|
In priori libro determinavit auctor de quibusdam proprietatibus
consequentibus sensum, quae causantur ex parte animae, et insunt
animalibus perfectis: in hoc libro determinat de quibusdam
proprietatibus consequentibus sensum ex parte corporis, et insunt omni
animali et soli: quae sunt somnus et vigilia. Et dividitur liber iste
in partes duas: in prooemium et tractatum, qui incipit ibi, primum
quidem, et cetera. Prima in duas, secundum quod duo sunt intenta in
hac scientia. In prima dat intentionem circa primum intentum,
scilicet circa somnum et vigiliam. In secunda dat secundum intentum,
quod est passio somni; et secunda, ibi, adhuc autem et cetera.
Tractatus similiter dividitur in partes duas penes haec duo intenta.
In prima intendit de prima. In secunda parte determinat de secunda,
ibi, post hoc autem quaerendum est de somno. Prima in duas. In
prima ostendit quod somnus et vigilia sunt passiones conjuncti in omni
animali vicissim et soli. Et in secunda cui parti conjuncti primo
debetur, et ob quas causas, ex quibus dubitationibus patebit
sufficienter quid sit somnus et vigilia: et secunda, ibi, quare autem
dormiant et cetera. Prima est praesentis lectio. Et dividitur in
duas. In prima ostendit quod sunt passiones conjuncti. In secunda
ostendit quod insunt omni animali, et vicissim, et soli. Et secunda
ibi, cum autem determinata. Prima in duas. In prima parte probat
minorem suae rationis. In secunda parte probat majorem, ibi, quoniam
autem et cetera. Prima adhuc in duas. In prima declarat quoddam
praeambulum ad minorem. In secunda probat istam minorem. Et secunda
ibi, amplius autem. Illa pars in qua ostendit quod somnus et vigilia
insunt omni animali vicissim etc., dividitur in duas. In prima
ostendit, quod soli animali insunt. In secunda ostendit, quod omni
insunt vicissim. Et secunda ibi, similiter autem et cetera. Dicit
ergo primo, et dat intentionem suam circa somnum et vigiliam: et sunt
quinque intenta. Primum est, quid sit somnus et vigilia. Secundum
est utrum sint passiones animae solum, vel corporis tantum, vel
conjuncti. Tertium, si sint passiones, ex qua particula animae et
corporis sit illud conjunctum. Quartum, est propter quam causam
insunt omnibus animalibus. Quintum est utrum omnia animalia
communicent tam somno quam vigiliae, vel non. Et si non, utrum haec
animalia communicent somno tantum, illa vigiliae tantum, vel haec
animalia neutrum, illa utrumque. Deinde cum dicit adhuc autem dat
intentionem circa somnium. Et sunt tria. Primum est, quid sit
somnium. Secundum est, propter quam causam somniantes vel dormientes
aliquando somniant, aliquando non, vel semper somniant et non semper
sunt memores somnii, propter quam causam hoc est. Tertium est, utrum
contingat praevidere futura in somno, vel non. Et, si sic, qualiter
contingit: scilicet utrum homo inquantum homo potest praevidere futura
per revelationem spirituum, et utrum hoc a natura vel a casu. Et
notandum quod Daemon Graece, idem est quod sciens Latine. Est
etiam nomen commune cujuslibet intelligentiae, et componitur cum
calodaemon quod est bonus Daemon, a calo, quod est bonum, et
Daemon, quasi bonus Daemon. Deinde cum dicit primum quidem
prosequitur intentum. Et probat primo quod somnus et vigilia sunt
passiones conjuncti sic: sensus est passio conjuncti: sed somnus et
vigilia sunt circa idem, circa quod est sensus: ergo somnus et vigilia
sunt passiones conjuncti. In hac ratione sic procedit. Primo probat
minorem. Secundo probat majorem. Tertio infert conclusionem circa
minorem. Primo ostendit quod somnus et vigilia sunt circa idem, circa
quod est sensus, sic. Omnia privative opposita habent fieri circa
idem: sed somnus et vigilia sunt privative opposita: ergo et cetera.
Unde primo ponit conclusionem cum dicit primum. Secundo minorem,
ibi, opponuntur enim. Ubi dicit quod somnus est quoddam vigiliae
extremum contrarietatis immediatae. Tertio majorem, ibi, nam
extrema. Et confirmat per exempla, ibi, dico autem. Et accipit hic
communiter privative opposita secundum quod continent sub se contraria.
Et ideo exemplificat in privative oppositis a natura et in contrariis
et cetera. Deinde cum dicit amplius autem probat minorem in se sic.
Eodem sensu cognoscimus vigilantem et dormientem: sed vigilantem
cognoscimus per actum sentiendi, eo quod sentit aliquem motum
interiorem vel exteriorem: quare idem est vigilare et sentire. Et qua
parte sentiunt animalia, eadem parte vigilant et dormiunt. Hanc
rationem ponit totam continue. Et notandum quod motus exterior est,
qui fit a sensibili extra in organum sensus particularis; motus autem
interior, qui fit a specie sensibili in organum sensus communis, qui
superior est. Deinde cum dicit quoniam autem probat majorem sic.
Ejusdem est potentia cujus est actus procedens a potentia: sed actus
sentiendi est ipsius conjuncti: est enim motus ab anima mediante organo
corporeo: ergo sensus est actus, vel passio conjuncti. Unde hic
primo ponit conclusionem cum dicit, quoniam autem. Secundo majorem,
ibi, cujus enim. Tertio minorem cum dicit, quae vero est. Quarto
iterum infert conclusionem cum dicit, manifestum quoniam. Deinde cum
dicit cum autem ostendit quod somnus et vigilia insunt soli animali.
Non enim insunt plantis: ergo insunt soli animali. Solum probat
antecedens sic. Plantae non habent particulam sensitivam, cujus
passiones sunt somnus et vigilia: ergo non habent somnum et vigiliam.
Hujus rationis solum ponit conclusionem, dicens quod, cum
determinatum sit in libro de anima, de his quae sunt particulae
animae, scilicet quod pars vegetativa sive nutritiva separatur ab aliis
partibus animae in quibusdam corporibus, sicut in plantis; nulla autem
pars animae reperitur sine vegetativa; manifestum est quod nulla
viventia participantia solam partem animae vegetativam, quae operatur
augmentum et decrementum, habent somnum et vigiliam, sicut plantae.
Deinde ponit medium hujus rationis, cum dicit non enim dicens quod
plantae non habent sensitivam particulam. Et hoc sive illa particula
sit separabilis a potentia vegetativa secundum locum, sicut dixit
Plato, qui dixit, quod sensitiva est in corde, vegetativa in
hepate, sive non sit separabilis a potentia vegetativa secundum locum,
quia, si non sit separabilis secundum locum, separabilis est tamen
secundum potentiam et definitionem.
|
|