Lectio 3

Haec est pars incidentalis, in qua removet duas dubitationes: et dividitur in duas. In prima removet eas. In secunda, quia fecit digressionem a proposito, redit ad aliud ibi, ad eam vero. Prima in duas. Primo removet primam dubitationem. Secundo secundam, ibi, de quo eadem. Et ista in duas. Primo reddit causam ex parte oculorum. In secunda ex parte speculi, ibi, quemadmodum et cetera. Et ista in duas. Primo ponit causam. Secundo confirmat eam per simile, ibi, attestantur autem. Prima in duas. Primo ponit causam. Secundo infert conclusionem super utramque dubitationem, et tunc sequitur illa pars adhuc autem, in qua ostendit quod apparitio hujusmodi simulacrorum est similatio. Et dividitur in duas. Primo ostendit quando decipiunt, quando non. Secundo reddit causam utriusque, ibi, causa vero. Et ista in duas. Primo reddit causam, quare anima non decipitur per simulacra hujusmodi. Secundo reddit causam quare decipitur, ibi, necesse autem et cetera. In speciali sic procedit. Quia ex dictis crederet aliquis, quod, si sensus retinet simulacrum rei sensibilis, ideo si convertat se ad aliud sensibile, non de facili recipiet simulacra ipsius, crederet etiam quod sensus non agit, sed solum patitur, ideo removet hic utrumque. Et primo primum, dicens, quod sensus species sensibilium differentium cito recipit, ut videtur in speculo, quod non obstante simulacro prius recepto, statim recipit simulacrum alterius objecti; et hoc est verum si aliquod sensibile non fuerit excellens; tunc enim impedit receptionem minoris. Et ideo dicit modicas. Secundo ibi de quo utique removet secundum quod fit per signum in speculo. Et est quod similiter aliquis posset super hoc adjuvari quod visus non solum patitur aliquid, sed aliquo modo agit. Deinde cum dicit in speculis ostendit hoc signum sic. Si mulier patiens menstruum inspiciat speculum, apparebit nubes sanguinea in superficie speculi: et, si novum sit speculum, non potest illa macula abstergi faciliter: et si vetus, faciliter; hoc autem est, quoniam visus non solum patitur ab aere deferente speciem visibilem, sed agit in aerem, et movet ipsum, sicut alia splendida. Deinde cum dicit oculi quidem dat causam hujus signi. Et primo a parte oculorum, dicens, quod cum menstruo afficitur quaelibet pars mulieris, et maxime in oculo: quia pleni sunt venarum, in quibus abundat fervor sanguineus in tempore menstrui, qui turbat dispositionem mulieris, et inficit totum oculum: quia eadem est natura seminis et menstrui. Unde sicut semen generatur ex superfluitate ultimi digesti, sic et menstruum; et ita est in mulieris oculo, et oculus infectus movet aerem sibi contiguum, et ille alium successive, usque ad aerem contiguum speculo: qui aer est infectus cum simili passione, qua inficitur oculus: et sic inficit superficiem speculi. Secundo ibi quemadmodum enim dat causam a parte speculi; et est munditia, puritas et planities. Haec enim est natura mundi, quod valde cito inquinatur: et secundum quod recipit cito minimas coinquinationes ut apparet in vestibus pretiosis, sic palam est quod ubilibet recipit quantitatem impressionis: sicut aes propter planitiem sui ubicumque sonat propter parvum tactum. Eodem modo intelligendum est acumen aeris contiguari ad speculum per quemdam tactum. Ipsum autem speculum est tersum et politum et mundum. Unde propter sui munditiam manifestat sui impressionem receptam ab aere propter sui puritatem: in novis speculis serpit in profundum propter planitiem, undique in speculo recipitur. Sed in veteribus propter defectum puritatis, parum manet hujusmodi impressio: eo quod non subintrat speculum, sed in superficie solum: et ita non inficit speculum inquantum videns, sed inquantum inquinatum vel incomplexionatum, ut in basilisco; et ideo sequitur quod visus inquantum sentit, aliquid agat. Et, quia videns, radios emittit, hujusmodi infectio est naturalis inquinatio, ut patet. Deinde concludit principalem conclusionem. Et primo partem primam. Et hoc ibi, quoniam quidem. Secundo secundam, cum dicit attestantur autem confirmat causam, quam posuit, per simile a parte speculi; dicens, quod speculum distans ab oculo potest infici ab ipso mediante aere: sicut evenit in vino in vase aeneo, quod cito recipit corporum in eo existentium sapores mediante aere: et etiam corporum proximorum, si cum eis misceantur. Et ex his patet quod emissio radiorum talem infectionem facit speculo. Et, quia fecit digressionem, redit ad propositum, et repetit prius probata, scilicet quod simulacra manent in sensu in absentia sensibilium. Deinde cum dicit adhuc autem, ostendit, quod apparitio in sensu deceptio est; dicens quod sensus decipitur per simulacra ei apparentia: et apparet, quod videat hostes; et similiter apparet amanti, quod videat quem diligit; et quanto vehementior fuerit passio, tanto minor est similitudo. Unde febricitantes credunt se videre animalia. Et aliquando in hujusmodi passionibus non est vehemens passio, et differunt talia simulacra apparentia, et dicit esse falsum quod apparet. Deinde cum dicit causa vero dat causam quare anima non decipitur; et dicit tandem quod non est eadem virtus judicandi intra, et apprehendens phantasmata extra. Et ideo judicium est contrarium illi quod apparet: sicut sol apparet visui bipedalis, tamen ratio judicat ipsum esse multo majorem: et aliis propter parvitatem apparet unum esse duo, et tamen ratio judicat illud esse unum. Deinde cum dicit mentiendi autem dat causam quare sensus decipitur; et est, quia non solum apparet species rei sensibilis, sicut simulacra rei motae movent, sed etiam cum sensus ipse movetur, ubi moveatur eodem modo quo movetur a sensibili. Unde moto oculo in navi omnia quiescentia videntur moveri. Et sic intelligitur quod species rei dilectae, manens in sensu amantis, propterea fortiter amantis sensum movet. Et similiter propter parvam similitudinem apparet, et similiter de aliis passionibus.