synagogae confessione.
Primo in custodiae assignatione, quia dixerat, quod Christus
tradidit eam custodibus, posset aliquis intelligere, Christum eam
dereliquisse. Ad hoc excludendum supplet Christus: vinea mea coram
me est; quasi dicat: sic tradidi Ecclesiam meam custodiendam aliis
quod etiam per me ipsum immediate habui curam ejus, cum sim verus
Deus, omnia immediate conservans. Secundo in fructus assignatione,
quia dixerat, vir affert pro fructu ejus mille argenteos, cum in
Ecclesia nomine viri possint activi intelligi, posset ex hoc videri
alicui, quod soli activi in Ecclesia fructificarent; ideo Christus
supplet hanc confessionem, ostendens quod etiam contemplativi in
Ecclesia fructificant, ideo subdit: o Ecclesia, pacifici tui,
idest contemplativi, qui dicuntur pacifici, quia sunt ab
implicationibus saecularibus, quae turbant, abstracti: isti,
inquam, tales sunt mille, idest perfecto fructu respondentes: sic
dictum est supra, quod vir affert pro fructu ejus mille argenteos, et
mille sunt pacifici, idest contemplativi, numero et fructu perfecti.
Sed quia ad perfectionem vitae oportet non solum habere vitam
contemplativam, sed etiam activam ad curam aliorum (et tamen majus est
meritum in contemplatione, quam in actione) ideo postquam dixit,
mille tui pacifici, subdit: et ducenti his qui custodiunt fructus
ejus, idest merita Ecclesiae: ubi major numerus geminatur, scilicet
centenarius (qui etiam geminatus ad ultimum numerorum limitem, qui est
mille, non pervenit); quia licet vita contemplativa sit meriti
amplioris, tamen activa simul et contemplativa meretur pluribus modis.
Unde super illud, ducenti etc. dicit Glossa interlinearis: duplex
meretur praemium qui et se tuetur, et alios lucratur. Deinde cum
dicit, quae habitas in hortis, Christus invitat Ecclesiam ad
subveniendum synagogae, eo quod synagoga eam diligit: et circa hoc duo
facit. Primo ponitur ejus invitatio; secundo Ecclesiae responsio,
ibi, fuge dilecte mi. Continuatur sic. Usque nunc induxi te, o
Ecclesia, ad subveniendum synagogae ex amore meo: cum ergo ipsa
synagoga te diligat (quod apparet quia confessa est, te esse veram
sponsam, et vineam meam), hujusmodi amicitia, qua una confessione et
fide, facta est tecum in me, debet te movere ad subveniendum ei; et
hoc est quod ait: tu, Ecclesia, quae habitas in hortis, idest in
spiritualibus deliciis, amici, idest Judaei, qui jam facti sunt
amici tui, quia fideles mei, auscultant, idest parati sunt et
expectant te audire et a te doceri, et desiderant voto cordis,
dicentes: fac, o Ecclesia, me synagogam, gratam tibi, fide et
caritate sociatam, audire vocem tuam, scilicet in praedicatione.
Potest enim hoc accipi ut sit verbum Christi invitantis Ecclesiam,
ut doceat synagogam. Et dicit, me audire, quia reputat sibi fieri
quod fit aliis propter ipsum. Ultimo autem cum dicit, fuge dilecte
mi, ponitur Ecclesiae responsio; quae est quod tamquam bona sponsa
optat ad tempus ab illo separari; non ab ejus fide vel amore, sed ab
ejus suavitate; hoc est, contemplationis dulcedine ad tempus carere,
ut possit Judaeis jam conversis, et sic factis fratribus, intendere
per informationem morum et doctrinae; ideo ait: tu, dilecte mi,
idest tu, Christe, qui habitas super montes aromatum, propter
altitudinem devotionis et odorem bonae conversationis et sanctae
operationis, fuge, idest mihi contemplationis dulcedinem subtrahe, ut
possim commodius instructioni et informationi Judaeorum vacare; tamen
nolo quod hoc sit perpetuo, sed solum ad tempus. Et ideo ait: et
assimilare capreae, videndo meos defectus, et quam sis mihi in
contemplatione necessarius. Assimilare etiam hinnulo cervorum, ut ad
me agiliter per contemplationem redeas, teque mihi cum delectabili
contemplatione infundas. Quod in praesenti vita secundum statum
viatorum, et in futura per apertam visionem comprehensorum, dignetur
Christus operari in nobis; qui cum patre et spiritu sancto vivit et
regnat per omnia saecula saeculorum, amen.
|
|