|
Superius
determinavit apparitionem simulacrorum in simpliciter vigilando; in hac
parte determinat in simpliciter dormiendo. Et haec pars in duas.
Primo ostendit quod simulacra magis apparent in dormiendo quam in
vigilando. In secunda determinat modos et differentias hujusmodi
apparitionis, ibi, oportet autem et cetera. Prima in duas. Primo
ostendit duos modos judiciorum. Secundo ostendit quando contingit unum
judicium, et quando aliud, ibi, quemadmodum ergo et cetera. Prima
in duas. In prima ponit duos modos judiciorum. In secunda confirmat
eos per simile, ibi, quemadmodum vero diximus. Prima in duas, penes
duos modos. Et secunda ibi, quomodo autem et cetera. In speciali
ergo sic procedit. Primo repetit praedeterminata, et ponit
conclusionem dicens, quod ex dictis est manifestum, quod non solum
movent simulacra in vigilando, sed apparent in dormiendo: et hoc tam
ab extra venientium quam intrinsecus manentium, sed etiam movent
simulacra in somno magis, et tunc apparent magis quam vigilando. Et
tunc ostendit hanc conclusionem sic. In die repellitur motus
simulacrorum propter motus majores et excellentiores dum operantur
sensus tam exteriores quam interiores, nec operatur intellectus, sicut
minor lux non apparet juxta magnam. Sed in somno quiescunt majores
motus, eo quod sensus est tunc impotens propter refluxionem caloris
naturalis sensum ministrantis ab exterioribus sensibilibus ad primum
sensitivum; et tunc dormiendo simulacra movent ipsum, et ita apparet
de aliis motibus. Et nota, quod motus simulacri intus, minor est
quam motus simulacri ab extra, quia omnis motus a virtute sensitiva est
per sensibile objectum; et ideo quanto motus propinquior est
sensibili, etiam tanto fortior est. Deinde cum dicit oportet autem
ostendit quomodo apparent hujusmodi simulacra in somno; dicens, quod
sicut in fluminibus fiunt quaedam imagines, quae si non impediantur
rectae sunt, si autem repercutiantur ad aliquod obstaculum, sive ad
alium fortiorem motum, dissolvuntur, et transmutantur in alias
figuras; eodem modo simulacra in somnis feruntur a propriis organis
sentiendi ad sensum communem, vel integra manentia, et sub eisdem
figuris. Sed vel aliquando impediuntur et dissolvuntur in alias
figuras, si ad motus majores repercutiantur. Et tunc infert ex hoc
quod scilicet statim facto somno per nutrimentum, non fiunt somnia.
Nec etiam pueris apparent somnia propter vehementem motum
simulacrorum. Et hoc est quod dicit, ibi, post nutrimentum. Deinde
cum dicit ut quemadmodum complet intentionem suam, dicens, quod sicut
aqua, si fuerit vehementer mota, nullum apparet idolum in ipsa, sed
si parum moveatur, apparet idolum distortum et alterius figurae quam
esse debet, sed omnino sedata tunc apparent idola recta et manifesta,
sic in dormiendo, quando vehemens est motus intrinsecus ex nutrimento,
vel a passione aliqua, extinguitur motus simulacrorum, et non apparent
omnino. Cum autem iste motus sedatus est, non tamen omnino apparent
simulacra, sed distorta, et tunc fiunt somnia monstruosa et mala, ut
in melancholicis et febricitantibus. Cum autem motus totaliter est
sedatus, tunc tales evaporationes faciunt interius, et currunt motus
simulacrorum sedato omnino tali intrinseco, sicut in sanis propter
discretionem sanguinis puri ab impuro apparent simulacra recta, eo quod
impeditur motus ipsorum et ideo faciunt somnia recta. Et hoc ibi, ut
quemadmodum in humido. Deinde cum dicit et apparere determinat duos
modos judiciorum hujus apparitionis. Primus est quod aliquis aliquando
detinetur a simulacro apparente et sequitur ipsum, et judicat esse
sicut apparet. Primo dicit quod hujusmodi simulacra faciunt aliqua
apparere et judicare prout apparet, et quia a visu primo species
visibilis, ab auditu species audibilis, et sic de aliis. Et quia
iste modus procedit a sensibus propriis, ideo apparet animae quod
videat et audiat, et decipitur, sicut in vigilando visus et tactus
decipitur. Et hoc ibi, et apparet et cetera. Secundus modus est,
quando virtus superior, sive ratio, non detinetur a phantasmate, sed
movetur motu proprio, tunc contradicit motui simulacri, et judicat
aliter esse quam apparet. Tamen nisi virtus illa contradicat, semper
judicat anima esse sicut apparet. Et hoc ibi, omnino autem et
cetera. Deinde cum dicit quemadmodum vero confirmat quod dixerat
supra, scilicet quod sint duo modi judiciorum hujus apparitionis
simulacrorum. Et ista pars dividitur in duas. Primo confirmat illos
modos per simile. Secundo complet intentum, ibi, ejus vero et
cetera. Prima in duas. Primo ponit similitudinem. Secundo
confirmat, ibi, quemadmodum in nubibus. Confirmat duos modos
judiciorum per simile tale. Sicut vigilando, quando quis percipiens
sensu judicat sicut sensui apparet, et tunc decipitur, eodem modo in
dormiendo, anima percipit esse secundum quod apparet. Non judicat
tamen secundum quod apparet aliquando, quando non percipit illud esse
per somnium. Et tunc decipitur credens esse verum quod apparet,
dupliciter. Primo sicut dictum est per somnum, quia propter diversas
passiones decipiuntur in vigilando, quia moventur organa sentiendi a
simulacris in eis existentibus, et propter diversa accidentia circa
sensum sicut propter diversas passiones, ut amor, timor, etc.; ejus
enim quod habet modicam similitudinem ad quod timetur et amatur apparet
similitudo: ita decipitur anima in dormiendo propter somnium. Deinde
cum dicit cum enim manifestat similitudinem hanc, dicens, quod in
dormiendo descendit multus sanguis ad primum sensitivum, et simulacra
similiter in ipsis propriis organis descendunt ad primum sensitivum, et
movent ipsum: alia quidem movent in actu, sicut illa, quae proxima
sunt, alia autem movent solum in potentia, quae non devenerunt ad
primum sensitivum; sed in primo sensitivo motus factus ex sanguine
descendente ad ipsum minuit motus simulacrorum et impedit ipsos. Sed
quando sanguis nondum digestus est, hic et partes sanguinis digesti se
habent adinvicem sicut aqua, in qua resolutum est sal. Et ita durante
motu sanguinis solum est simulacrum ipsius sensibilis in ipso sensitivo
in potentia. Remoto vero illo motu post digestionem quod prohibebat
motum simulacrorum, jam fiunt in actu, et movetur primum sensitivum
post sanguinis resolutionem in partes exiguas, sicut in vigilando,
sicut simulacrum movet organum sentiendi particulare. Et hoc ibi, cum
enim dormit. Deinde cum dicit quemadmodum in ostendit quomodo est ista
similitudo; dicens, quod sicut aspicienti in nubibus in vigilando
apparent similationes hominum et aliorum quae cito permutantur a figura
in figuram quando movetur successive post aliam; eodem modo est de
simulacris quod quodlibet apparet post aliud, et unum in aliud cito
permutatur. Et hoc ibi, quemadmodum in nubibus et cetera. Deinde
cum dicit horum autem complet intentum, dicens, quod abundante
sanguine impedit motus simulacrorum, et simulacro mediante secundum
actum, aliquando contingit animam judicare secundum veritatem quod est
simulacrum rei, et non res ipsa; sicut in vigilando aliquis sentit
similitudinem Corisci non Coriscum, judicat secundum similitudinem
ejus: quia sicut rem judicat aliquando de eo quod apparet sensu
vigilando, sic judicat dormiendo, quia non decipitur a sanguine, quia
deceptus potest errare judicare; sicut virtus judicativa, quando non
sentit rem vere, sed solum movetur a simulacris rei, credit esse verum
quod sibi apparet. Tanta enim est potentia somni supra animam, quod
facit latere ipsum simulacrum esse quod sibi apparet, credendo ipsum
esse verum. Et hoc ibi, horum autem et cetera. Deinde cum dicit
quemadmodum igitur ostendit quando fit unum judicium, et quando aliud;
dicens, quod, sicut quando supponitur digitus oculo unum apparet esse
duo: et, si lateret animam digitum supponi oculo judicaret esse quod
apparet, si autem non lateat digitum oculo supponi, tunc apparet sensu
unum esse duo. Sed ratio cum dicat e converso secundum veritatem,
sicut est in somno: quando anima simul in apprehensione simulacrorum
perpendit se dormire, tunc non judicat esse verum quod apparet, sed
dicit esse somnum et simulacrum rei et non rem: si vero latet se
dormire, credit esse verum quod apparet. Et hoc ibi, quemadmodum et
cetera.
|
|