|
Determinato de somno, in hac parte determinare intendit de passione
ejus, quae est somnium. Et dividitur in duas haec pars; scilicet in
prooemialem, et executivam, ibi, palam autem et cetera. Et ista in
duas. In prima ostendit cujus per se passio sit. In secunda
determinat de quidditate somnii. Secunda ibi, quid autem. Prima in
duas. Primo ostendit cujus per se non est passio somnium. In secunda
cujus per se passio sit, ibi, sed quatenus et cetera. Prima in
duas. Primo dicit quod somnium non est per se passio sensus nec
intellectus. Secundo ostendit quod nec est sine illis, ibi, amplius
autem et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod somnium non est
passio sensus. Et in secunda ostendit, quod non est passio
intellectus, ibi, sed neque in opinione. Illa pars in qua ostendit,
quod somnium non est sine illis, dividitur in duas. Primo ostendit
quod somnium est passio sensitivae. In secunda ostendit quod est
passio phantasiae: ibi, quoniam vero de phantasia. In speciali ergo
sic procedit, dicens quod primo determinandum est cujus partis animae
somnium passio sit, utrum sensitivae vel intellectivae; quia solum his
duobus cognoscimus quicquid cognoscimus. Deinde cum dicit si itaque
prosequitur. Et primo ostendit quod somnium non est passio sensus,
sic. In somno non operatur sensus, nec sensus somnium percipit:
igitur non est passio sensus. Hujus rationis primo ponit declarationem
medii, dicens, quod cum actus cujuslibet sensus fiat circa sensibile
commune et proprium, et neque illa sensibilia, neque ista possunt
apprehendere per somnium, tunc manifestum est quod in somnio non
operatur sensus. Deinde cum dicit at vero probat quod non est per se
passio intellectus, sic: quia non solum apprehendimus in somniando
intelligibile, sed etiam sensibile: ergo non est somnium per se passio
intellectus. Et tunc ponit medium in speciali exemplo: et declarat
dicens, quod non solum apprehendimus hujusmodi intelligibilia hominem
et equum in somno, sed etiam hujusmodi album et nigrum, de quibus non
potest intellectus judicare neque vere neque false sine sensu. Sed de
his judicium facit anima in somnio. Similiter etiam apprehendit,
quoniam aliquis est homo, et quod albus. Deinde cum dicit amplius
praeter ostendit quod somnium non fit omnino sine intellectu, sic. In
somnio intelligitur aliquid praeter somnium quod nobis apparet; sicut
apparet in vigilando, quod cum nos sentimus aliquid, immediate post
illud aliquid intelligimus; ergo somnium non fit sine intellectu.
Hujus rationis solum ponit medium, et tunc secundo ostendit ipsum,
dicens, quod manifeste apparebit somnium esse aliquid aliud intelligere
phantasmatibus sibi apparentibus, si surgens a somnio reducit ad
memoriam vigilans quae somniavit. Multi enim vident hujusmodi somnia,
in quibus operatur intellectus; sicut qui disponunt et judicant quid
potest sequi ex his quae apparent in somnio. Ponunt enim aliquid aliud
illi ante oculos suos in loco phantasmatum apparentium, et aliud
conveniens, quod intendit prosequi et fugere. Et hoc dicit ibi,
videbitur autem. Secundo concludit quod non omne, de quo fit judicium
in somno, est somnium: et quod contingit intelligere in somno ea,
quae sola opinione percipi possunt. Et hoc dicit, ibi, quare
manifestum et cetera. Deinde cum dicit palam autem probat quod somnium
non fit sine sensu, sic. Eadem est deceptio, quae fit in vigilando
circa sensibilia, et quae fit circa sensibilia in dormiendo, et eodem
modo: sed talis deceptio non accidit nisi mediante sensu; ergo non fit
somnium nisi mediante sensu. Hujus rationis primo ponit majorem, et
hoc ibi, palam autem. Secundo conclusionem cum dicit, sed sive
idem. Et addit conclusionem quod non est, sive virtus sensitiva sit
eadem cum phantasmate, sive non. Et hoc dicit, quia manifestum est
somnium esse virtutis phantasticae passionem. Tertio ponit minorem,
ibi, in somno autem et cetera. Et, quia aliquis diceret quod sensus
non errat circa proprium objectum: minor falsa est; et ideo addit
dicens, quod licet visus et auditus vera sint circa proprium objectum,
non tamen vera sunt circa omne illud de quo judicatur. Possunt enim
errare circa sensibile commune et per accidens: et hoc est videntis
vere. Deinde probat quod somnium non fit sine sensu et intellectu
conjunctim sic. Sensus et intellectus eodem modo patiuntur a somniis
in dormiendo, quomodo patiuntur in vigilando: ergo somnium non fit
sine intellectu et sensu. Hujus rationis non ponit conclusionem, sed
solum ponit primam partem medii cum declaratione, dicens quod in somnio
non fit sensus simpliciter, sed aliqua passio tantum, cum sit in sensu
quolibet, quod quilibet sensus eamdem passionem recipit in dormiendo,
quam recipit in vigilando, sed non eodem modo penitus: et hoc est in
somno. Et tunc probat secundam partem dicens, quod sicut in vigilando
intellectus aliquando dicit esse falsum, quod sensus dicit esse verum:
aliquando sequitur sensum dicens, cum sentiat eodem modo: et hoc,
ibi, et quandoque quidem. Et nota quod accipit hic opinionem pro
intellectu. Deinde probat conclusionem: dicit enim somnium non esse
passionem intellectus, neque sensus: quia non fit sensus simpliciter
in dormiendo; et hoc, ibi, quod quidem. Deinde cum dicit sed
qualiter in hac parte ostendit cujus per se passio sit somnium. Et
primo dat intentionem. Secundo prosequitur. Primo ostendit quod est
per se passio partis sensitivae, sic. Circa idem sunt somnus et
somnium: sed somnus est per se passio partis sensitivae: ergo et
somnium. Primo ponit conclusionem, ibi, ponatur ergo. Secundo
minorem, ibi, si quidem et somnus. Tertio majorem, ibi, non enim.
Et nota quod non est sibi contrarius; quia prius, quando probavit
quod somnium non est passio sensus, accipit sensum pro sensu secundum
actum, qui actus in somno ligatur; hic autem probat quod somnium est
passio sensitivae partis animae, quae non solum comparatur sensui, sed
imaginationi. Et ideo consequenter ostendit quod somnium est passio
sensitivae, inquantum phantasmatis est, sic. Eadem virtus secundum
substantiam est sensus et phantasmatum; sed differunt secundum esse.
Sed somnium est quoddam phantasma, ergo somnium est passio sensitivae
inquantum phantasma est. Hujus rationis ponit majorem, et hoc, ibi,
quoniam vero de phantasia. Deinde ostendit eam per definitionem
phantasiae. Secundo ponit minorem cum sua declaratione, et hoc ibi,
somnium vero. Tertio conclusionem, et hoc ibi, manifestum quidem et
cetera.
|
|