Lectio 5

Hic determinat apparitionem simulacrorum in languedine dormiendo, et in languedine vigilando. Et dividitur ista pars in duas. In prima determinat de languedine vigilando. In secunda de languedine dormiendo, ibi, neque quod in somno et cetera. Prima in duas; in principalem et incidentalem, vel corollariam, ibi, ex his itaque. Tunc sequitur illa, in qua determinat apparitionem simulacri intelligibilis; et illa remanet indivisa: et tunc sequitur illa pars, in qua determinat de somno in comparatione ad nos. Et haec similiter remanet indivisa. In speciali ergo sic procedit: in prima determinat apparitionem simulacrorum in languedine vigilando, dicens, quod manifestum est motum simulacrorum fieri in organis sentiendi in dormiendo, sicut prius determinatum est per hoc quod aliquando dormientes subito expergefacti sunt: et illud idem patiuntur in vigilando, quod patiuntur in dormiendo. Simulacra vero quae apparent ipsi dormienti, apparent etiam vigilanti aliquando. Et ita idem motus simulacrorum manet in organis sentiendi post expergefactionem, qui fuit in somno. Et ideo pueri aliquando expergefacti a somno, si tenebrae sunt, videntes eadem simulacra, quae vident in dormiendo, ita quod dormiendo timeant, timent quod sit verum quod apparet. Et hoc ibi, quoniam autem vera et cetera. Et nota quod hujusmodi apparitio non fit simpliciter vigilando, sed languendo, scilicet secundum quod somnus inest sensibus secundum quid. Deinde cum dicit ex his itaque infert corollarie quod aliquid est quod apparet praeter somnium in somno: nam praedicta simulacra apparentia vigilantibus languide non sunt somnia: neque si aliquid aliud apparet sensu soluto et non ligato per somnum. Et hoc ibi, ex his et cetera. Deinde cum dicit neque quod ostendit illud in languedine dormiendo, quod non omne simulacrum apparens in somno est somnium. Nam aliquando simulacra sensuum vere movent sensum dormientium: apparet etiam dormienti sentire sonos, et audire sonos, et sic de aliis: languedo tamen erit a longe: et deinde expergefacti perpendunt non fuisse somnium quod apparuit, sed se vidisse lumen vel tactum. Et hoc ibi, neque quod in somno. Deinde cum dicit contingit enim dat causam hujus apparitionis: et est quod, cum vigilare et dormire sint contraria, unum potest esse simpliciter et aliud secundum quid. Languide enim vigilans, simpliciter non vigilat, sed dormit: et languide dormiens non simpliciter dormit, sed vigilat; et nullum simulacrum ei apparens est somnium. Et hoc ibi, contingit enim et cetera. Deinde cum dicit sed neque ostendit apparitionem simulacri intelligibilis, dicens, quod quaecumque simulacra intelligibilia apparent esse in somno non mediante aliquo phantasmate, aut sensibili, non sunt somnia, sed visiones. Et hoc ibi, sed neque quaecumque. Deinde cum dicit sed phantasma concludit quale simulacrum facit insomnium, dicens, quod simulacrum sensibile est quod apparet dormienti inquantum dormit. Et sic est somnium. Per hoc quod dicit dormienti, excludit omnia quae apparent languide dormienti, quia illa apparent secundum quod vigilat. Et hoc ibi sed phantasma et cetera. Deinde cum dicit jam vero determinat de somnio in comparatione quo ad nos; dicens, quod aliquibus nullum accidit somnium in tota vita, licet hoc sit raro. Et causa est continua turbatio cerebri, et motus continuus interior, qui impedit motum simulacri. Accidit autem aliis somnium in tota vita, ut his qui sunt in continua quiete. Aliis in prima aetate non accidit somnus, sed cum fuerint provecti; et causa communis est in istis et in illis qui statim dormiunt post cibum. Et causa illius, quare deficit somnium, est ascensus multi vaporis nutrimenti ad cerebrum, qui consequenter descendens, variatione motus interioris impedit motus simulacrorum, et ideo nullum eis apparet somnium; sed alias permutatione facta interius et immutatione inferioris quae contingit propter pueritiam, et ita sedata passione, quae turbationem faciebat, tunc apparent somnia. Contraria enim causa, ponit contrarium effectum. Et hoc ibi, jam vero quibusdam.