Lectio 2

Sequitur secunda pars principalis, in qua ostendit quod somnus et vigilia insunt animali vicissim. Et ista dividitur in duas. Primo proponit duas conclusiones probandas. Secundo probat eas, ibi, non contingit autem. Et ista in duas. Primo probat primam. Secundo secundam, ibi, animalia quidem. Prima in duas. Primo repetit conclusionem probandam. Secundo probat eam, ibi, amplius autem et cetera. Et ista in duas. Primo probat quod necesse est omnem vigilantem aliquando dormire; in secunda probat conversam, ibi, similiter autem et cetera. Nunc sequitur secunda pars, in qua probat conclusionem secundam: et illa in duas, in partem principalem et incidentalem. Secunda ibi, plantarum autem et cetera. Prima in duas. Primo probat quod somnus et vigilia insunt omni animali. Secundo probat quod universaliter insunt omni, ibi, quoniam quidem et cetera. Sequitur pars incidentalis in duas. Primo repetit rationem propositam. Secundo probat medium rationis, ibi, quibusdam vero et cetera. Et ista in duas secundum duas rationes. Et secundo ibi, signum autem et cetera. Ponit ergo primo duas conclusiones probandas. Et prima est, quod nulli animali semper inest vigilia et semper inest somnus: sed utraque insunt vicissim. Secunda est, quod nullum animal habens sensum potest neque dormire neque vigilare: sed necesse est alterum omni animali inesse, eo quod ambo sunt passiones sensus communis, qui inest omni animali. Deinde cum dicit non contingit probat primam conclusionem. Et primo repetit eam, ibi, non contingit autem. Secundo probat eam per duas rationes. Prima talis est. Quorumcumque est aliquod opus determinatum secundum naturam, quando excedit tempus determinabile a natura in operatione tali, necesse est eam languere et quiescere ab operatione tali, et in visione, quae est talis operatio oculorum et etiam in operatione manus. Quare, cum sentire sit opus sentientis determinatum a natura, si continue sentiet, necesse est ipsum languescere et cessare ab actu operandi. Et tunc cum dicit, si igitur, concludit intentum sic. Si omni sensitivo necesse est cessare ab actu sentiendi, cum vigilare contingat in actu sentiendi, ergo necesse est ipsum cessare ab actu vigilandi: sed vigilare et dormire sunt contraria immediate, quare necesse est alterum inesse aliquando omni animali: ergo necesse est aliquando vigilare, et aliquando dormire. Deinde cum dicit si igitur ponit secundam rationem, quae talis est. Somnus est impotentia sensus, propter excessum vigilandi: sed excessus vigilandi, aliquando accidit animali ab aegritudine, aliquando sine; ergo etiam hujusmodi impotentia. Quare vigilantem necesse est aliquando dormire, quando non possit amplius sentire. Et hanc rationem ponit totam, consequenter probat conversam similiter autem et circa hoc duo facit. Primo ponit conclusionem. Secundo probat eam, ibi, somnus enim. Dicit ergo, necesse est omnem dormientem vigilare aliquando et cetera. Deinde cum dicit somnus enim quam probat sic. Omne dormiens potest sentire secundum actum; sed hoc non contingit dum dormit; ergo necesse est ipsum excitari a somno, ut actu sentiat. Hujus rationis primo probat majorem sic. Somnus est passio sensitivae particulae: est enim immobilitas sensus, et quasi vinculum: ergo necesse est omnem dormientem habere particulam sensitivam: sed omne habens sensitivam particulam potest sentire secundum actum; ergo omne dormiens potest sentire secundum actum. Hanc rationem totam ponit post conclusionem, quae est major principalis rationis; et secundo infert principalem conclusionem cum dicit ideo necessarium. Deinde cum dicit animalia quidem probat secundam conclusionem, scilicet quod somnus et vigilia insunt pene omni animali, sic. Omnia animalia volatilia, gressibilia et natabilia habent somnum et vigiliam: sed omnia animalia pene sunt hujusmodi: ergo omnia animalia pene habent somnum et vigiliam. Hujus rationis primo ponit conclusionem cum dicit, animalia et cetera. Subjungit majorem cum dicit, et natabilia et cetera. Et nota quod dicit pene propter animalia carentia motu progressivo, quae sunt terrae affixa, quae sunt conchilia degentia. Deinde cum dicit etenim omnia probat minorem per locum a minori sic. Omnia genera piscium, etiam quae sunt malacia, cujusmodi sunt ostreae et hujusmodi conchilia, et omnia animalia quae habent oculos, dormiunt aliquando, et quae habent oculos duros, et carent palpebris, quibus videntur vigiles oculi: quia signum maxime dormiendi est clausio palpebrarum, et sic animalia imperfecta aliquando dormiunt, licet propter levitatem somni lateat nos ipsos dormire. Ipsa etiam animalia, quae habent durum corium, in quibus parva ascendit evaporatio a nutrimento propter eorum duritiem, quod est causa somni, aliquando dormiunt, licet illud nondum sit manifestum. Et ita est manifestum quod omnia animalia aliquando dormiunt. Deinde cum dicit quod igitur probat quod somnus et vigilia insunt omni animali, et universaliter, sic. Omne animal habet sensum, sed somnus et vigilia sunt passiones sensus, ergo omnia animalia habent somnum et vigiliam. Hujus rationis primo ponit conclusionem cum dicit, quod igitur quidem. Secundo ponit declarationem majoris, dicens, quod animal habet sensum, quia definitur per sensum. Et ita constat quod omne animal habet sensum. Et hoc facit cum dicit, eo enim. Deinde cum dicit sensus autem ponit declarationem minoris sic. Somnus est immobilitas et vinculum sensus. Et quodammodo dicit, quia non est vinculum nisi metaphorice accipiatur vinculum. Vigilia enim est remotio et solutio sensus a tali vinculo, et ita somnus et vigilia sunt passiones sensus. Et quia superius probavit somnum non inesse plantis, eo quod non habent sensum, hoc incidenter, cum dicit, plantarum etc. redit ut probet dictum medium. Et primo repetit rationem prius positam, ut patet. Deinde cum dicit quibus vero probat medium per duas rationes. Prima talis est. Quibus inest sensus, inest tristitia et gaudium; et quibus haec insunt, in eis est concupiscentia. Sed nihil horum inest plantis, ergo nec sensus. Deinde cum dicit signum autem ponit secundam rationem. Et est talis. Complexio plantarum in nutrimento et augmento et his similia, melius fiunt sine sensu quam cum sensu: ergo plantae non habent sensum, cum natura semper faciat quod melius est. Hujus rationis solum ponit minorem per signum, dicens, quod signum est quod nutrimentum et augmentum melius fiunt sine sensu quam cum sensu, quare anima vegetativa sive nutritiva melius facit opus suum in animalibus in dormiendo, quam in vigilando. Nutriuntur enim et augentur magis cum dormiunt, quam cum vigilant. Et ita nutrimentum et augmentum non indigent sensu.