|
Ostenso
cujus partis animae somnium per se passio sit, hic determinat
quidditatem ejus cum aliis proprietatibus. Et dividitur in duas
partes. In prima determinat de somnio quid sit, et quomodo fit. In
secunda determinat de divisione somnii, ibi, de definitione vero et
cetera. Prima pars dividitur in duas. In prima determinat de somnio
absolute. In secunda de somnio in comparatione ad nos, ibi, jam vero
quibusdam accidunt et cetera. Prima in duas. Primo dat intentionem.
Secundo prosequitur ibi, sensitivo enim. Et ista in duas, quia
somnium est apparitio simulacrorum in somno. In prima determinat omnes
apparitiones simulacrorum. In secunda concludit cujus apparitio
simulacri facit somnium. Secunda ibi, si phantasma. Prima in duas.
Primo determinat de modo apparitionis simulacri sensibilis. In
secunda determinat modum apparitionis simulacri intelligibilis. Et,
quia omne simulacrum sensibile apparet simpliciter vigilando et
simpliciter dormiendo, et languedinem, dormiendo et vigilando, ideo
determinat motus simulacrorum in his, post in secunda modos
simulacrorum apparentium in languedine vigilando et dormiendo, ibi, ex
his et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod simulacra apparent
in vigilando in absentia sensibilium. Secundo determinat quod
hujusmodi apparitio est deceptiva aliquando, ibi, ad hoc autem et
cetera. Prima in duas; in principalem et incidentalem, ibi, quoniam
vero et cetera. Prima in duas. Primo ostendit suum intentum per
rationes sumptas a simili. Secundo per signa, ibi, palam autem.
Prima in duas, penes duo signa. Secundum ibi, similiter autem et
cetera. Secunda in duas. Primo probat illud per signa in visu.
Secundo per signa in aliis sensibus, ibi, fiunt autem. Prima in
quatuor partes secundum quatuor signa. Secunda ibi, ab his et
cetera. In speciali sic procedit. Primo dat intentionem, et patet.
Secundo prosequitur probans primo hanc conclusionem, quod simulacra
sensitiva non solum agunt in sensum et movent ipsum in praesentia
sensibilium, sed etiam in eorum absentia. Deinde cum dicit similis
enim probat hoc per duo signa. Primum tale est. Sicut in motu
projectorum, projiciente quiescente, ipsum projectum nihilominus
movetur: nam primum movens movet aerem sibi continuum cum ipso
projecto, et ipse aer motus movet alium aerem sibi continuum, et sic
successive quaelibet pars aeris movet aliam, donec cesset totus motus,
et non solum accidit hoc in aere; sed in aqua et in aliis humidis. Et
eo modo quiescente sensibili extra vel absente, quod est primum movens
in sensu: nihilominus manet motus in sensu, mediante simulacro
derelicto. Hujus rationis primo ponit conclusionem, et post medium.
Secundo ibi similiter autem ponit secundum signum simile, sicut est in
alteratione, quod primum alterans alterat sibi proximum, et illud sibi
proximum, et sic successive usque ad ultimum alterationis, quod est
principium quietis: quia in ipso primo deficit virtus primi moventis.
Et, cum sensus sit quaedam alteratio, sic erit in sensu, unde passio
fit in organo sentiendi. Et hoc in profundo, quando est fortis et
debilis. Primo ponit medium. Secundo conclusionem. Deinde cum
dicit palam autem ostendit idem per signa in visu: scilicet quando
aliquis videt aliquod lucidum excellens, si transferat visum ad res
aliquas alias, nihil videbit propter motum ipsius simulacri detenti in
visu, qui expellit aerem sibi proximum: et sic successive usque ad
ultimum generationis, quod est primum principium quietis: quia in ipso
deficit primo virtus primi moventis. Cum igitur sit sensus quaedam
alteratio, sic erit in sensu, scilicet quod quiescente sensibili primo
moto, adhuc fit motus in sensu: unde passio fit in organis sentiendi
et motus simulacri in sensu expellunt motus minores: et hoc est signum
quod simulacra manent in sensu in absentia sensibilium. Secundo ibi
etsi ad unum ponit secundum signum. Et est, si aliquis videat diu
aliquem colorem vehementer immutantem, ut album aut caeruleum, deinde
transferat visum ad alios colores, omnes apparebunt esse talis
coloris, qualis erat is, qui prius videbatur. Et hoc non est nisi
propter simulacrum primi coloris movens ipsum. Tertio ibi etsi ad
solem ponit tertium signum. Et est quod, si aliquis videt aliquid
lucidum, ut solem, et subito claudat oculos, non avertendo visum,
sed observando illud directe, primo apparebit ei color rei splendidae,
deinde mutabitur in medios colores successive donec veniat ad nigrum,
et omnino evanescat. Et hoc non contingit nisi propter simulacra
splendidi derelicti in visu. Quarto ibi et ab his probat per quartum
signum. Et est, quod si quis, velocissime fluens, ut flumen,
respiciat: et deinde transferat visum ad res quiescentes, omnes
apparebunt moveri. Et hoc non contingit nisi propter simulacrum motus
manens in sensu. Quare haec omnia sunt signa quod simulacra manent in
sensu in absentia sensibilium; et hoc dicit, ibi et ab his. Deinde
cum dicit fiunt autem ostendit idem per signa in omnibus sensibus,
dicens quod ab excellentibus sensibilibus corrumpuntur sensus omnes.
Excellentes enim odores non odorantur. Et hoc non contingit nisi
propter impressionem simulacrorum talium sensibilium factorum in sensu,
quae non cessant agere in sensum donec corrumpant ipsum et cetera.
|
|