|
Ostendit quod somnus et vigilia sunt passiones sensus communis, et
ejus organi: in hac parte intendit determinare de causis somni. Et
dividitur in duas. In prima dat intentionem suam. In secunda
secundum modos causarum declarat et determinat causas somni, ibi,
primum quidem et cetera. Et ista in duas. Primo dat causam finalem
somni. In secunda, ibi, amplius etc. determinat causam materialem.
In tertia parte determinat causam efficientem, ibi, consequens
autem. Prima in duas. Primo praemittit quamdam suppositionem. In
secunda prosequitur intentum. Et secunda, ibi, quietem vero et
cetera. Et ista in duas. Primo determinat somni finem spectantem ad
esse animalis, in secunda finem spectantem ad bene esse animalis,
ibi, vigilia vero et cetera. Tunc sequitur illa pars, in qua
determinat de causa materiali; et illa in duas partes dividitur. In
prima dat intentionem suam. In secunda prosequitur intentum, ibi,
quoniam ergo et cetera. Et ista pars dividitur in duas, in
principalem et incidentalem: in qua movet dubitationem, ibi, movetur
igitur et cetera. Prima in duas. In prima probat suae rationis
majorem. Secunda ponit minorem et infert conclusionem, ibi, si vero
est. Prima in duas. Primo ponit prosyllogismum ad majorem. Secundo
declarat ejus praemissas, ibi, motus quidem et cetera. Et ista in
duas. Primo ostendit minorem. Secundo majorem, ibi, media autem.
Prima in duas. Primo ponit minorem. Secundo probat primam partem
minoris, scilicet quod cor est principium spiritus. In secunda probat
secundam, scilicet quod cor est principium motus sensibilis, ibi,
quoniam movere et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod cor est
principium in habentibus sanguinem. Secundo ostendit quod in non
habentibus sanguinem est aliquod principium simile cordi, ibi, non
habentibus et cetera. Primo dat intentionem suam, et prosequitur et
dividit causam in finalem, formalem, efficientem et materialem.
Deinde cum dicit primum quidem determinat causam somni finalem. Et
primo praemittit quamdam suppositionem dicens: quoniam natura facit
quod facit propter aliquem finem, qui est bonum aliquod, et hoc
dicit, ibi, primum quidem. Et ex hac suppositione sequitur, quod
somnus finem habet, cum sit passio naturalis. Nota etiam quia somnus
forma non est, immo privatio; ideo ejus causam formalem non
determinat. Et sic ex determinatis hic patet definitio somni, per
quam ejus quidditas signatur et cetera. Deinde cum dicit quietem vero
ostendit finem somni spectantem ad esse animalis sic. Cuilibet animali
non potenti semper continue moveri cum voluptate, necessaria est
aliquando quies propter salutem ejus. Sed somnus est quies hujusmodi:
quia, si animal non potest continue sentire cum voluptate, ergo
necessarius est somnus propter salutem animalis. Et ita patet quod
definitio somni est salus animalis. Hujus rationis primo ponit
majorem, cum dixit, quietem vero. Secundo minorem cum dicit,
somno. Et nota quod dicunt somnum quietem per metaphoram, idest per
similitudinem, quia non est proprie quies, sicut nec sentire est
proprie moveri, sed communiter. Et, quia licet somnus sit quies
virtutum animalium, est tamen magis labor virtutum naturalium. Et
sunt virtutes naturales quae operantur digestiones, virtutes animales
quae operantur sensum et motum. Et tunc ponit conclusionem, cum
dicit, quapropter. Deinde cum dicit vigilia vero ostendit finem somni
spectantem ad bene esse animalis, qui est exercere et excitare opera
animalis: sic vigilare, sive exercere opera vigiliae est finis
animalis: sed ista opera non potest animal aliquando exercere, nisi
aliquando capiat somnum et quietem: ergo somnus est necessarius
cuilibet animali propter hunc finem. Hujus rationis primo ponit
majorem cum dicit, vigilia vero. Et secundo declarat eam sic.
Sentire et sapere sunt opera vigiliae: sed sentire et sapere sunt
opera cujuslibet animalis cui insunt: ergo et vigilare est finis.
Hujus rationis tantum ponit medium et probat. Deinde cum dicit optima
enim probat sic. Quod est optimum in unoquoque est finis ejus: sed
sentire et sapere sunt optima eorum in quo sunt, ergo sunt finis.
Hujus rationis primo ponit minorem, cum dicit, optima. Secundo
majorem, ibi, finis vero. Deinde ponit conclusionem cum dicit,
necessarium. Et ponit postea minorem principalis rationis cum dicit,
dico autem. Et vocat vigilare et exercere opera ejus, secundum
naturam animalis. Deinde cum dicit amplius autem determinat de causa
materiali somni. Et primo dat intentionem suam, ut patet. Secundo
praemittit quamdam suppositionem, dicens, quod eadem est causa
materialis somni et proportionalis animalibus habentibus sanguinem, et
in non habentibus. Et nota quod causam materialem somni vocat istam
partem corporis, quae est primum subjectum: quae est principium
sensus. Deinde cum dicit quod igitur determinat intentum tali
ratione. Cor vel aliquid simile cordi est principium sensus. Sed
somnus et vigilia primo et per se sunt circa principium sensus, ut
probatum fuit prius: ergo sunt primo circa cor vel aliquid simile
cordi, ut circa primum subjectum. Hujus rationis probat majorem tali
prosyllogismo. Eadem pars animalis est principium sensus et motus,
sicut determinatum est in libro de animalibus: sed cor et simile cordi
vel proportionale, est principium motus: ergo est principium sensus.
Hujus rationis primo ponit majorem. Et secundo minorem et
conclusionem, dicens, quod ista pars animalis est media trium
locorum. Inter caput enim et deorsum ventris, idest medium secundum
veritatem, inter cerebrum et caput, quae sunt alia membra
principalia: et haec pars in omnibus habentibus sanguinem est cor; in
aliis non habentibus sanguinem proportionale cordi est principium motus
et sensus ab hac parte. Et hoc dicit, ibi, ipsa vero. Deinde cum
dicit motus quidem ostendit praemissas praedicti prosyllogismi. Et
primo minorem, scilicet quod cor est principium spiritus in habentibus
sanguinem, sic. Cor est principium refrigerationis, quae fit per
attractionem spiritus: cor ergo est principium spiritus. Hujus
rationis solum ponit medium, cum dicit, motus quidem. Deinde cum
dicit et respirationem declarat illud sic. Natura dedit animali
respirationem, ut per aerem humidum inspiratum infrigidetur calor
naturalis cordis propter salutem ejus; aliter enim sanguis, qui est in
corde, inflammaretur, et combureretur cor. Et nascitur iste calor
propter intermissionem sanguinis in thalamis cordis, et continet cursum
illius in dextro thalamo ejus. De hac autem natura respirationis
determinatur in libro de respiratione et inspiratione. Deinde cum
dicit non habenti ostendit idem in non habentibus sanguinem; dicens,
quod cum illis non sit respiratio per aliquod organum deputatum ad hoc,
cujusmodi est camera pulmonis in habentibus sanguinem, in non
habentibus est aliquid proportionale cordi, in quo est spiritus
complantatus ad refrigerationem caloris naturalis in ipso existentis:
qui quidem spiritus complantatus est per subtiles poros corporis,
cujusmodi sunt animalia sensitiva, quae vocantur totala, sicut
vermes, et vespae, et muscae. Et hujusmodi dicuntur totala quae in
qualibet parte alata, et per totum corpus. Et ita habent spiritum ad
refrigerationem membri, quod est simile cordi. Deinde cum dicit
quoniam autem probat secundam partem minoris prosyllogismi, scilicet
quod illud quod est simile cordi, est principium motus sensibilis,
sic. Si motus localis est a vigore et spiritus perseverantia, quoniam
spiritus inspiratur per organum proprium in animalibus respirantibus et
non respirantibus est complantatus intra, ergo et locus motus localis
est a spiritus perseverantia, et ita a corde, quod est principium
spiritus. Hujus rationis primo ponit primam propositionem cum dicit,
quoniam autem. Secundo secundam cum dicit, vigorem. Deinde cum
dicit ideo et bombantia ostendit secundum per signum; dicens, quod,
quia vigor est spiritus perseverantia, ideo et bombantia, quae sunt
vermes facientes sericum, videntur continue mota eo quod moventur per
attractionem spiritus reservata ad membrum quod dicitur succinctorium in
totalis. Et dicitur a quibusdam succinctorium diaphragma, quod est
pellis dividens superiora ventris ab inferioribus, sive spiritualia a
nutritivis, ad quam pellem fit reverberatio spiritus. Et potest dici
quod est membrum in totalis, quod est proportionale cordi, ad quod
omnes partes totalis succiduntur, sive innituntur, sicut ad aliquid
sui principium, per quod sustentatur, sicut omnes partes terrae
sustentantur ad centrum. Deinde cum dicit movetur autem ostendit
majorem prosyllogismi sic. Omne animal, quod movetur, movetur per
sensum aliquem factum in primo sensitivo ad praesentiam alicujus
sensibilis proprii vel alieni, idest sensibilis per accidens; ideo
illud est principium motus et sensus. Hujus rationis ponit praemissas
cum dicit movetur autem. Deinde ponit majorem prioris rationis cum
dicit, si vero. Et tertio infert principalem conclusionem cum dicit,
in quo loco quidem. Et, quia supra dixit quod motus localis fit per
sensum factum in praesentia sensibilis, ne aliquis objiceret quod
dormientes moventur localiter aliquando, qui non sentiunt in actu,
respondet dicens, quod dormientes moventur et faciunt opera vigilantium
propter praesentiam phantasmatum in primo sensitivo, et ideo mediante
sensu quodam et imaginatione, quae sensui assimilatur. Somnium enim
est similitudo sensibilium, sicut dicitur inferius, et hoc est,
moventur autem. Et tunc in fine addit causam quare expergiscentes a
somno, memorantur somnia quae vident, et non memorantur actus
vigilantium, quos fecerunt dum dormierunt. Hoc determinavit in libro
problematum, quem non habemus, in quo tractavit quasdam consimiles
quaestiones de naturalibus. Et hoc est quod dicit, cur vero somnia.
|
|