Lectio 3

Ostenso, quod somnus et vigilia insunt omni animali vicissim et soli, in hac parte ostendit quod conjuncti passiones sunt, et propter quam causam: et haec in duas. Primo dat intentionem suam. Secundo prosequitur, ibi, quoniam vero quaedam et cetera. Et ista in duas. Primo dicit, quod somnus et vigilia sunt passiones sensus communis, et ejus organi. In secunda ostendit propter quam causam eis insunt, ibi, propter quam causam accidit dormire et cetera. Prima in duas: in principalem et corollariam, ibi, sive omnibus et cetera. Prima in tres. In prima ostendit majorem. In secunda ostendit minorem, ibi, quoniam autem et cetera. In tertia infert conclusionem, ibi, manifestum est autem et cetera. Media in duas, in principalem et incidentalem, quae incipit, ibi, hoc autem simul. Et prima in duas. Primo ponit minorem. Secundo probat eam per duas rationes, ibi, quae quoniam. Et ista in duas secundum duas rationes. Et secunda, ibi, et judicat et cetera. Dicit ergo primo intentionem suam dicens: propter quam causam dormiunt et vigilant animalia considerandum est modo, et circa quales sensus, sicut si sint circa plures. Deinde cum dicit quoniam vero probat, quod somnus et vigilia sunt passiones sensus communis et ejus organi, sic. Somnus et vigilia omnibus partibus animalium insunt simul: sed sensus communis sequitur ad omnes sensus particulares, et est commune eis: ergo somnus et vigilia sunt passiones sensus communis. Et fundatur haec ratio super hanc maximam: omnis passio, inhaerens pluribus sensibus, inhaeret per naturam sui subjecti primi, quod reperitur in omnibus, ut dicit Aristoteles in libro posteriorum: et ita cum somnus et vigilia sint passiones sensus, et insunt omnibus partibus animalis, hoc erit de necessitate per naturam sensus communis. Hujus rationis primo probat majorem sic. Cum quaedam animalia habeant omnes sensus, ut perfecta, quaedam non, sed solum tactum et gustum: et ad minus illos, nisi fuerit aliquod animal summe imperfectum, quod animal est terrae affixum more plantae, ut spongia maris, vel pars decisa animalis annulosi, quae gustu carent, universaliter est verum quod non contingit animal dormiens aliquo sensu particulari sentire: ergo necesse est hanc passionem quae est somnus, simul inesse omnibus sensibus particularibus. Hujus rationis primo ponit antecedens cum dicit, quoniam vero; secundo consequens, cum dicit, manifestum quoniam. Tertio declarat consequentiam dicens: si somnus inesset alicui sensui, alicui non, tunc sentiret secundum unum et dormiret secundum alium: quod est impossibile. Et hoc est quod dicit, ibi, nam. Deinde cum dicit quoniam autem probat minorem dicens, quod in unoquoque sensu particulari est aliquid proprium, et aliquid commune, consequens ad ipsum proprium, et est ei sua propria operatio, ut visui videre, et auditui audire; quaedam communis potentia sentiendi est, consequens ad omnes sensus particulares. Deinde cum dicit qua et quod probat consequens duabus rationibus. Quarum prima talis est. Aliquo sensu sentimus nos videre: sed non sensu proprio: ergo aliquis est sensus communis sentiens. Et hic primo ponit conclusionem. Et secundo minorem, ibi, non enim. Deinde cum dicit et judicat ponit secundam rationem, quae talis est. Aliquis sensus discernit sensibilia diversorum generum, ut album a dulci: sed non facit hoc uno sensu proprio, nec pluribus: ergo de necessitate est aliquis sensus communis, faciens hujusmodi judicium et discretionem. Primo ponit majorem. Secundo cum dicit, nec gustu, ponit minorem. Tertio cum dicit, sed quadam, ponit conclusionem. Et ex hoc concludit ulterius quod unus est sensus communis et principalis, et unum organum sentiendi principale, quod licet sit idem et unum secundum substantiam, est tamen diversum secundum esse inquantum sentit sensibilia diversa genere. Et hoc est quod dicit, ibi, nam quidem, et quia superius dictum est quod sensus communis sequitur maxime ad sensus particulares, ne crederet quis quod hoc esset generaliter verum, addit consequenter quod sensus communis maxime sequitur ad tactum, et simul est cum ipso, quia tactus solus reperitur sine sensibus aliis et alii nunquam sine tactu, ut dicit in libro de anima. Et hoc est quod dicit, hoc autem simul. Et tunc concludit principalem conclusionem cum dicit, manifestum est igitur. Deinde cum dicit propter quod infert corollarie quod somnus et vigilia insunt omnibus animalibus. Tactus enim ad quem sequitur sensus communis, inest omnibus animalibus ad minus. Deinde cum dicit si enim ponit secundam rationem principalem; et est talis. Ad cujus vacationem et quietem sequitur vacatio et quies omni sensui, et non e converso, illius est somnus primo per se et vigilia: sed ad vacationem sensus communis, sequitur vacatio omnium particularium et non e converso, ad vacationem autem unius sensus proprii non sequitur vacatio aliorum sensuum particularium, sicut nec ad actionem unius sequitur actio alterius: ergo somnus non est passio sensuum propriorum, sed communis. Primo ponit conclusionem, cum dicit, si enim. Et continuat partem minorem cum antecedente cum dicit, si enim. Et tertio addit tertiam partem minoris cum dicit, quemadmodum autem. Deinde cum dicit manifestum autem quia dixit quod somnus est vacatio sensuum, ne crederet quis, quod omnis vacatio esset somnus, hoc removet dicens, quod non; quia multipliciter accidit impotentia sensus propter defectum spirituum animalium in comparatione sensuum. Aliter propter defectum illorum contingit aliquando amentia. Similiter contingit insensibilitas propter occupationes venarum, quibus deferuntur spiritus ad sensus exteriores. Nulla talis impotentia sensus est somnus: sed quandoque est sensus impotentia, non propter defectum organi particularis, neque ex quacumque causa, sed propter impotentiam sensus communis per organum, quod provenit ex defectu sensus materialis, per cujus impotentiam redduntur omnia organa particularia impotentia ad sentiendum, et non e converso.