|
Determinata causa finali somni, et materiali, et etiam vigiliae
similiter, hic determinat causam efficientem eorum. Et dividitur ista
pars in duas. In prima ponit intentionem. In secunda prosequitur.
Et secunda ibi, palam itaque. Et ista in duas. In prima praemittit
quinque suppositiones, et subjungit quoddam incidens cum dicit, dictum
est. In secunda prosequitur intentum, ibi, non est autem somnus.
Et haec in duas. Primo determinat efficientem somni, deinde
efficientem vigiliae, ibi, expergiscuntur autem. Et prima in duas:
quia enim omne efficiens somni est efficiens impotentiae sentiendi, et
non convertitur; ideo primo ostendit quae est causa efficiens
impotentiae sentiendi, ita quod somniat; in secunda ut diximus,
ostendit quid est causa efficiens somni. Et ista in duas. Primo dat
causam efficientem somni. Secundo verificat eam. Et secunda, ibi,
signum autem et cetera. Et ista in septem signa. Et secundum ibi,
amplius autem. Tertium ibi, et aegritudines. Quartum vero ibi,
amplius autem. Quintum vero ibi, et propter hanc vero causam.
Sextum ibi, et ideo et cetera. Septimum ibi, nec melancholici. Et
ista in duas, in principalem et corollariam, ibi, ideo melancholicus
et cetera. Prima in duas. Primo ponit signum. In secunda ibi,
quare manifestum ex omnibus praedictis. Infert principalem
conclusionem. Primo ergo dat intentionem suam. Secundo ibi palam
itaque praemittit quinque suppositiones. Quarum prima est quod
necessarium est cuilibet animali, quam cito habet sensum in principio,
recipere tam nutrimentum quam augmentum; et nutrimentum recipit usque
ad extremum vitae, licet non augeatur. Et causa hujus est, quia
continua fit deperditio partium animalis per mutuam actionem qualitatum
elementalium in toto tempore vitae suae; et ideo continua indiget
restauratione, quae fit per nutrimentum; sed augmento non indiget nisi
usque ad perfectam quantitatem suae speciei, et ideo non semper indiget
augmento. Secundo ibi nutrimentum autem ponit secundam suppositionem,
quae talis est: quod sanguis est primum nutrimentum cuilibet animali
habenti sanguinem: sed non habentibus sanguinem est nutrimentum id quod
est proportionale sanguini. Tertio ibi locus vero ponit tertiam,
scilicet quod venae sunt continentes sanguinem, per quas sicut per
vias, defertur sanguis ad omnes partes corporis alendas. Quarto ibi
harum autem ponit quartam, quod principium venarum est a corde, et ab
eo ortum habent: sicut patet in libro de animalibus. Quinto ibi foris
igitur ponit quintam; quae est, quod nutrimentum ab extrinseco intrat
in loca susceptibilia nutrimenti: quorum autem primus est stomachus;
secundus est hepar; tertius est cor: et ab istis locis egreditur
nutrimentum ad venas. Et, quia non totum nutrimentum est receptum,
sed solum pars subtilis ad venas defertur, ideo dicit quod fit
evaporatio ad venas et pars grossa per digestionem in sanguinem
convertitur: et consequenter vadit ad suum principium, scilicet cor:
ubi fit multa digestio sanguinis praeter illam quae erit in singulis
membris. Deinde cum dicit dictum est excusat se a sufficienti
determinatione de nutrimento; dicens, quod sufficienter determinavit
de hoc in libro de animalibus, et in aliis libris. Praedicta autem
hic sunt repetita, ut per ea inquiramus causas sufficientes somni et
vigiliae; quid scilicet faciant hujusmodi passiones in parte
sensitiva. Deinde cum dicit non enim ostendit intentum. Et primo
ostendit, quod aliquid est efficiens impotentiam sentiendi, non tamen
somnum: sicut amentia, et suffocatio, et animae defectus faciunt
impotentiam sentiendi: ergo non omne efficiens impotentiam sentiendi
efficit somnum. Unde in ista ratione primo ponit conclusionem.
Deinde medium, ibi, etenim amentia. Tertio ostendit ipsum sic. Si
defectus animae esset somnus, cum patientibus defectum animae multa
phantasmata appareant, sicut et dormientibus, illa phantasmata somnia
essent; sed hoc est impossibile, ergo et primum. Eadem ratio est de
laborantibus morbo caduco, qui sunt quasi mortui, et aliis hujusmodi
passionibus defectum sensus facientibus aliqua passione gravi. Nullus
enim talis dormit. Deinde cum dicit sed ut diximus ostendit quid est
causa efficiens somni; dicens, quod non omnis impotentia sensus est
somnus, sed illa quae fit ex evaporatione nutrimenti. Sicut enim
principium, quod est fervor maris, per incorporationem caloris
ascendentis usque ad medium interstitium aeris, congelatur et
descendit, ita etiam circa operationes nutrimenti, quibus calor
incorporatur, necesse est ascendere ad superiorem partem animalis,
scilicet cerebrum; et cum ibi fuerint, impelluntur, et inspissantur
in nube per frigiditatem cerebri: et consequenter descendit propter sui
gravitatem per venas, in quibus defertur calor naturalis et etiam
spiritus ad sensus exteriores ministrantes sensum et motum animalis: et
ita obturant venas illas et repellunt calorem naturalem et spiritus ad
interius corporis: et ita vacat officium sensus et fit somnus. Est
enim vapor iste multum humidus, et est corpulentus: et ita movetur cum
inspissatur in venis et gravat animal, et facit illud dormire vel
somniare. Deinde cum dicit signum autem verificat hanc causam per
septem signa. Primum est, quod omnes cibi et potus sunt vaporativi,
et faciunt gravitatem capitis et longum somnum, ita quod homines non
possunt levare et aperire palpebras per multum temporis; cujusmodi
cibus est opium Thebaicum, et etiam vinum in magna quantitate
acceptum. Post etiam cibos quoscumque acceptos, maxime accidit
somnus, eo quod multa evaporatio fit a cibis et cetera. Deinde cum
dicit amplius autem ponit secundum signum. Et est quod homines multum
dormiunt post labores corporeos, et etiam spirituales. Nam talis
labor dissolvit partes corporis, et facit multos vapores ascendere a
partibus corporis dissolutis, sicut et nutrimentum est multum
vaporativum, cum non multum fit digestio perfecte, ut omnino frigido
indigesto, quod scilicet fit ex evaporatione ascendente ad cerebrum.
Et hoc dicit, ibi, amplius autem. Deinde cum dicit et aegritudines
ponit tertium signum. Et est, quod aegritudines quaedam, quae
causantur a superfluitate humida, cujusmodi sunt febres quae faciunt
multum dormire. Et hoc est propter multas evaporationes ascendentes a
tali superfluitate ascendente; humidum enim est materia vaporis, et
calidum efficiens. Deinde cum dicit amplius autem ponit quartum. Et
est, quod in prima aetate multus fit somnus, ut in pueris, eo quod in
ipsis maxime ascendunt evaporationes a nutrimento; nutrimentum autem
pro majori parte sui sursum fertur: et signum hujus est quod in tali
aetate partes superiores excedunt in magnitudine partes inferiores
propter accessum nutrimenti. Deinde cum dicit propter hanc ponit
quintum signum. Et est, quod quidam morbus, qui vocatur epilepsia,
qui est morbus caducus, fit propter multas evaporationes ascendentes ad
cerebrum. Talis morbus est similis somno, et est quodammodo somnus:
quia cum deberet somnus naturalis fieri propter superabundantiam vaporum
densorum descendentium et obturantium venas, intantum tumefiunt venae
quod arteria, per quam fit respiratio vitae, intantum constringitur,
quod pene deficit spiramen vitae, et ita fit per somnum morbus. Unde
et frequentius dormientibus accidit talis passio, et raro
vigilantibus. Deinde cum dicit ideo pueris ponit quintum signum
corollarie, scilicet quod propter hujusmodi ascensum vaporum non debent
pueri et nutrices bibere vinum, parum enim differt nutricem bibere
aliquod et puerum. Sed debent bibere potum aquaticum et modicum, quia
vinum est multum vaporosum, et etiam nigrum magis quam alius potus.
Et tunc addit dicens, quod partes superiores pueri sunt ita repletae
nutrimento quod etiam cum jam sint sex agentes menses, suum non possunt
vertere caput, ut ebrii propter multam evaporationem vini, quae fertur
sursum in eis ad cerebrum. Hujusmodi enim superflua humiditas est
causa quare embryo quiescat in matrice, et non movetur donec illa
humiditas digesta fuerit et completa. Deinde cum dicit et ideo ponit
sextum signum. Et est, quod illi qui habent occultas venas et
strictas, et similiter habentes magna capita sunt amatores somni. Et
hoc est, quia habentibus strictas venas derivatur vapor nutrimenti
descendens a cerebro in venis propter earum fortitudines, et non
descendit faciliter, et ita diu repellitur calor naturalis a sensibus.
In habentibus vero magna capita, fit evaporatio sursum: habentes
autem magnas venas et amplas, non sunt somnolenti propter facilem
fluxum vaporum per venas capitis, nisi haberent aliquam passionem
effectivam somni. Et hoc est totum signum, quod evaporatio nutrimenti
descendens a cerebro, est causa somni efficiens. Deinde cum dicit
neque melancholici ponit septimum signum, scilicet quod melancholici
non sunt somnolenti; et hoc quia in eis est melancholia, quae est
frigida, et infrigidat locum nutrimenti, unde etiam hujusmodi sunt
edaces et duri, sicut et qui delectabile non comprehendunt in
nutrimento propter dispositionem communem corporis sui; semper tamen
aliquod delectabile cupiunt comprehendere. Nigra enim cholera, quae
de sui natura frigida est, omnes partes corporis, in quibus
dominatur, frigidas efficit. Deinde cum dicit quare manifestum ex
omnibus istis signis infert conclusionem principalem; dicens, quod
somnus est congregatio caloris intrinsecus, et reciprocatio caloris
naturalis ab extra propter causam praedictam, idest propter repulsionem
caloris a vaporibus descendentibus. Et postea cum dicit, ideo motus,
infert duo corollaria. Primum est, quod propter congregationem
caloris hujusmodi intrinsecus, multus est motus intrinsecus in somno,
licet quies sit extrinsecus. Et tunc cum dicit, et propter ponit
secundum. Et est, quod propter recursum caloris naturalis ad
interius, infrigidatur exterius et superius. Unde etiam palpebrae
concidunt, interiora membra et inferiora calefiunt et cetera.
|
|