|
Supra posuit philosophus causam efficientem somni et probavit per
signa: in ista parte movet dubitationem circa hoc quod dictum est,
quod somnus fit per infrigidationem et fugam caloris naturalis. Et
ista in duas. In prima movet dubitationem. In secunda solvit eam,
ibi, utrum ergo accidat et cetera. Et haec in duas. In prima ponit
solutiones aliorum. Secundo ponit solutionem propriam, ibi, vel
dictae quidem et cetera. Prima pars in duas, secundum tres
solutiones. Secunda ibi, vel quemadmodum. Tertia ibi, amplius
autem multum. Tunc sequitur illa in qua dat solutionem propriam. Et
haec in duas. Primo increpat solutionem aliorum. Secundo dat suam
solutionem. Secunda ibi, verum enimvero. Tunc sequitur alia pars
quae supra fuit divisa, in qua dat causam efficientem vigiliae. Et
haec in duas. Primo ponit tres causas efficientes vigiliae. Secundo
adaptat illas ad propositum. Et secunda ibi, est autem tenuissimus.
Et haec in duas. Primo facit quod dictum est. Secundo epilogat.
Et secunda ibi, quae quidem ex causa. Dicit ergo primo, et movet
dubitationem dicens, quod ita est somnus infrigidatio, quamvis aliquis
dubitare possit qualiter post cibum et potum somniferum quae calidae
naturae sunt, sicut et cetera hujusmodi calida, fortissimus somnus
fiat. Quare non videtur rationabile somnum esse infrigidationem, cum
a calidis causetur. Secundo ibi utrum ergo solvit dictam
dubitationem. Et ponit tres solutiones. Quarum prima est, quod
accidit somnum esse infrigidationem, quia venter vacuus est calidus de
sui natura; quare ingrediens nutrimentum et replens infrigidat,
movetur enim venter et patitur a nutrimento ut nutrimentum est
frigidum, cum nihil patiatur nisi a suo contrario. Et eodem modo,
loca capitis de se et venae calidae sunt. Infrigidantur autem quando
ad ipsa elevatur evaporatio frigida nutrimenti. Et sic per
evaporationem frigidam superius elevatam et caliditate ventris fugata,
prohibetur administratio spirituum et caloris naturalis circa sensum,
et efficitur impotentia sentiendi, quae est somnus. Secundo ibi vel
quemadmodum secunda solutio est quod, sicut cum calido infunditur
frigidum, fit tremor et fuga calidi: et eodem modo, cum nutrimentum
frigidum ascendit ad superiora capitis, per calidum fugatur illud inter
frigidum ibidem collocatum et facit latitare calorem naturalem ibidem
existentem, et recedere a sensibus. Et sic causatur impotentia
sentiendi, quae est somnus. Tertio ibi amplius autem tertia solutio
est quod, sicut ignis infrigidatur supra positis lignis viridibus, sic
quando nutrimentum est in loco digestionis, et elevatur per calorem ad
cerebrum, calor naturalis ibidem existens infrigidatur donec digeratur
nutrimentum, et cesset evaporatio, et ita fit somnus propter
infrigidationem nutrimenti corrupti et elevati a calore per venas ad
caput. Et, dum ibi aggregatum est in magna multitudine, repellitur
propter sui gravedinem: et fluit deorsum, impediens vias spirituum et
caloris naturalis ministrantium ad sensum: et fit impotentia
sentiendi, quae est somnus. Et sic minuitur calor naturalis, et
fugatur a partibus exterioribus per vaporis frigiditatem descendentem,
qui calor sursum ferebatur a corde, et cadunt homines. Et hoc potest
intelligi de casu somni sive epilepsiae. Et dicuntur homines cadere,
quia solus homo est animal rectae staturae. Et ideo de solis illis
proprie dicitur cadere. Et cum cadit, primo habet virtutem
intellectivam alteratam, et deinde phantasiam. Et illud proprie de
epilepsia est verum. Et nota quod sic differt secunda solutio a
prima, quae ponit locum cerebri de se calidum esse, et nutrimenti
evaporationem frigidam. Secunda solutio ponit calorem a corde
ascendentem ad cerebrum, et illum debilitari, et etiam fugari a
frigiditate nutrimenti. Tertia solutio differt etiam ab illa, eo quod
ponit evaporationem frigidam non solum per sui actionem fugare calorem
naturalem, sicut aliae ponunt, sed etiam propter sui descensum illum
omnino depellere. Deinde cum dicit vel dictae in hac parte dat
solutionem propriam. Et primo increpat solutionem aliorum, dicens,
quod non sunt omnino convenientes, eo quod ponunt causam somni solum
infrigidationem nutrimenti. Et sic notat quod omnes solutiones
peccabant in hoc quod posuerunt evaporationem nutrimenti de se frigidam
esse, et propter sui frigiditatem somnum causare, quia omnis vapor de
se calidus est. Deinde cum dicit verum enim solvit dicens, quod locus
circa cerebrum est locus frigidissimus omnium locorum in animalibus
habentibus cerebrum, et in non habentibus cerebrum, illud, quod est
proportionabile cerebro, est frigidissimum. Unde, sicut ille vapor
humidus elevatus in aere per calorem adeptum, vel calorem solis, cum
devenit ad medium interstitium aeris, infrigidatur per frigiditatem
loci, et congelatur in nubem et fit aqua, et consequenter propter sui
gravedinem descendit, eodem modo vapor calidus de se elevatus a
nutrimento propter sui calorem, cum venit ad cerebrum, ibidem
infrigidatur per naturam loci, et comprimitur per nubem, licet de se
calidus sit, quare postea descendit. Et quod est aegrotativum
descendit ad nares et ad aures, et fiunt catarrhi, et quod non est
aegrotativum ascendit. Sed nutrimentum descendit per vias venarum, et
repellit calorem naturalem et spiritus ascendentes a corde: quibus
impulsis infrigidantur loca superiora et exteriora, et fit impotentia
sentiendi. Et ad infrigidandum hujusmodi vaporem calidum elevatum, et
ut diu descendat, confert multum tenuitas et strictitudo venarum circa
cerebrum. Et ita patet quod infrigidatio est causa somni, quae tamen
infrigidatio est a frigiditate loci circa cerebrum originaliter, et non
a frigiditate evaporationis ascendentis, sicut ponunt aliae
solutiones: immo illa in suo ascensu calida est. Deinde cum dicit
expergiscuntur autem determinat causam efficientem vigiliae. Et primo
ponit tres causas efficientes vigiliae. Prima est completio
digestionis. Quando enim completa digestio est, cessat evaporatio,
quae causa est somni. Secunda causa est, quando calor naturalis, qui
expulsus est ad interius, et angustia venarum a frigiditate ipsius
vaporis circumstantis obtinuerit contra frigus illud; tunc enim
dissolvit illum vaporem congestum in venis, et facit descendere
deorsum, et ascendit sursum ad sensus. Et hoc forsan est causa
vigiliae, quando aliquis excitatur a somno. Tertia causa est, quando
facta est divisio sanguinis puri ab impuro in corde, ubi est digestio.
Prima enim digestio est in stomacho, ubi colligitur subtile
nutrimentum, et mittitur ad hepar, grossum autem descendit ad
intestina. Secunda digestio est in hepate, ibi enim digeritur illud
subtile in sanguinem, et mittitur ad cor. In medio thalamo cordis fit
etiam tertia digestio, tunc cum fit discretio sanguinis puri ab
impuro. Et hoc ibi, et discretis. Deinde cum dicit est autem
manifestat hanc causam dicens quod tenuissimus et purissimus sanguis est
ille, qui transmittitur ad nutrimentum capitis: et turbidissimus, qui
mittitur ad nutrimentum partis inferioris. Utriusque enim sanguinis
principium est cor, ut dictum est in tertio libro de animalibus: in
corde sunt tres thalami, scilicet dexter, qui recipit sanguinem a
vena, quae dicitur aorta, et est principium venarum non pulsatilium,
quae communiter vocantur venae. Et sinister, qui recipit sanguinem a
vena magna, et est principium venarum pulsatilium quae vocantur
arteriae. Et nota quod in venis pulsatilibus multum est de spiritu
vitali et calore naturali, et parum de sanguine, in vero non
pulsatilibus e converso, multum est de sanguine et parum de spiritu.
Et est medius thalamus inter utrumque, qui recipit sanguinem ab
utroque et fit ibi discretio sanguinis puri ab impuro. Sed determinare
de his, proprie pertinet ad librum de animalibus, sive ad medicinam.
Deinde cum dicit quia vero adaptat ad propositum, dicens quod, quia
sanguis cum offertur cordi et recipitur in medio thalamo est
indiscretus, ideo fit somnus, quia gravatur cor ex sanguine, donec
fiat discretio sanguinis puri ab impuro, et purus mittatur ad membra
superiora, et turbidus ad inferiora. Cum autem facta fuerit digestio
ista, vel divisio sanguinis, tunc animal solvitur a gravitate
nutrimenti et vigilat et cetera. Deinde cum dicit quae igitur
epilogat. Et primo in communi. Et secundo in speciali. Et primo
dicit, quod somnus est reductio caloris a loco superiori ad locum,
quod est cor, cum expellitur a vapore corrupto nutrimenti per venas
descendentis, quibus vapor ferebatur sursum ad cerebrum per calorem
proprium. Et sic tangit duplicem causam somni efficientem, et ex
consequenti materialem; et hoc dicit, ibi, quae quidem. Deinde cum
dicit non enim tangit causam finalem, dicens, quod somnus est
necessarius animali. Non enim potest animal esse nisi insint sibi ea
quae perficiant, quae habere non potest nisi dormiat. Et ideo somnus
necessarius est ad salutem, quies enim salvat ipsum. Et hoc dicit,
ibi, et quae ex necessitate est et cetera.
|
|