|
Supra philosophus determinavit de his, quorum origines sunt in
nobis; hic determinat de his, quorum origines non sunt in nobis. Et
hoc in duas, in principalem et corollariam, quae ibi incipit et ideo
accidit. Et prima in duas. Primo determinat quomodo fiunt omnia
hujusmodi. Secundo dat causam quare apparent dormientibus de nocte,
ibi, et quocumque contingit et cetera. Prima in duas. Primo ponit
modum illum. Secundo confirmat hoc per simile, ibi, quemadmodum enim
et cetera. Alia pars in duas. Primo dat causam quare apparent magis
de nocte quam de die. Secundo quare apparent dormientibus, ibi, et
in corpore et cetera. Tunc sequitur illa pars qua determinat de
divinatione in somnis a parte somniantium. Et illa in duas. Primo
determinat de illis, qui bene divinant in somnis. Secundo determinat
de divinatione in somnis a parte somniantium. Et illa in duas. Primo
determinat de illis qui bene divinant in somnis. Secundo determinat
qui opinione divinant in artificiosis et cetera. Prima in duas
secundum quod sunt tria genera hominum bene divinantium. Secunda ibi,
quosdam autem et cetera. Tertia ibi, melancholici autem et cetera.
Primo ergo ostendit modum quo fiunt hujusmodi somnia; dicens, quod
hujusmodi somnia, quae non habent originem in nobis, sed de
distantibus per multa tempora vel loca, sive magnitudines, non
praevidentur in somno nisi a casu, quia non habent in se principium
somniorum, idest nihil praecognoscit somnians de tali somnio. Non
enim prius fit ab aliquo simulacro prius in sensu, ut ipso recepto,
hujusmodi somnia fiant per defluxiones a rebus sensibilibus remotis,
quae moventur per medium, et intrant per sensum usque ad animam
somniantis, et apparent ei, sicut vult Democritus, per defluxionem a
rebus sensibilibus. Et tunc ponit causam compositionis cujuslibet
sensitivae. Secundo ibi quemadmodum enim confirmat hoc per simile
tale. Sicut cum aliquis movet aerem vel aquam, vel pars aquae, vel
aeris movet aliam, et sic successive usque ad remotum terminum, primo
motore quiescente vel absente, eodem modo motus factus in aere a re
sensibili vel quiescente, potest succedere successive ad loca remota
ubi est somnians; quem motum Democritus vocat idolum motum in medio,
sive defluxionem factam a sensibili. Et nota, quod in hoc errabat,
quod posuit, aliquod materiale egredi et moveri per medium usque ad
sensum: non est autem hoc verum, sed sensibile movet aerem medium
generando sui speciem in ipso, ita quod nil egreditur a sensibili, et
talis motus procedit successive usque ad sensum a medio. Deinde cum
dicit et quocumque dat causam quare somnia apparent de nocte, dicens,
talia phantasmata rerum absentium magis appropiare ad somnia de nocte,
et apparere quam de die: quia phantasmata delata de die per medium
propter motus majores dissolvuntur; sed in nocte est medium minus
turbulentum propter silentium et quietem noctis: et propter hoc manent
phantasmata mota integra. Deinde cum dicit et in corpore dat causam
quare hujusmodi phantasmata apparent in dormiendo. Et est quod
dormientes, minores motus intrinsecus simulacrorum percipiunt quam
vigilantes propter quietem extrinsecorum. Unde motus hujusmodi
phantasmatum fiunt in somno virtute phantasmatis: et faciunt somnia,
per quae somniantes praevident futura de his, quorum sunt phantasmata.
Deinde cum dicit et ideo infert conclusionem, quod, quia hujusmodi
somnia sic fiunt per influxiones idolorum et non per immissionem
divinam, ideo eveniunt indifferenter etiam fatuis et imprudentibus.
Si autem Deus immitteret somnia quae sunt signa absentium, immitteret
ipsa de die, et sapientibus solum quod melius judicarent de his
accipientes vigilando quam dormiendo. Sed quia fiunt per defluxiones
idolorum, ideo potest quilibet praevidere futura indifferenter per
hujusmodi somnia, eo quod virtus cognoscitiva in somnis est absoluta a
motibus rerum exteriorum, et quiescens ab omni motu exteriori: et ideo
anima mota ab hujusmodi phantasmatibus, deducitur et perficitur per
hujusmodi motus apprehendendo quae ipsam primo latebant. Deinde cum
dicit et quod determinat de divinatione in somnis a parte somniantium;
dicens, quod extatici bene praevident de somnis; et causa est, quia
non sunt solliciti solum circa proprios motus sed circa alienos: et
ideo maxime percipiunt per somnia quae fiunt circa aliquos. Deinde cum
dicit quosdam autem addit quod sic noti recte somniant de notis et
praevident multa de ipsis, eo quod maxime sunt soliciti de seinvicem.
In illis enim sollicitudo facit magnam impressionem simulacrorum. Et
ideo non recedentes abinvicem, prius vident in somnis de se invicem
quam de aliis, sicut se melius cognoscunt adinvicem, sic et simulacra
eorum magis sunt eis nota quam aliorum et cetera. Deinde cum dicit
melancholici autem addit quod melancholici propter vehementiam bene
conjecturant de somniis, inveniunt enim cito signata somniorum, eo
quod cito permutantur a simili in simile. Et isti etiam furiosi
iudicant de similibus phantasmatibus eis apparentibus faciliter. Et
quia unum simile aliud apprehendit, sicut in colore rhetorico qui
dicitur adnominatio, fit faciliter transmutatio ab uno simili in
aliud. Et propter vehementem impressionem talium phantasmatum in
melancholicis, non faciliter repellitur motus ipsorum a motu
exteriorum. Deinde cum dicit artificiosissimus autem ostendit quod,
qui similitudines rerum in phantasmata vult inspicere ipse bene divinat
in somniis cujus similitudines faciliter apprehendit; sicut, quando
fit motus magnus aliunde in aqua, apparent simulacra distorta, et
tamen qui noverit similitudinem in propriis promptus erit, et cito
perpendet quorum sunt haec idola distorta et quid significent, poterit
eodem modo judicare de somno; quia tale phantasma apparens in somno,
similitudo alicujus rei extra est, licet distortum: tamen, aliquando
motus interior rectum somnium impedit. Deinde cum dicit quid quidem
epilogat et cetera.
|
|