|
Tunc
videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et
majestate; Luc. 21, 27. In prima dominica adventus cantavit
Ecclesia domino misericordiam, et hoc propter hilarem et humilem
adventum ejus. In ista dominica propter adventum terribilem cantat
domino judicium. Unde dicitur in Psal. 100, 1: misericordiam
et judicium cantabo tibi domine; misericordiam quantum ad primum
adventum, et judicium quantum ad secundum. Et hoc merito: quia
secundum consilium sapientis, Prov. 19, 12: sicut fremitus
leonis, ita et regis ira. In quo tangitur adventus judicii. Et
sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus: in quo tangitur
adventus misericordiae. Notantur ergo in praemissis verbis quatuor
(...) ex quibus futurus ejus adventus terribilis et admirabilis
redditur: primo tempus, secundo habitus, tertio locus, quarto ultio
et comitatus. Tempus quidem describitur incertum ex eo, quod haec
dictio tunc indeterminate relinquitur Matth. 24, 36: de die
autem illa (et hora) nemo scit. Habitus describitur humilis, cum
dicitur filium hominis, quia in eadem forma secundo, glorificata
tamen, judicabit, in qua judicatus est. Job 36, 17: causa tua
quasi impii judicata est: et ideo judicium causamque recipies. Et hoc
indicatur (ex illis verbis) in quem compunxerunt Apoc. 17:
videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt. Joan. 5, 27:
potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. Idest
in quantum homo, judicabit ministerio Trinitatis, non autem
auctoritate. Locus subjungitur sublimis, cum subditur venientem in
nubibus. Non enim in valle Josaphat descendet, ut dicit Glossa
super illo verbo Joel. 3, 2: congregabo omnes gentes et cetera.
Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle quae est in latere
montis oliveti descensurus sit dominus; quod frivolum est: quia non in
terra, sed in spatio hujus aeris sedebit contra locum montis oliveti,
unde ipse ascendit, ut impleatur quod dicitur Act. 1: sic veniet
quemadmodum vidistis eum, nobis obviantibus ei in aere sicut dicitur
Thes. 4, 16, impiis autem remanentibus in terra quam dilexerunt:
et dicetur eis tunc illud Matth. 25, 35: esurivi et cetera.
Comitatus subjungitur honorabilis cum dicitur cum potestate magna et
majestate. Prov. ultimo 5, 23: nobilis in portis vir ejus. Et
quia in primo adventu venit in signis amoris et mansuetudinis, secundum
illud Luc. 2, 12: hoc vobis signum: invenietis infantem etc.,
et contemptus fuit: Isai. cap. 53, 2 et 3: consideravimus eum
novissimum virorum (...) unde nec reputavimus eum: ideo in secundo
adventu veniet in signis furoris et potestatis, ut contemnentes videant
et confundantur. Eccles. 36, 6: innova signa et immuta
mirabilia: et quomodo mutabis sequitur excita furorem, ibid. 8,
scilicet in signis, et effunde iram, scilicet in sententiis. Ps.
64, 8: turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a
signis tuis. Ponuntur autem in Evangelio signa potestatis, ut melius
pateat potestas hujus judicii in omnibus creaturis. Primo in creatura
superiori, et hoc dupliciter; scilicet quantum ad ornatum caeli
Empyrei; et hoc notatur cum dicitur: nam virtutes caelorum movebuntur
scilicet Angeli, qui sua virtute movent sphaeras secundum
philosophos. De quorum commotione Job 26, 11: columnae caeli
contremiscunt, et pavent ad nutum ejus Isa. 33, 7: Angeli pacis
amare flebunt; in quos licet non cadat passio, tamen signa turbationis
et moeroris ostendent. Et quantum ad ornatum syderum, quod notatur
cum dicitur Luc. 21, 25: erunt signa in sole et luna et stellis
ejus; Ezech. 32, 7: operiam caelos et nigrescere faciam
stellas, ejus; Psal. 18, 1: caeli enarrant gloriam Dei, item
ibid. Ezech. solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Ezech. 32, 8: omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et
dabo tenebras super terram tuam. Secundo in creatura inferiori; et
hoc dupliciter: scilicet quantum ad elementum aquae, quod notatur cum
dicitur prae confusione sonitus maris; et quantum ad elementum terrae,
quod notatur cum dicitur in terris pressura gentium. Ps. 56, 4:
sonuerunt aquae et turbatae sunt abyssi. De secundo Isai. 24,
3, et 19 et 20, etc.: dissipatione dissipabitur terra,
confractione confringetur terra, contritione conteretur terra
(...) agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et concutientur
fundamenta terrae. Tertio in creatura media: et hoc dupliciter:
scilicet quantum ad elementum ignis per ardorem undique inflammantis;
Ps. 36, 3: ignis ante ipsum praeibit, et quantum ad elementum
aeris undique luce carentis propter privationem solis, et apparitionem
horrendi judicis, quae erit in nubibus aeris: quod notatur cum
dicitur: venientem in nubibus cum potestate et majestate. De his
tribus Aggae. 2, 7: adhuc unum modicum est, et ego commovebo
caelum, quantum ad creaturam superiorem, et terram quantum ad
inferiorem, et mare quantum ad mediam, et commovebo omnes gentes
quantum ad omnia. Isai. 24, 6: maledictio vorabit terram
(...) et insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci
(...) clamor erit in plateis. Is. 24, 17: formido scilicet
a superiori, et inde apparebit judex iratus; fovea scilicet ab
inferiori, ubi patebit profundum Inferni; laqueus scilicet quia
undique circumdabit ignis accensus. Job 2, 20: effugium peribit
ab eis; unde Ps. 138, 8: si ascendero in caelum et cetera.
Rogemus ergo et cetera. Et quia materia se offert in praesenti
Evangelio, ut de adventu ad judicium aliquam notitiam habeamus,
secundum quod ex Scripturis colligi potest, distinguenda sunt nobis
tria: scilicet praecedentia, concomitantia et subsequentia ad
judicium. Praecedentia autem sive praeambula ad judicium distinguuntur
secundum triplicem statum praedicationis, quae fiet per Enoch et per
Eliam, Malach. ult. 5: ecce ego mittam vobis Eliam prophetam
antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Item secundum statum
persecutionis quae fiet per Antichristum et pseudoprophetas et
praedicatores, Apoc. 13, 15: et faciet, ut quicumque non
adoraverit imaginem bestiae, occidatur. Quod signatum fuit Dan.
3, ubi datum est edictum quod omnes interficerentur qui non adorarent
statuam quam erexerat Nabuchodonosor. Item statum purgationis quae
fiet per ignem. Psal.: ignis ante ipsum praecedet. 2 Petri 3,
10: elementa vero calore solventur. Et haec tria sumi possunt
secundum illa tria quae ponuntur Dan. 12, 1 et 2, de statu
judicii: in tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui
stat pro filiis populi tui, et veniet tempus quale non fuit ab eo ex
quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud; et in tempore illo
salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
(vitae), et multi de his qui dormierunt in terrae pulvere
evigilabunt; alii vero in vitam, alii in opprobrium, intelligitur
enim eligentur. Joan. 13, 18: ego scio quos elegerim; Matth.
20, 16: multi enim sunt vocati, pauci vero electi, et hic
propter praedicationem, scilicet Eliae et Enoch dealbabuntur,
scilicet propter persecutionem Antichristi. Ps. 50, 9: lavabis
me et super nivem dealbabor. Probabuntur scilicet per ignem, qui
praecedet faciem judicis; unde dicitur: et quasi ignis probabuntur
multi. Job 23, 10: probavit me quasi aurum, quod per ignem
transit. Ps. 16, 3: igne me examinasti, et non est et cetera.
Quilibet autem istorum actuum vel statuum distinguitur multipliciter.
Circa statum praedicationis notatur, quod ante praedicationem Eliae
et Enoch praecedent quatuor. Primo, dissidium regnorum a Romano
imperio. 2 Thess. 2, 3 et 7: nisi venerit discessio primum, et
revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis: et ex Glossa
Ambrosii discessio Graece dicitur apostasia; nisi scilicet ab imperio
Romano primum gentes discesserunt. Et infra qui tenet nunc teneat,
donec de medio fiat. Qui tenet, scilicet, Romanum imperium teneat
illud donec ipsum fiat de medio. Quia medium est dum universis
circumquaque gentibus imperat; quibus ab ipso recedentibus, de medio
auferetur, et tunc ille iniquus opportuno sibi tempore revelabitur.
Dan. 7, 7: habebat cornua decem: ubi dicit Glossa, quod
imperium Romanum, appropinquante die judicii scindetur in decem
regna. Secundo, inobedientia Ecclesiarum Romanae Ecclesiae,
Dan. 12, 7: cum consummata fuerit dispersio populi sancti,
complebuntur universa haec. Tertio, hypocrisis religiosorum et
haereticorum 2 Tim. 4, 1 et 2: in novissimis temporibus
discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis
Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium
conscientiam et cetera. Matth. 7, 15: attendite a falsis
prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem
sunt lupi rapaces: et Matth. 24, 23: surgent (pseudochristi)
et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in
errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi. Quarto,
universalis concitatio populorum. Matth. 24, 7 et 8: consurget
enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et erunt
pestilentiae et fames et terraemotus magni per loca: haec autem omnia
initia sunt dolorum. Post haec sequitur praedicatio Eliae et Enoch,
et persecutio Antichristi; et primo dicendum est de praedicatione
Eliae et Enoch, qui commendabiles reddentur a multis in novem: primo
ab eorum praedicationis diuturnitate, scilicet quantum praedicabunt,
Apoc. 11, 3: dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus
mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Secundo habitu corporis
eorum, amicti saccis. Tertio, habitu mentis, ibi, 4: hi sunt
duae olivae. Quarto, fiducia, et constantia eorum, ibi, 5: si
quis voluerit et cetera. Quinto, de potentia eorum, ibi, hi habeant
potestatem sexto, de morte eorum, ibi, 7: cum finierint et cetera.
Septimo, de resurrectione eorum, ibi, 11: et post tres dies et
cetera. Octavo, de eorum assumptione in caelum, ibi, 12: et
audierunt vocem magnam et cetera. Nono, de plaga futura mundo in
assumptione eorum, ibi, 13: et in illa hora factus est terraemotus
etc.: quae omnia continentur Apoc. 11. Dicitur ergo quantum ad
primum dabo; numquid dicitur ad signandum quod inaestimabile est quod
dabit eis? Luc. 21, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui
non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Unde
dicitur Matth. 10, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed
spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Duobus dicit propter
sufficientiam testimonii, quia, ut dicitur Matth. 18, 16: in
ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Vel duobus dicit, quia
de duobus praedicabunt, scilicet de divinitate Christi, et
humanitate: vel de duobus, scilicet de Christo, ipsum commendando et
magnificando, et de Antichristo, ipsum reprobando et damnabilem
ostendendo. Vel duobus, quia de utroque testamento accipient, quod
ipsi praedicabunt. Vel duobus, scilicet praemia bonorum, et poenas
damnatorum. Testibus meis, primo praedicando Act. 1, 8: eritis
mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad
ultimum terrae; secundo moriendo Apoc. 2, 13: in diebus illis
Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos: quasi dicat: in
hoc et propter hoc est testis meus, quia occisus pro me. Et in hoc
quod dicit dabo, notatur, quod magnam gratiam facit Deus cui dat ut
pro eo sit martyr, sicut dicit Glossa interlinearis. Sequitur de
tempore praedicationis eorum. Apoc. 11: et prophetabunt diebus
1260, idest tribus annis et dimidio, ut dicit Glossa. Sed
contrarium dicere videtur alia Glossa dicens: notat quod hi dies non
perficient tres annos cum dimidio; et hoc est verum, quia ad hoc quod
tres annos cum dimidio perficerent, oporteret ut adhuc adderentur 19
dies. Sed non est contrarietas: quia praedicabunt solummodo tanto
tempore, quanto Christus praedicavit. Christus enim postquam fuit
baptizatus supervixit annis tribus et dimidio, non tamen integro; quia
pro dimidio anno computatur tantum temporis quantum est ab Epiphania
usque ad Pascha. Unde sicut Christus in praedicatione omnino et
praecise non perfecit tres annos et dimidium, sic isti non perficient.
Et hoc significatur per numerum dierum qui hic ponitur, qui non
perficit praecise tres annos et dimidium, sicut dicit Glossa. Et hoc
solummodo habetur de intellectu, qui dicit sicut ipse Christus
praedicavit. Hic etiam est notandum, quod de illis tribus annis et
dimidio, idest, eo quod fuit ab Epiphania usque ad Pascha,
Christus nec aperte praedicavit, nec aperte fecit miracula, sed
tantum occulte deferens Joanni; quia adhuc Joannes Baptista non erat
incarceratus, sed libere praedicabat; quia in Paschate quod fuit post
annum et dimidium a Baptismo Christi fuit incarceratus; et tunc
dominus publice coepit praedicare et docere, et in fine duorum annorum
fuit crucifixus. Joannes vero Baptista uno anno ante dominum fuit
occisus; propter quod uno anno fuit in carcere detentus. Alia etiam
solutio posset dari: scilicet quod Scriptura non facit vim in minutiis
numerorum; et propter hoc per praedictum numerum intelliguntur tres
anni et dimidium; etsi numerus ille non perficiat totum; quia posito
majori numero, non fit vis in minori. Sed prima solutio verior est et
melior. Sequitur de habitu corporis eorum; amicti saccis; ubi
notatur, quod Ecclesia in sua senectute revertetur ad dies
juventutis. Idem enim legis de praecone primi adventus; scilicet de
Joanne Baptista, Matth. 3, 4: et erat Joannes vestitus de
pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos suos. Hoc etiam de
Isaia legitur, qui non propheta sed evangelicus praenunciator fuit
dominicae passionis. Isai. 20, 2: solve saccum de lumbis tuis.
Unde Isai. 50, 3: induam caelos tenebris, et saccum ponam
operimentum eorum: quasi diceret: sancti praecones ultimi adventus lux
sunt caeli splendentes virtutibus, tamen reputabuntur viles et miseri.
Qui ergo pretiosis et mollibus induuntur non videntur esse nuntii vel
praecones adventus Christi, sed magis recessus. Sequitur de habitu
mentis eorum. Infra eod. (Apoc. 11, 10): hi sunt duae
olivae, et duo candelabra. Olivae propter bona opera, quae in se
habebunt. Eccles. 24, 19: quasi oliva speciosa in campis. Vel
propter opera misericordiae, quae exercebunt consolando desolatos,
Zachar. 4, 14: isti sunt duo filii olei idest splendoris, qui
assistunt dominatori universae terrae. Sed candelabra dicuntur propter
lumen doctrinae quod exhibebunt aliis, exhortando bonos et confortando
et arguendo malos, Matth. 5, 14: vos estis lux mundi; et postea
sequitur ibid. 16: sic luceat lux vestra coram hominibus. Et in
nullo inclinabunt se Antichristo. Unde sequitur Apoc. 11, 4:
in conspectu domini terrae stantes, idest Dei. Et si casuri sint,
scilicet corporaliter in conspectu Antichristi, stantes dicit, quia
in nullo obedient ei. Sequitur de fiducia et constantia eorum, infra
(Apoc. 2, 5): et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de
ore illorum, et devorabit inimicos eorum. Antichristus enim
blandimentis et comminationibus conabitur eos attrahere, sed non
praevalebit, ut a proposito praedicationis eos cohibeat. Quia ignis,
idest scientia spiritualis, exibit de ore illorum, cui non poterunt
resistere adversarii. Jerem. 23, 29: nonne verba mea quasi
ignis et sermo meus quasi malleus conterens petras. Eccles. 48,
1: et surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula
ardebat; Luc. 21, 13: dabo vobis os et sapientiam cui et
cetera. Et devorabit inimicos eorum. Idest devorandos eos ostendet,
scilicet a Daemonibus; Deuter. 32, 24: devorabunt eos aves
idest Daemones morsu amarissimo; et damnandos in ignem aeternum, ubi
in perpetuum cruciabuntur. Matth. 25, 41, ite maledicti in
ignem aeternum, qui paratus est Diabolo, idest Antichristo et
Angelis ejus, idest ministris: quod quidem fuit signatum 4 regum
1, in duobus quinquagenariis, qui consumpti sunt ab igne, qui ad
preces Eliae descendit de caelo. Sic Antichristus quum videbit eos
inflexibiles esse, tentabit eos occidere. Unde sequitur: si quis
voluerit eos laedere, idest occidere morte corporali, idest
Antichristus. Sic et simili sententia sicut praemisi, oportet eos
occidi, idest condemnari, qui Antichristum et suos praedicabunt et
ostendent esse damnandos. Sequitur de potestate eorum: infra eod.
(Apoc. 11, 36): hi habent potestatem claudendi caelum ne pluat
diebus prophetiae eorum, quae durabit per tres annos et dimidium; et
hoc fuit signatum 3 Reg. 17, ubi ad preces Eliae clausum fuit
caelum, ne daret rorem nec pluviam annis tribus et mensibus sex. Vel
caelum potest appellari sacra Scriptura, quae celat nobis arcana
Dei, quam illi quum volent aperient. Non enim semper praedicabunt;
sed tempore opportuno: quia, ut dicitur Ecclesias. 8, 6: omni
negotio tempus est et opportunitas. Habent etiam potestatem super
aquas convertendi eas in sanguinem; ad litteram sicut factum est in
Aegypto per manum Moysis, Exod. 8: et percutere terram omni plaga
quotiescumque voluerint sicut Aegyptus plagis percussa fuit; sed hac
potestate non utentur ipsi, quia actus miraculi est ad utilitatem;
tunc vero non erunt utilia propter hominum incredulitatem, et quia
Antichristus etiam faciet multa miracula. Sequitur de morte illorum,
et de illusione, quam facient eis mali. Apoc. 11, 7: cum
finierint testimonium suum, idest praedicationem suam, scilicet post
tres annos et dimidium; bestia quae ascendit de abysso, idest
Antichristus faciet adversus eos bellum et vincet illos et occidet eos
cum bello, scilicet multis diversisque disputationibus et miraculorum
operationibus, et vincet et occidet eos, scilicet corporaliter, et
corpora eorum jacebunt in plateis diversis (civitatis magnae). Vel
quia simul occisi de una platea portabuntur in diversas plateas, ut
videant eos homines et timeant imitari vel conformari eis. Vel
forsitan in diversis locis occidentur. Secundo ponitur locus ubi sunt
occidendi; quia in Jerusalem. Unde dicitur: civitatis magnae,
idest Jerusalem, quae dicitur magna propter duo. Primo, quia semper
pro magna est habita; unde civitas regalis appellatur Isai. 52,
1: Jerusalem civitas sancta. In ea enim erant omnia sanctuaria; in
ea enim celebratur Deus. Ps. 86, 2: gloriosa dicta sunt de te,
civitas Dei. Secundo dicitur magna propter multa vitia et peccata
quae in ea facta sunt et fient, sicut quondam erat magna in
virtutibus. Unde sequitur quae vocatur spiritualiter Sodoma, idest
muta a laude Dei. Isai. 1, 10: audite verbum domini principes
Sodomorum, et percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhae.
Hoc dicit Isaias pro tempore Antichristi; quia, cum tunc essent
mali, non tamen tantum quantum erunt tempore Antichristi. Thren.
4, 6: major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato
Sodomorum, et Aegyptus, idest tenebrosa et flebilis, quia ibit in
tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium, Matth. 8,
12. Ubi et dominus illorum crucifixus est; cui ipsi servient ad
literam temporali passione; et spiritualiter crucifigetur in servis
suis. Hebr. 6, 6: rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei.
Unde dictum est Petro: vado Romam iterum crucifigi: quia quod fit
servis suis sibi reputat Christus fieri. Matth. 25, 40:
quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: et Act. 9,
4, Paulo dictum est: Saule Saule quid me persequeris? et cetera.
Tertio ponitur crudelitas quam exercebunt in eos, et timor quem
incurrent multi propter hoc: et videbunt multi de populis et tribubus
et linguis et gentibus: quidam propriis oculis, quidam fama, corpora
eorum per tres dies et dimidium, jacere super terram: et hoc fiet ut
magis terreantur homines, ne eis acquiescant. Sed quare hoc permittet
dominus, ut scilicet tam crudeliter et sic inhumane tractentur?
Respondeo, ut notetur mirabilis Dei dispensatio, quia per hoc erit
magis evidens eorum resurrectio. Unde sequitur, et corpora eorum non
sinent poni in monumentis. Ecce magna illusio, ne scilicet eorum
memoria habeatur. Sed cum terra illa sit calida, nunquam putrescent
corpora illorum, eo quod per tantum temporis erunt in humanitate? Et
si foetebunt, quomodo poterunt sustineri? Respondeo: non
putrefient, quia solidata erunt propter usum ligni vitae, quo ipsi
modo vescuntur et vivunt in Paradiso terrestri; tamen tamdiu possent
sic esse, quod putrefierent. Vel potest dici, quod eorum corpora
conservabuntur solida virtute divina, ut eorum bonitas magis appareat,
et melius cognoscantur cum resurrexerint. Quarto ponitur gaudium quod
mali habebunt de morte istorum; idest inhabitantes terram, idest mali
terrena amantes gaudebunt super illos, quia occisi sunt, et
jucundabuntur, et munera mittent invicem prae gaudio, putantes se esse
liberos et securos, illis occisis qui eorum vitae et malitiae
contradicebant. Sap. 2, 1, et 6 et 8: dixerunt cogitantes apud
se non recte: venite ergo, et fruamur bonis quae sunt; coronemus nos
rosis antequam marcescant. Et hoc facient gaudentes, ut dictum est de
morte eorum. Unde sequitur (Apoc. 11, 10): quoniam hi duo
prophetae scilicet Enoch et Elias cruciaverunt eos qui habitant super
terram: idest malos, quorum damnationes praedixerunt, et ita
cruciandos annunciaverunt; vel cruciaverunt eos contradicendo
iniquitati eorum. Sap. 2, 12 et 16: circumveniamus ergo
justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus
nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata
disciplinae; ibid. 16: tamquam nugaces aestimati sumus ab illo;
ibid. 19: contumelia et tormento interrogemus illum etc. postea
sequitur mors turpissima. Tunc enim mali cruciantur cum boni
exaltantur. Vel cum eis sua praedicatione contradicunt. Sed cum
deberet dicere inhabitantes Jerusalem, quare dicit terram?
Respondeo; per hoc spiritualiter intelligitur, quod omnes sancti qui
terram universam inhabitant, gaudebunt spiritu, et jucundabuntur
corpore, et mittent invicem scilicet munera congratulationum quum hi
duo prophetae cruciaverunt etc. idest audacter restiterunt malitiae
eorum. Prov. 28, 1: justus quasi leo confidens absque terrore
erit. Sequitur de eorum resurrectione, inf. eod. Ap. 11: et
post tres dies et dimidium spiritus vitae, idest anima, quae dat vitam
a Deo scilicet missa, intrabit in eos. Ezech. 37, 6: ecce ego
mittam in vos spiritum, et vivetis. Cum dicitur a Deo notatur quod
resurgent corpora, et quod non naturaliter, sed miraculose. Sed
quaeritur de istis quomodo resurgent? Aut sicut Lazarus, aut sicut
Christus? Si primo modo, idest sicut Lazarus, fiet eis quodammodo
injuria, quia iterum morientur; si secundo modo, idest sicut
Christus, igitur in corporibus glorificatis; et sic resurgent ante
alios; quod est contra apostolum Heb. 11, 40: Deo nobis melius
(aliquid) providente ut non sine nobis consumarentur. Respondeo,
non resurgent morituri iterum. Quod quaeritur: utrum in corporibus
glorificatis? Dici potest quod sic; sed hoc erit eis speciale
privilegium specialiter datum propter speciale testimonium propter quod
occiduntur. Sed si in corporibus glorificatis, quomodo ergo
videbuntur ab hominibus? Respondeo, quod corpus glorificatum cum vult
et cui vult offert se; et cum vult potest fieri palpabile, et sic
etiam potest se visibile exhibere; et hoc habet corpus glorificatum a
natura glorificationis. Dicunt tamen aliqui, quod cum se offert
corpus glorificatum palpabile vel visibile, hoc est per miraculum.
Vel potest dici, quod anima intrabit corpora eorum non ut organa, sed
in materiam. Sed tamen magis videtur quod corporabitur, ut ad
organa, per hoc quod dicitur, quod spiritus vitae intrabit in eos.
Unde sequitur Apoc. 11, 11, et steterunt super pedes suos vivi
postquam surrexerunt. Sed quia superius dictum est quod corpora eorum
non foetebunt, sed erunt multum solida propter esum ligni vitae,
habetur ergo, quod difficilius morientur quam alii homines; et hoc est
verum, quia gravissima erit eis mors, quia maxime vigebit in eis
sensus, et sic maxime sentient. Quod etiam contingit in membris
corporis humani, in quibus quanto magis viget sensus, tanto est major
dolor si percutiantur vel vulnerentur. Timor magnus etiam erit ex
hoc, ex tam subita eorum resurrectione (Apoc. 11, 11): timor
magnus cecidit, sicut pondus opprimens, vel pro Dei reverentia, vel
pro Inferni poena: super eos qui viderunt eos, scilicet jam gloriose
resurrexisse. Job 31, 23, semper enim quasi tumentes fluctus
super me timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Sequitur de
mirabili assumptione eorum (Apoc. 11, 12): et audierunt Enoch
et Elias vocem magnam de caelo, idest magnae potestatis, ascendite
huc, scilicet ad consortium justorum de medio hominum improborum:
ascendite, qui prius descendistis humiliati et saccis amicti. Luc.
4, 11: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat
exaltabitur; unde sequitur (Apoc. 11, 12): et ascenderunt in
caelum in nube sicut Christus, quia maxime ipsum imitati sunt in
sustinenda pro eo tribulatione; sic et fient ei conformes in ascensione
ejus; sed Christus propria virtute, illi vero in virtute Christi.
Vel in nube, idest in corporibus subtiliatis et levibus super ventum
factis. Vel in nube, idest Christo duce. Michae. 2, 13:
ascendit pandens iter ante eos; nec ascenderunt occulte sed publice:
ideo sequitur et viderunt illos inimici eorum, scilicet cum gloria
ascendentes, et cum honore deductos ante sedem Dei et agni, idest
Christi; unde poterunt dicere illud Sapien. 5, 4, nos insensati
vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore; ecce
quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors
illorum. Sequitur de plaga futura mundo propter eorum ascensionem,
ibidem 13: et in illa hora scilicet mortis, vel glorificationis
eorum factus est terraemotus magnus ad litteram. Vel terraemotus,
idest magna commotio in hominibus terrena amantibus, qui in morte eorum
audacius commovebuntur ad destructionem fidelium, ad suam majorem
damnationem et punitionem in Inferno. Et decima pars civitatis
cecidit, idest multi justi ad litteram ceciderunt gladio Antichristi.
Unde sequitur et occisa sunt in terraemotu nomina hominum, idest
homines digni honore, usque ad septem millia hominum, qui non
curvaverunt genua sua ante Baal, idest Antichristum. Unde ad
litteram occidentur ab Antichristo, qui eum nollent adorare: et
reliqui in timorem sunt missi hoc scilicet videntes. Psal. 47,
6: ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt,
tremor apprehendit eos. Circa statum Antichristi notanda sunt sex:
primo de ortu ejus; secundo de progressu ejus; tertio de potestate
ejus; quarto de cultu et simulatione ejus; quinto de conflictu et
persecutione ejus; sexto de morte et poena ejus. Circa primum
notantur quatuor: primo unde nascetur; secundo quomodo nascetur;
tertio quomodo nutrietur in utero matris; quarto ubi nascetur. Circa
primum sciendum est, quod nascetur de Judaeis de tribu Dan. Genes.
ult. 17: fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens
ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Apoc. 13, 1: vidi
de mari bestiam ascendentem etc., idest Antichristum, nihil omnino
secundum rationem gerentem, sed omnia per crudelitatem; et ideo
vocatur bestia. Gen. 37, 33, fera pessima devoravit eum.
Ascendentem de mari, idest de Judaeis nascentem. Judaei autem
dicuntur mare, quia etsi prius terra fuerunt culta, Jerem. 2,
21: vinea mea electa, ego te plantavi, et alibi vinea de Sabaoth
domus Israel est culta scilicet per legem et prophetas et amoena;
tamen quia peccatum maximum fecerunt Christum occidentes, propterea
instabiles et vagi facti sunt super terram incurrentes illam
maledictionem Cain, Gen. 4, 12, vagus et profugus eris super
terram: et sic sunt mare, quod fluidum est et amarum. Unde Thren.
1, 8, peccatum peccavit Jerusalem, scilicet crucifigendo
Christum; propterea instabilis facta est. De mari ergo ascendit,
idest de Judaeis de tribu Dan, quae fuit in Israel vilissima
tribus. Et propter hoc dicit ascendentem, quia de vili tribu veniet
ad magnam potestatem Dan coluber in via et cetera. Et hoc dicitur de
Antichristo, quia ipse insidiabitur et nocebit obviantibus per
praecepta et consilia. Cum dicit ascendentem ostendit, quod multum
tolletur in altum per superbiam et potentiam. Sed in fine dejicietur,
ut lapsu graviori ruat. Prov. 29, 23: superbum idest
Antichristum sequitur humilitas idest dejectio. In hoc, quod dicitur
ascendet de mari, signatur quod cito erit casurus, quasi de instabili
et fluxibili fundamento, super quod aedificium diu stare non potest;
unde Apoc. 12, 18, dicitur: stetit super arenam (maris);
Matth. 7, 26, 27, similis est viro stulto qui aedificavit
domum suam super arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina,
et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit
ruina illius magna. Sequitur secundum, scilicet quomodo nascetur.
Nascetur enim de fornicatione, non de virgine, sicut quidam
finxerunt. Apoc. 11, 7: bestia ascendit de abysso, idest de
fornicatione et peccato faciet adversus eos bellum. Vel secundum aliam
expositionem: de abysso, idest de profunda et obscura tenebrositate
malitiae, qua erit plenus totus. Apoc. 17, 8: bestia quam
vidisti, ascensura est de abysso et in interitum ibit; etsi in
principio antequam sublimetur videatur bonus; et tyranni impii et
hypocritae ponent eum in regno, quod signatum fuit Dan. 7, 7, ubi
dicitur: ecce bestia quarta, idest regnum Romanum, terribilis
scilicet ante fidem, atque mirabilis post fidei susceptionem dentes
ferreos habebat magnos. Hoc dicitur quia omnes domuit et sibi
subjugavit. Et paulo post, et ecce cornu aliud parvulum, idest
Antichristus ortum est de medio eorum qui tempore regni Romani
nascetur, et cum fiet discessio a Romano imperio revelabitur. 2
Thess. 2, 2, nisi venerit discessio primum, idest a Romano
imperio, et revelatus fuerit homo peccati, idest de peccato conceptus
filius perditionis, idest Antichristus, qui de perditione, idest de
fornicatione nascetur. Vel filius perditionis secundum Augustinum,
quia ipse est fons peccati, et perditio omnium malorum et sui ipsius.
Sequitur tertium, quomodo nutrietur in utero matris, quia operatione
Diaboli. Nam, sicut dicit Augustinus, spiritus malignus descendet
in uterum matris, et ex virtute Diaboli confovebitur et implebitur
Antichristus; non tamen erit in Antichristo Diabolus, ut in
daemoniacis; quia tunc non imputaretur ei peccatum, sed quia sic
possidebit eum quod pro sua voluntate inclinabit eum cum consensu liberi
arbitrii Antichristi; vel super illud 2 Thessal. 2, 9: cujus
est adventus secundum operationem Satanae. Glossa: non tamen sine
consensu ut phreneticus, qui culpam non habuit: quia si sic vexaretur
a Diabolo, non imputaretur quodcumque ageret. Quod autem incipiat
esse malus ex utero matris, probatur per illud Is. 48, 8:
transgressorem de ventre vocavi te: sicut de Joanne dicitur Jer.
1, 5: priusquam te formarem in utero novi te. De matre
Antichristi, dicitur Apoc. 17, 3: vidi mulierem sedentem super
bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae. Sequitur quartum, de
loco scilicet ubi nascetur, quia in Babylon magna mater fornicationum
et abominationum terrae. Et statim sequitur de Antichristo Apoc.
17, 6: vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martyrum
Jesu. Plenam, etsi non satiatam; velut enim ebria exultavit, cum
sanctos occidendo se vicisse existimaverit. Per sanctos intelliguntur
illi qui ante adventum Christi fuerunt occisi: 4 Reg. 21, 16:
sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret
Jerusalem usque ad os. Idest martyres, qui in tempore testes
intelliguntur, sancti, qui propter adventum Christi et propter ejus
fidem, et testimonium fuerunt occisi. Ideo dicitur martyrum Jesu.
Hebr. 2, 37: lapidati sunt, et occisi sunt in occisione gladii
etc., de utrisque dicitur Matth. 23, 34: mitto ad vos
prophetas et sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et
crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, ut veniat
super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram et
cetera. Unde bene dicitur ebria; sicut enim ebrius etsi non habeat
necesse bibere, tamen appetitum non amittit; sic mali etsi multis
bonis noceant, sitis tamen nocendi non extinguitur, sed crescit potius
appetitus. Sequitur de progressu Antichristi. Circa quod notatur
primo, ubi nutrietur; secundo, a quibus; tertio, qui primi ei
adhaerebunt; quarto, qua aetate incipient haec omnia. Circa primum
sciendum est, quod nutrietur in illis duabus civitatibus in Chorozain
et Bethsaida; unde super illo verbo: vae tibi Bethsaida, Matth.
11, 21, dicit Augustinus: ideo imprecatur et improbat dominus
istis civitatibus, quia in eis conversabitur filius perditionis, idest
Antichristus. A quibus nutrietur; quia a maleficis et magis
Babylonis, qui docebunt eum omnem artem magicam; sicut enim dicit
Augustinus, nutrietur enim aspibus malignis, qui propter
incantationes suas continuo ei famulabuntur, et assistent ei.
Sciendum est, quod primo adhaerebunt ei Judaei et populus
Judaeorum, Joan. 5, 43: si alius veniet in nomine suo et illum
accipietis. In qua aetate erit cum haec incipient, quia in
adolescentia: Ecclesiastes 4, 15: vidi cunctos viventes qui
ambulant sub sole cum adolescente secundo, idest cum Antichristo.
Nam primus adolescens fuit Christus, cui adhaerere debemus.
Sequitur de potestate Antichristi; circa quod notantur sex: primo,
de potestate quam habebit, nequitia instigante; secundo, de potestate
quam habebit a principibus; tertio, de potestate quam habebit ad omnes
nationes; quarto, de potestate violenta quam exercebit per suos
subjectos; quinto, de potestate quam habebit a Diabolo; sexto, de
usu dictae potestatis. Circa primum sciendum est, quod potentia
Antichristi erit maxima, quam propria instigante malitia habebit: de
qua dicitur Apoc. 13, 2: et bestia quam vidi similis erat pardo,
propter varios modos decipiendi, quia valde erit perversus et plenus
omni nequitia. Jer. 13, 23: si mutare potest Aethiops pellem
suam, et pardus varietatem suam. Assimilatur autem pardo propter
varietatem fraudulentiarum suarum fraudulentus valde erit. Eccles.
11, 31: multae insidiae sunt dolosi, idest Antichristi.
Notatur ergo in pardo ars decipiendi quam habebit; quia illos quos
decipiet, tales faciet, ut sint digni igne Gehennae. Vel comparatur
pardo, propter variam philosophorum et magorum affectionem quam
tenebit. Item erit potentia sua quantum ad carnis lasciviam. Job
40, 11: virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico
et cetera. Et ideo assimilatur urso. Apoc. 13, 2: et pedes
ejus sunt pedes ursi, qui est luxuriosum et immundum animal. Unde
Dan. 11, 37: et erit in concupiscentia feminarum nec quemquam
deorum timebit. Item erit superbissimus et crudelis ut leo. Apoc.
13, 2: et os ejus sicut os leonis. Jerem. 4, 7: ascendit
leo, idest Antichristus, de cubili suo et praedo gentium se levavit.
Egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem.
Sequitur secundum, scilicet de potentia quam habebit a principibus,
qui adhaerebunt ei, et erunt de familia Antichristi. Et non solum
principes, sed optimates et capita populorum. Amos 6, 1: vae qui
opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, idest in
vana spe et confidentia vestra; optimates capita populorum ingredientes
pompatice (domum Israel), idest superbe contra Christum ad
servitium Antichristi. Et separati estis scilicet ab electis et
sanctis in diem malum, idest in diem tribulationis et afflictionis
tempore Antichristi: et appropinquatis solio iniquitatis, idest
obsequio et dominio Antichristi. Apoc. 13, 1: vidi de mari
bestiam habentem capita septem et cornua decem, per quam intelliguntur
universi principes mali qui adhaerebunt ei, et impugnabunt observantes
Decalogum, idest legem Dei, inter quos erunt multi apostatae
Christiani veritati resistentes, et prohibebunt fieri Baptismum.
Apoc. 16, 12: et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen
(illud) magnum Euphratem, et siccavit aquam ejus, idest Baptismum
fieri impedivit, ut praepararetur via, scilicet Antichristo et
Daemonibus in regibus idest in falsis Christianis, qui in Baptismo
fuerunt ut reges uncti; ab ortu solis recedentibus scilicet a
Baptismo, in quo sol, idest illuminatio gratiae datur: et de multis
habebunt victoriam, corporaliter tamen, quia eos occident et
flagellabunt. Sequitur tertium scilicet de potestate ejus quantum ad
omnes nationes. Apoc. 13, 7 et 8: data est (illi) potestas in
omnem tribum quoad Judaeos majores, et populum quoad Judaeos
minores; et linguam quoad malos Christianos, et gentem quoad
Paganos; et adoraverunt eum, scilicet bestiam, idest Antichristum,
se illi humiliando omnes qui habitant in terram, quorum, qui sunt
reprobi, nomina non sunt scripta in libro vitae agni, idest Christi.
Hic liber est ipse agnus, in quo erant ipsa nomina, antequam
fierent. Joan. 1, 3 et 4: quod factum est, in ipso vita erat,
et vita erat lux hominum; ipse enim est mens Dei et sapientia. Unde
sicut domus est in mente artificis priusquam fiat actu, sic omnia
fuerunt in filio Dei, qui omnium erat exemplar et idea. Sic est ergo
liber (vitae) inquantum Deus; inquantum homo est etiam liber vitae,
quia dedit nobis exemplum vivendi. Eccles. 24, 32: haec omnia
liber vitae et testamentum altissimi, et agnitio veritatis. Agni,
dico, qui occisus est in Abel, et in ceteris membris suis. Vel
signatus occidi in morte Abel ab origine mundi, idest statim post
originem. Vel occisus est et praevisus et praeordinatus occidi ab
aeterno in tempore. Unde ab origine, idest ante originem mundi.
Eccl. 24, 14: ab initio et ante saecula creata sum, idest
praevisa creari, quantum ad humanitatem, cujus pars fuit anima a Deo
creata. Sic ergo potestatem habebit quantum ad omnes nationes, quia
de omnibus nationibus mundi habebit multos. Quarto sequitur de
potentia violenta quam exercebit per suos, et potentia inducente.
Potentia inducens erit operatio miraculorum. Apoc. 13, 13: et
faciat signa magna ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram
ad literam, per Daemonum operationem; nec est hoc incredibile, cum
hoc alia vice fecerit Job 1, 16: ignis venit, et cunctas oves
puerosque consumpsit. Et hujus ratio est, quia in iis quae sunt
naturae habet Diabolus potestatem, permissione Dei. Vel ignem
faciet de caelo descendere, quia spiritus malignus descendet in falsos
apostolos, et nuncios Antichristi; sicut spiritus sanctus descendit
in Christi apostolos. Et hoc publice faciet: unde sequitur in
praemissa auctoritate Apoc.: in conspectu hominum. Unde jactabunt,
se esse meliores quam apostoli Christi fuerint, qui spiritum
receperunt in conclavi (Act. 2, 2: factus est repente de caelo
sonus etc.), et per hoc multos ad se convertet. Unde dicitur
Apoc. 13, 14: et per hoc seducet multos habitantes in terra,
idest finaliter amantes terrena et divina postponentes. 1 Mach. 1,
43 et 44: ut relinqueret unusquisque legem suam; et consenserunt
omnes gentes secundum verbum regis Antiochi, idest Antichristi. Et
faciet multa signa; ideo sequitur Apoc. 13, 14: propter signa
quae data sunt eis, scilicet permissione divina ipsis falsis
apostolis. Quare in conspectu bestiae, idest Antichristi, ad ejus
invocationem miracula facient ejus apostoli. Et ideo faciet se idem
Antichristus adorare ab hominibus. Unde dicitur Apoc. 13, 14:
et dicet, idest praecipiet habitantibus in terram, ut faciant imaginem
bestiae, idest Antichristi, conformando se ipsius malitiae. Sed
heu. Quot sunt hodie, qui portant imaginem bestiae idest
Antichristi, secum impressam in cordibus suis per prava opera.
Quibus dicitur Matth. 12, 20: cujus est imago haec et
superscriptio? Et propter hoc bonum est, quod faciamus consilium
apostoli, 1 Cor. 15, 49: sicut portavimus imaginem terreni,
portemus imaginem caelestis. Ipse etiam Antichristus faciet fieri
imaginem suam statuam, quae dabit responsa potestate Daemonis.
Apoc. 13, 15: et datum est illi scilicet Antichristo (data
est) potestas ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur ipsa
imago bestiae. Et in hoc apparebit magna ejus potestas, quia ipsam
imaginem faciet loqui. Ergo videtur quod habebit spiritum?
Respondeo. Verum est quod habebit spiritum inhabitantem vel
residentem, non unitum, ut ipsa imago bestiae loquatur, sed ad
litteram per spiritum praesidentem sicut antiquitus de idolis Daemones
dabant responsa. Vel spiritualiter exponendo imagini bestiae, idest
illis, qui conformabuntur bestiae idest Antichristo, per consensum
imitando ipsum, dabit spiritum, idest ut variis linguis possint
loqui. Sed quomodo hoc dabit Diabolus qui etiam non potest dare
scientiam? Respondeo, Diabolus autem faciet eos loqui secundum
visionem hominum, vel quia ipse in eis loquetur. Item sequitur de
potestate violenta quam exercebit per suos apostolos. Apoc. 13,
11: vidi aliam bestiam ascendentem de terra, idest pseudo
apostolos, ubi notatur eorum crudelitas in eo quod dicit bestiam, quia
nihil facient aut intelligent secundum usum rationis; sed crudeliter
saevient in sanctos. Deuter. 32, 24: dentes bestiarum immittam
in eos, idest falsos apostolos Antichristi, qui eorum mala doctrina
corrodent fideles. Qui ut serpentes furebunt in sanctos. Ps. 57,
5: furor illis secundum similitudinem serpentis. Vel dentes
bestiarum, idest malos Christianos et apostatas, qui deterius
Ecclesiam persequuntur quam gentiles: de quibus in Ps. 56, 5:
dentes eorum arma, scilicet ad defendendum suum principem, idest
Antichristum et suum errorem; et sagittae ad fidelium percussionem,
et lingua eorum gladius acutus; corda siquidem seducentes per pravae et
damnabilis doctrinae eruditionem. Falsi enim Christiani et apostatae
apostolos Antichristi falsos fovebunt, et nutrient et defendent. Et
ideo signanter dicit ascendentem de terra, idest nutritam et defensam
ab amatoribus terrenorum. Sed eorum finis descensus est, cum in
principio per superbiam et operationem Diaboli ascendant. Ps. 72,
18: dejecisti eos dum allevarentur. Sequitur de potestate quam
habebit Antichristus a Diabolo, Deo permittente: et haec potestas
erit quantum ad miracula facienda: Apoc. 13, 2: et dedit illi
scilicet Antichristo, draco virtutem (suam), idest Diabolus
faciendi miracula secundum quod dicit Glossa. Sed miracula fiunt ad
manifestationem Dei; sed Deus non manifestabitur per opera
Antichristi; ergo non erunt miracula. Item Diabolus non habet
potestatem nisi in naturalibus, et non in libero arbitrio.
Respondeo: verum est quod non erunt miracula, sed magis mirabilia;
miraculum enim, ut dictum est, fit ad cognoscendum Dei virtutem.
Habebit etiam posse ad seducendum multos. Unde sequitur: et dedit
illi draco virtutem et potestatem (magnam) seducendi, scilicet
multos: ita quod dum dicit virtutem referatur ad potentiam
miraculorum; cum autem dicit potestatem, ad potestatem seductionis.
Sexto quaeritur de usu potestatis Antichristi, et de progressu,
quantum ad duo: primo quantum ad se; secundo quantum ad suos. De
primo dicitur Apoc. 13, 7: et datum est illi, scilicet
Antichristo, bellum facere cum sanctis et vincere eos. Datum, idest
permissum a Deo, quia nihil habebit nisi quantum ei dabitur
permissione divina. Et ex seipso nihil nisi propria malitia
(poterit) facere bellum cum sanctis per blandimenta et promissiones,
et commissiones, et exhortationes, et vincere eos, corporaliter
tantum si sunt praedestinati; vel spiritualiter aliquos, qui non sunt
praedestinati. Quos enim per fraudulentiam non poterit frangere,
aperte debellabit per violentiam. Dan. 11, 40: ingredietur
terras et conteret et pertransiet, quia scilicet non inveniet
resistentiam: et ibidem dicitur 41: et introibit in terram
gloriosam, et multi corruent; quia ei resistere non poterunt propter
ipsius potentiam. Dan. 11, 21 et 22: obtinebit regnum in
fraudulentia et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus et
conterentur. Secundo de usu potestatis ejus quantum ad suos. Apoc.
16, 13: vidi de ore draconis, et de ore bestiae, idest
Antichristi exire tres spiritus immundos per quos intelliguntur
pseudoprophetae et pseudoapostoli, qui ab Antichristo mittentur in
orbem terrarum. Qui dicuntur spiritus propter subtilitatem et astutiam
malitiae quam in decipiendo habebunt. Sed immundi dicuntur per sordida
opera nequitiae et iniquitatis. Exire dicuntur non quocumque modo,
sed in modum ranarum exeuntium scilicet de luto; sic et isti lutosi
erunt per luxuriam et pravam operationem. Ps. 52, 1: corrupti
sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Oseae 1, 10:
facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Assimilantur etiam
ranis propter eorum loquacitatem et verbositatem, et propter fidei
quietem, quam auferent per foetentis doctrinae Antichristi
disseminationem. Hi sunt inimicus homo, qui in agro domini
superseminavit zizaniam, Matth. 13, 25. Job 16, 21:
verbosi amici mei. Et alibi (Job 11, 2): numquid vir verbosus
justificabitur? Quod idem est ac, non, sed damnabitur. Et bene
dicuntur tres propter infelices tres miserias mundi, quas sequentur:
de quibus 1 Joan. 2, 16: omne quod est in mundo concupiscentia
carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae. Vel tres
dicuntur quia sacramentum Trinitatis impugnabunt, et spiritualiter et
principaliter Baptismum fieri prohibebunt. Dan. 11, 27, 30
et 31: cor eorum erit ut malefaciant, et mendacium loquantur
adversum testamentum sanctum, et polluent sanctuarium fortitudinis, et
auferent juge sacrificium, et dabunt, idest praedicabunt
abominationem, in desolationem, idest Antichristum. Item potest
exponi praedicta autoritas de malis advocatis. Dicit ergo vidi de ore
draconis et de ore bestiae, idest Diaboli exire tres spiritus immundos
in modum ranarum: per quos spiritus possunt significari tria genera
advocatorum, qui ut ranae pacem et quietem hominum perturbant;
viventes in luto deliciarum, et falsas leges fingunt et allegant:
contra quos dicitur Isa. 10, 1: vae qui conditis leges iniquas.
Alii veras male exponendo depravant, ut possint vincere quaestiones
per falsam legum expositionem, ut postea melius ab eis remunerentur,
et manus eorum muneribus impleantur. Contra quos Isai. 5, 20 et
23: vae qui dicitis bonum malum etc. vae qui justificatis impium pro
muneribus et justitiam justi aufertis ab eo. Tertii, qui per
deceptiones frivolas et inutiles, causas ampliant et dilatant, et
fovent causas injustas scienter. Sap. 1, 1: diligite justitiam
qui judicatis terram. Item de ore bestiae dicuntur exire, causa
superbiae et vanitatis quam habent: superbiunt enim in suis
advocationibus, et clamant et inflantur ut ranae; scilicet ut
videantur ab adversariis frangi. Item fovent causas et defendunt causa
laudis, ut scilicet per hoc possint magni aestimari, et laudari ab
hominibus, et honorari. Et omnium istorum efficacia a quo sit
ostendit Evangelista dicens Apoc. 16, 14: sunt enim spiritus
Daemoniorum, idest a Daemonibus ducti. Sed quid erit de istis
prophetia dicit, Isa. 5, 24: sicut stipulam et ligna devorat
flamma ignis, et calor flammae exurit; sic radix eorum quasi favilla
erit, et germen eorum ut pulvis ascendit. Et quare? Abjecerunt enim
legem domini exercituum et eloquium, idest justitiam sancti Israel
blasphemaverunt. Isa. cap. 5, 13: propterea captivus ductus est
populus meus, quia non habuit scientiam; idest habere noluit. Viso
de potestate Antichristi, sequitur videri de cultu et simulatione
ejus. Circa quod videamus tria: primo quem cultum, et quam
simulationem exercebit, ut trahat ad se Judaeos; secundo quem cultum
exercebit ut trahat ad se Paganos; tertio quem cultum exercebit, et
quam simulationem, sive fraudem, ut trahat ad se Christianos. Et
circa hoc quatuor videbimus: primo de simulatione quam per se
exercebit; secundo quam exercebit per pseudoprophetas et apostolos;
tertio de efficacia sive effectu simulationis quantum ad se; quarto
quantum ad alios. Circa primum sciendum est quod ad hoc ut attrahat ad
se Judaeos, dicet et simulabit se esse Messiam promissum in lege,
quem Judaei adhuc expectant verum Deum et verum hominem. Et
reaedificabit templum Salomonis, dicens, se velle ritum Moysis. 2
Thess. 2, 4: qui adversatur et tollitur super omne quod dicitur
Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se
tamquam sit Deus, gloriosus. Augustinus quod dicitur scilicet ficte
ab idolatris aut quod colitur in veritate a fidelibus: dicet in
Judaeis se velle destruere omnem idolatriam. Dan. 11, 36:
elevabitur et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum
deorum, et loquetur magnifica et dirigetur donec compleatur iracundia
perpetrata. Verumtamen secundum veritatem cor ejus erit ad destruendum
cultum Dei. Dan. 8: cor ejus erit, intentio scilicet, adversus
testamentum sanctum: usque ad principem fortitudinis magnificatus est,
et ab eo tollet juge sacrificium. Secundo ut attrahat ad se gentiles
et Paganos et idolatras, faciet simulacrum et statuam, et per
incantationem mittet in eam spiritum malignum ad dandum responsa. Et
vocabis eam Deum Maozim: Apoc. (loc. cit.) et datum est
scilicet permissione divina ut daret spiritum imagini bestiae. Dan.
11, 37: Deum patrum suorum non reputabunt. 38: Deus autem
Maozim in loco suo venerabitur, et Deum quem ignoraverunt patres sui
colet. Maozim autem in tempore praesidium; quia ponetur edictum et
mandatum: quod quicumque fugerit ad statuam illam sit securus, et non
occidatur ob reverentiam statuae. Hanc etiam statuam faciet ab
hominibus adorari, Apoc. 2, 14: et faciet ut quicumque non
adoraverit imaginem bestiae occidatur. Tertio sequitur de cultu,
simulatione et fraude quam exercebit per se ut trahat ad se et decipiat
Christianos. Nam ipse filius perditionis dicet et affirmabit se esse
Christum, et venisse ad judicium, sicut promisit in Evangelio, et
ostendet se mortuum et resurget. Apoc. 13, 3: vidi unum de
capitibus suis, idest Diaboli, scilicet Antichristum quasi occisum
in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Bene igitur dicitur esse
unum de suis capitibus, sive caput suum, quia dicet se esse principium
sui ipsius, sicut dicebat Christus de se, Joan. 8, 25:
principium qui et loquor vobis. Isai. 47, 8: ego dominus, et
non est praeter me alter Deus. Sic dicet Antichristus de se, 2
Thess. 2, 4: ostendens se tamquam sit Deus, et extollitur super
omne quod dicitur Deus. Dan. 11: et elevabitur et magnificabitur
adversus omnem Deum. Et simulabit se occisum, quia ad litteram per
artem magicam simulabit se esse mortuum, et ideo in mortem. Hoc
dicitur ne credatur loqui secundum communem usum loquendi et modum quo
aliquis quasi occisus vel quasi mortuus dicitur, quia proximus est
morti. Post simulationem mortis ejus sequitur simulatio
resurrectionis. Unde dicitur, et plaga mortis ejus curata est quia
arte magica feretur a Daemonibus in aera quasi ascendat in caelum, et
sic putabitur ab omnibus resurrexisse qui prius mortuus putabatur, ut
conformet se fraudulenter resurrectioni Christi. Tamen ipse non
occidit mortem sicut Christus, sed postea mors absorbet eum.
Sequitur de cultu et simulatione quam exercebit per pseudo prophetas et
apostolos; Apoc. 13, 11: vidi aliam bestiam ascendentem de
terra, et habebat cornua duo similia agni; per quam intelliguntur
nuncii Antichristi et falsi Christiani, qui simulabunt se habere duo
testamenta per scientiae cognitionem, non per vitae sanctitatem; et
ideo signanter dicit similia agni scilicet cornibus, idest Christum
praedicantia. Sunt enim duo cornua Christi vetus testamentum et
novum. Ista simulabunt et affirmabunt se habere et servare falsi
apostoli Antichristi. Unum quidem per signationem, aliud vero per
exhibitionem. Vel duo cornua, sunt simulata dilectio Dei et
proximi. Vel secundum Glossam duo cornua, scilicet doctrina et
gratia faciendi miracula sicut habuit Christus, qui et vera docuit:
Joan. 18, 37: (ego) in hoc natus sum, et ad hoc veni in
mundum ut testimonium perhibeam veritati. Et vera miracula fecit: et
propter hoc dicit similia agni; et quod bene dixerit similia et non
vera agni, ostenditur in eo quod sequitur in praemissa auctoritate.
Et loquebatur sicut draco, scilicet locutus erat in Antichristo,
idest per impiam suasionem concordans draconi, hoc est Diabolo: quasi
diceret: doctrinam habebat similem doctrinae agni, idest Christi, et
miraculorum agni similitudinem; sed veritatem cornuum Diaboli,
scilicet doctrinam foetentem, et virtutem miraculorum phantasticam.
Et inde aperitur falsitas bestiae, idest Antichristi: quia apostoli
ejus simulabunt se bonos, et tamen mala suadebunt. Unde sequitur,
Apoc. 13, 12: et potestatem prioris bestiae omnem faciebat:
idest omnibus modis decipiendi utentur quibus utetur Antichristus: et
hoc in conspectu ejus, scilicet Antichristi, ut ipse notabilis et
magnus reddatur. Vel ut ipsi falsi apostoli videantur et
commendentur, quia illa erit eorum intentio et finis malitiae ipsorum,
scilicet laus et commendatio Antichristi. Et ideo tamquam suum caput
in omnibus praeponent et extollent, sicut nos praeponimus et extollimus
Christum. Unde eorum simulatio et praedicationis malitia magnum
effectum habebit in hominibus. Apoc. 13, 12: fecit terram et
inhabitantes in ea adorare bestiam (primam) cujus curata est plaga
mortis. Terram idest terrenos in amore terrenorum perseverantes;
adorare bestiam scilicet primam et Antichristum, quem resurrexisse a
mortuis praedicabunt. Sicut enim superius dictum est, simulabit se
esse mortuum, et divina virtute resuscitatum; et hoc praedicabunt sui
apostoli, quos ipse mittet per mundum. Unde dicitur Apoc. 5, 3:
de fumo putei, idest de malitia Antichristi exierunt locustae in
terram, idest praedicatores mittentur ab eo in terram. Sequitur de
efficacia simulationis et fraudis ejus quantum ad se: quia ex eo quod
videbit quod homines credent eum fuisse mortuum et resurrexisse,
orietur in eo magna praesumptio, et ex praesumptione prorumpet in
apertas blasphemias. Datum scilicet permissione divina, dicendo se
esse Deum. Dan. loc. cit.: adversus Deum deorum loquetur
magnifica. Psal. 11, 4: disperdat dominus universa labia dolosa
et linguam magniloquam. Et blasphemias, negando Christum esse
Deum. Ad hoc pertinent omnes illi, de quibus dicitur in Psal.
72, 9: posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in
terra. Quia, sicut dicitur Dan. 11, 27, erit in
concupiscentia feminarum. Et istas blasphemias non dicet solum apud se
in occulto, sed in publico coram omnibus. Apoc. 13, 6: aperuit
os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus (et
tabernaculum ejus), et eos qui in caelo habitant. In blasphemias
actuales ad Deum, non tamen contra, sed usque ad Deum procedens
blasphemare nomen ejus, idest fidem et doctrinam et miracula Christi,
quibus nobis redditur magnus et admirabilis Deus, et nominabilis,
quia ipse Christus fecit nos venire per suam sacram doctrinam in
cognitionem Dei: Joan. 1, 18: unigenitus (filius) qui est in
sinu patris, ipse enarravit. Et non solum Deum blasphemavit, sed et
tabernaculum ejus, idest humanam naturam in Christo homine, quia
divinitas in Christo habitavit corporaliter secundum apostolum. Et
non solum Christum, sed et sanctos ejus blasphemabit. Unde dicit et
eos qui in caelum habitant, idest sanctos, qui jam sunt in caelo
secundum animam uniti et conjuncti Deo per gloriam, dicet esse
damnatos in Inferno. Quem quidam haereticorum jam sequentes dicunt,
beatum Nicolaum et omnes confessores qui fuerunt in Ecclesia a tempore
Silvestri Papae, esse damnatos et in Inferno. De quibus dicitur in
Ps. 16, 10: adipem suum concluserunt, os eorum locutum est
superbiam, dicendo injuriam sanctis, eos blasphemando. Sequitur de
efficacia simulationis quantum ad alios; quae simulatio magnum effectum
habebit in hominibus per operationem Diaboli: quod patet auctoritate
Apoc. 13, 3: et admirata est universa terra (post bestiam), et
talis admiratio consurget in eis ex Antichristi phantastica, idest
apparente resurrectione. Quia credent eum resurrexisse, et inde
admirabuntur homines habitantes in terra, permissione Dei, et
peccatorum suorum meritis, et per magicas artes illius decepti. Et ei
conformabuntur per operationem, serviendo illi, et ipsum sequendo.
Unde sequitur: et vadent scilicet post bestiam et (ibid. 4)
adoraverunt draconem, idest Diabolum in Antichristo, quem putabunt
resuscitatum, sicut illi qui videbant Christum facientem miracula
glorificabant Deum. Et adorabunt Diabolum, qui dedit ei potestatem
resurgendi, scilicet bestiae, idest Antichristo. Et adoraverunt
bestiam, idest Antichristum, se illi humiliando. Sicut discipuli
adoraverunt Christum post resurrectionem Christi. Matth. ult.
16: undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituit
illis Jesus, et videntes eum adoraverunt. Sic et illi facient
Antichristo, et admirabuntur de potentia ejus, ut sequitur in
praedicta auctoritate: ubi notatur quod ex admiratione prorumpent in
laudem, dicentes: quis similis bestiae? Idest quis poterit tanta
facere, et quis poterit pugnare cum ea? Idest voluntati ejus
resistere? Ecce laus quam ei exhibebunt. Unde quatuor notantur hic,
quae isti facient circa bestiam, et efficaciam simulationis
Antichristi: primo admirabuntur; secundo confirmabunt se illi;
tertio adorabunt eum; quarto laudabunt eum et vitam ejus. Postquam
dictum est de cultu et simulatione Antichristi, et de efficacia
simulationis ejus quantum ad se et quantum ad alios, dicendum est de
conflictu et persecutione ejusdem Antichristi. Circa quod videbimus
tria: primo duritiam et crudelitatem persecutionis ejus; secundo modum
quem in persecutione tenebit; tertio tempus ipsius persecutionis,
idest quanto tempore durabit. Circa primum duo videbimus: primo de
persecutione quam per se faciet; secundo de persecutione quam faciet
per alios, idest suos principes et pseudo apostolos et prophetas.
Affliget enim homines per multas tribulationes et tormenta, et tamdem
persequetur usque ad mortem. Apoc. 16, 8: quartus Angelus
effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere
homines et igne. Et aestuaverunt homines aestu magno, et
blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas.
Dicitur ergo effudit phialam suam in solem, idest Antichristum, qui
se solem existimabit: et dicet mundum illuminatum per eum esse. Ipse
enim sibi usurpabit nomen veri solis et veri hominis, idest Christi:
de quo dicitur Joan. 8, 12: erat lux vera etc. et infra 8,
12: ego sum lux mundi. Et datum est illi, idest permissione Dei
concessum est Antichristo affligere homines aestu et igne, idest
minori et majori tribulatione. Isa. 14, 16: (numquid) iste
est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem
desertum et urbes ejus destruxit, vinctis non aperuit carcerem? Ad
litteram. Multos incarcerabit, et interficiet: infra 20: tu
(enim) terram tuam disperdisti, tu populum (tuum) occidisti. Unde
dicitur et aestuaverunt homines scilicet fideles aestu magno, scilicet
laborantes et afflicti graviter in tribulationis ardore. Psal. 43,
22: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves
occisionis; propter quod in impatientiam multi vertentur et deficient
in tribulationibus. Jonae 4, 8: percussit sol supra caput Jonae,
et aestuabat, et petiit animae suae ut moreretur. Et ideo in
impatientia blasphemabunt nomen Dei. Et hoc est quod dicitur: et
blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, ut a
quo vult amoveat, et cui velit tribuat. Apoc. 1, 18: ipse qui
habet claves mortis et Inferni. Rom. 18, ergo cui vult miseretur
et quem vult indurat. Unde dicitur Apoc. 16, 11: neque egerunt
poenitentiam, ut darent gloriam Deo, qui scilicet damnandi erant per
prava opera perpetua poena, nec permittebuntur poenitere; quia etsi
aliqui iterum dolebunt, tamen exterius confiteri non audebunt. Unde
talis contritio et dolor eis non sufficiet ad salutem. Rom. 10,
9: si confitearis in ore tuo dominum Jesum (Christum) et corde tuo
credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Unde
non sufficit homini credere solum corde, sed oportet ad hoc ut salvus
fiat, quod fidem et Christum ore confiteatur; infra 10: corde
(enim) creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Sed quia non erunt in fide firmi et stabiles, cadent. Nahum 3,
17: parvuli tui (o Ecclesia), idest infirmi qui cadent in illa
persecutione, sicut locustae locustarum, quae confidunt in sepibus in
die frigoris. Idest tenent fidem tempore pacis et prosperitatis.
Luc. 8, 13: ad tempus credunt et in tempore tentationis
recedunt. Unde sequitur in praedicta auctoritate Nahum: ortus est
sol, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerunt.
Ortus est sol, scilicet in Antichristo a quo tribulatio excitata
est, et avolaverunt a fide, scilicet recedentes, quam tenuerant.
Sap. 4, 4: etsi in ramis in tempore pacis scilicet germinaverint,
idest fidem tenuerunt, infirmitate posita a vento commovebuntur, et a
nimietate ventorum, idest persecutionum Antichristi eradicabuntur a
Christo, a fide scilicet et cultu Dei. Sed e contrario boni et
electi et aestum sustinebunt et ignem. Gen. 31, 40, die
noctuque aestu urebar et gelu. Secundum Glossam aliam ad litteram
habetur: et datum est illi aestu affligere homines, exponit sic; quod
afflicti fideles suos tortores aestu iracundiae afficient, quia erunt
insuperabiles, et propter hoc ipsi tortores blasphemabunt et
impoenitentes morientur. Sequitur de persecutione quam Antichristus
faciet per suos principes et pseudo prophetas et apostolos. Quia
igitur non poterit per propriam malitiam omnes sibi subjugare, mittet
satellites per mundum, et persequentur fideles per suos principes.
Apoc. 13, 16: et faciet scilicet per principes saeculi, qui
homines cogent ut bestiam adorent, idest Antichristum, et quicumque
non adoraverit imaginem bestiae occidatur: hoc faciet praeconizari et
ordinari per firmum statutum quod facient sui principes, quod fuit
signatum Dan. 3, ubi datum est edictum ut omnes interficerentur qui
non adorarent statuam auream quam fecerat Nabuchodonosor rex: unde
multi timore ducti obedient eorum mandatis et adjungent se eis, inter
quos erunt multi magni et parvi, pauperes et divites. Apoc. 13,
16: et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et
(liberos et servos) habere characterem in dextra manu sua aut in
frontibus suis. Quod autem dicit omnes non est intelligendum, quod
singuli et de quolibet hominum genere convertantur; sed quia de
quolibet genere hominum habebit aliquos et divites et pauperes et
liberos et servos: quasi diceret, communiter recipiet omnes. Unde
dicent meliorem esse doctrinam suam quam doctrinam Christi, qui solum
venit ad pauperes et ipse pauper fuit. Hos igitur qui ad Antichristum
convertuntur faciet habere characterem, scilicet signum aliquod apertum
et patens, et imitationem bestiae in dextera manu, idest in potioribus
operationibus. Sicut est in latria, quae est cultus qui soli Deo
debetur, et in sacrificiis: et hoc, ut non videantur manifeste
ministri Antichristi. Aut in frontibus, ubi maxime est locus
apparentiae, ut sic et verbo et opere confiteantur Antichristum. Sed
quia per ista non poterunt omnes ad se trahere, alium modum
persecutionis et crudelitatis invenient, scilicet quod nullus sit ausus
vendere alicui fidelium aliquod, aut emere ab eisdem, nisi obedient
Antichristo. Apoc. 13, 17: faciet scilicet Antichristus per
principes suos hoc servari ne quis possit emere (aut vendere), nisi
qui habent characterem bestiae. Aliter exponitur sic: et faciet ne
quis possit emere veritatem spiritualis scientiae per meditationem et
studium. Prov. 23, 23, veritatem emere aut vendere, idest
distribuere temporalia in eleemosynas et pios usus pro spiritualibus
thesauris. Matth. 19, 21: vende quae habes (et da
pauperibus), et habebis thesaurum in caelo. Vel vendere aut emere
non poterunt sancti viri, idest servos Dei acquirere, ut dicit
Glossa. Vel sic ne quis possit emere gladium, scilicet
praedicationis divinae, quia emitur studendo et audiendo a sanctis
doctoribus et praedicatoribus, quia apostoli Antichristi hoc multum
impedient, ne scilicet Scriptura secundum veritatem exponatur a
Catholicis doctoribus et praedicatoribus, et a fidelibus audiatur.
Et tunc verificabitur verbum apostoli, 2 Timoth. 4, 3: erit
enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros. Aut vendere idest deponere tunicam
mundanae conversationis per castigationem carnis in operibus
poenitentiae. Ipsi enim falsi apostoli dicent, non esse poenitendum,
sed vacandum deliciis et divitiis, juxta illud Isai. 22, 13,
comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Vel ad litteram: boni et
electi habebuntur quasi excommunicati, ut nec eis vendatur aliquid,
nec ematur ab eis. Et ex hoc erit magna anxietas et dolor bonorum,
nisi habeant characterem in fide cordis; aut nomen bestiae idest
Antichristi in confessione oris. Vel characterem, idest signum
aliquod ad litteram, ut sui cognoscantur, et alii interficiantur. Et
affirmabunt se ex hoc adimplere Scripturam, Exod. 12, et Ezech.
9, 4, ubi dicitur: signa tau super frontes virorum gementium et
dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Et
postea sequitur 5, non parcat oculus vester neque misereamini;
(ibid. 6), senem et adolescentulum et virginem et parvulum et
mulieres interficite; omnem autem super quem videritis tau ne
occidatis. Hanc ergo Scripturam dicent se illi complere cum
persequentur omnes illos qui non habent signum bestiae, idest
Antichristi. Unde illi qui signati erunt signo bestiae, idest filii
perditionis, non interficientur. Sequitur de modo quem in
persecutione tenebit. Ubi notandum est, quod pugnabit contra duplicem
populum: scilicet contra potentem populum, nobilem et divitem;
secundo contra populum ignobilium et simplicium. Populus autem major
sive fortior distinguitur in tria genera hominum; scilicet in clericos
et litteratos, in principes et milites, in mercatores et burgenses.
Clericos autem et litteratos expugnabit et ad se trahet per rationes
naturales et per auctoritates Scripturae, quas fraudulenter exponet et
depravabit. Erit enim Antichristus valde instructus in Scripturis
philosophorum, et antiquorum Paganorum. Dan. 8, 23: cum
creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, idest
Antichristus, et intelligens propositiones, ibid. 24, et
roborabitur fortitudo ejus. Job 4, 10: de ore ejus lampades
procedunt, idest rationes philosophorum. Principes autem et milites
et alios nobiles expugnabit, et ad se trahet per distributionem
terrarum et dignitatum. Dan. 11, 39, multiplicabit gloriam, et
dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Ezech.
27, 33: in multitudine divitiarum tuarum et populorum (tuorum)
ditasti reges terrae, idest principes et alios nobiles, et ex hoc
laudabunt dicentes illud Zach. 11, 5: benedictus dominus,
divites facti sumus. Sed revera pauperes erunt et miseri, quia istae
divitiae cito deficient, et peribunt in afflictione maxima. Job
20, 4: hoc scio a principio, ex quo positus est homo super
terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar
puncti. Ibid. 21, 10: ducunt in bonis dies suos, et in puncto
ad Inferna descendunt. Mercatores autem, et alios burgenses et alios
divites, qui multum pecuniam diligunt, expugnabit et attrahet ad se
per aurum et argentum et pecuniam. Dan. 11, 43: dominabitur
thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti; et
Dan. 8, 25: in copia rerum omnium occidet plurimos. Daemones
enim revelabunt ei omnes thesauros occultos. Nam antiquitus cum
moriebatur homo abscondebat thesaurum suum, sperans se redire post
longum tempus, secundum quod aliqui philosophi posuerunt, ad eumdem
locum, et vivere carnaliter sicut prius. Et ideo in sepulcris
antiquorum Paganorum frequenter invenitur thesaurus. Haec sepulcra
aperiet et manifestabit Diabolus Antichristo. Job 21, 32:
(ipse) ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit. Job
41, 21: sternet sibi aurum quasi lutum. Populus autem minor
distinguitur similiter in tria genera hominum: scilicet primo in
simplices, secundo in fortes et firmos, tertio in perfectos et
poenitentes. Simplices trahet ad se, et expugnabit eos per falsos
prophetas et apostolos, qui decipient et seducent eos suis blandis
praedicationibus. De quibus dicitur Matth. 7, 15: attendite a
falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus
autem sunt lupi rapaces. Fortes autem et firmos coget per tyrannos,
et tribulationes multas, et metum mortis. Dan. 8, 24: supra
quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et
interficiet robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et
dirigetur dolus in manu ejus, et cor suum magnificabit. Apoc. 17,
6: vidi mulierem, idest Antichristum, qui mulier dicitur propter
malitiam et promptitudinem quam habebit ad exercendum omne malum contra
homines sanctos: ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum
Jesu. Perfectos vero et poenitentes expugnabit et ad se trahet per
falsa miracula et similitudinem signorum Christi; faciet enim ut
videatur ignis descendere de caelo: sicut factum fuit super apostolos
Christi in die Pentecostes. Apoc. 13, 13: fecit signa
(magna), ut etiam ignem faceret de caelo descendere. Simulabit se
jam resurrexisse et fuisse mortuum, ut superius dictum est. De istis
tribus dicit dominus Matth. 24, 24: surgent enim pseudo Christi
et pseudo prophetae quantum ad simplices inducendos, et decipiendos per
falsam doctrinam, ibid. 9, et tradent vos in tribulationem, et
occident vos quantum ad firmos et fortes, contra quos pugnabit per
tormenta multa, ibid. 24, et dabunt signa magna et prodigia, ita
ut in tentationem inducantur (si fieri potest) etiam electi; quantum
ad perfectos et poenitentes commovendos. Et ideo propter has
tribulationes et persecutiones Satanas praedicitur solvendus circa diem
judicii; quia dabitur ei libera potestas nocendi et tentandi. Apoc.
20, 7: et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de
carcere suo, et exibit et seducet gentes, quae sunt per quatuor
angulos terrae: et congregabit eos in praelium, quorum numerus est
sicut arena maris. Dicit Glossa, cum consummati fuerint mille anni,
idest tempus praesentis saeculi, solvetur Satanas de carcere suo,
idest relaxabitur ejus potestas, quae modo ligata est, ne tantum
noceat quantum vellet. Sed quid est quod dictum est, non solvetur
nisi tempore Antichristi? Constat quod sic saltem tribus annis cum
dimidio ante finem. Quomodo ergo expositum est quod mille annos,
idest post finem saeculi? Respondeo. Verum est quod solvetur tempore
Antichristi saltem tribus annis et dimidio ante mundi finem. Sed quia
illud est parva positio temporis totius saeculi, propter hoc non
excipit illud beatus Evangelista Joannes, secundum morem
Scripturae, quae sic consuevit facere; scilicet non excipitur, ubi
est parvus numerus respectu majoris. Ita videtur Augustinus dicere,
20 libro de civitate Dei, cap. 13. Sed postea Satanas
religabitur, et iterum cruciabitur ipse cum sociis: de cujus poena
dicetur infra. Dicto de persecutione Antichristi per se et per suos,
et de modo persecutionis, dicendum est de duratione persecutionum,
scilicet quanto tempore durabit ejus persecutio. Ubi sciendum est,
quod Antichristi persecutio durabit parum, secundum quod habetur
Apoc. 13, et Dan. 12. Dicitur autem in Apocalypsi 13,
5: data est ei potestas scilicet, Antichristo facere scilicet mala
praedicta menses 42, qui sunt tres anni cum dimidio: et licet futura
sit maxima tribulatio et persecutio, tamen propter brevitatem temporis
minus timebitur. Idem quasi habetur Apoc. 11, 2, ubi dicitur:
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras (et ne metiaris
illud) quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam, idest
Ecclesiam conculcabunt Antichristus scilicet et principes sui, et
omnes de parte sua, mensibus quadraginta duobus, idest tribus annis
cum dimidio. Quod etiam facient falsi Christiani similes gentilibus
in conversatione, conculcabunt Ecclesiam tempore Antichristi; et
plus satis nocebunt, quam gentes: quod fuit signatum 1 Machab. 7,
23, ubi dicitur, quod Alcimus, qui erat de Judaeis, plus nocuit
Judaeis quam gentes. De duratione autem persecutionis dicitur in
Dan. 12, 6 et 7: et dixi viro qui indutus erat lineis: usquequo
finis horum mirabilium? Idest quanto tempore durabit persecutio
Antichristi? Et audivi cum levasset dexteram et sinistram suam in
caelum, juravit per viventem in aeternum, quia in tempus et tempora,
et dimidium temporis, idest usque ad tres annos et dimidium. Hebraeus
enim nomine temporis accipit unum annum, per tempora duos annos, et
per dimidium temporis medium annum, sicut dicit Magister. Viso de
persecutione Antichristi per se et per suos, de modo persecutionis,
et persecutionis duratione, videndum est de ipsius Antichristi morte.
Ubi quinque videbimus. Primo de tempore mortis ejus. Secundo de
persona quae eum interficiet. Tertio de loco ubi interficietur.
Quarto de modo mortis ejus. Quinto de poena ejus et suorum sequacium
post mortem. Circa primum sciendum est, quod Antichristus
interficietur postquam praedicaverint Enoch et Elias tribus annis cum
dimidio, ut dictum est superius. Quod colligitur ex verbis Dan.
7, 25, ubi dicitur quod (sermones) contra excelsum loquetur, et
sanctos altissimi conteret; et putabit quod possit mutare tempora et
leges. Et tradentur in manu ejus usque ad tempus et tempora, et
dimidium temporis, sicut expositum est superius. Et postea sequitur
ibid. 26: ut auferatur potentia, et conteratur et dispereat usque
in finem. Secundo sequitur de persona quae Antichristum interficiet;
quia Christus filius Dei, vel ministerio (alicujus), Christus
vero auctoritate. 2 Thess. 2, 8: tunc revelabitur ille iniquus,
quem dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet
illustratione adventus sui eum. Isai. 11, 4: spiritu labiorum
suorum interficiet impium, idest Antichristum. Magister tamen dicit
in historicis, quod audietur vox in aere dicens morieris, et statim
fulminabitur Antichristus. Tertio sequitur de illo loco ubi
interficietur; quia in monte oliveti. Congregabit enim multitudinem
exercitus sui; et cum fuerit jam in supremo gloriae suae prae
multitudine exercitus sui, interficietur ibidem in papilione.
Danielis 11 44: veniet in multitudine magna, ut conterat et
mortificet plurimos, et figet tabernaculum suum inter maria super
montem inclytum et sanctum. Maria appellat mare mortuum et
circumadjacentia maria, secundum consuetudinem Judaeorum; quoniam
congregationes aquarum appellant maria. Montem inclytum et sanctum
appellant montem oliveti propter dignitatem passionis et mortis domini.
Sequitur et veniet, scilicet Antichristus usque ad summitatem ejus.
Hoc est montis oliveti, et nemo auxiliabitur ei: quum scilicet
interficietur a Christo. Quarto sequitur de modo mortis
Antichristi, qui erit triplex: primo interficietur subito. Job
34, 20: subito morietur, et in media nocte turbabuntur populi;
secundo interficietur absque manu hominis. Dan. 8, 25: contra
principem principum consurget, scilicet Antichristus contra
Christum, et sine manu conteretur. Job 34, 20: auferent
violentum, idest Antichristum absque manu; tertio interficietur
cunctis videntibus. Job 40, 28: videntibus cunctis
praecipitabitur. Et sic morietur et deficiet ille iniquus spiritu Dei
percussus et vulneratus, a quo vulnere nunquam sanabitur. Jer.
30, 12: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Ibid.
14: omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent; plaga
enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem
iniquitatis tuae; dura facta sunt peccata tua; feci haec tibi et
cetera. Infra, 15: insanabilis est dolor tuus propter multitudinem
iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi et
cetera. Item notatur quod ex dolore mortis Antichristi principes et
sequaces ejus erunt obstinati in malo, et multi ex eis habebunt
excaecatum intellectum, et ex nimio dolore blasphemabunt Deum, et cum
videbunt quod non poterunt tenere homines in servitio Antichristi et
eos ad eum trahere, erit eis magna poena, et ex nimia invidia
ascendent in furias, ut quasi videantur comedere carnes proprias.
Apoc. 16, 10: (quintus) Angelus effudit phialam super sedem
bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum, et manducaverunt
linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus
suis et vulneribus. Sedes bestiae sunt gentes et falsi Christiani
consentientes Antichristo, in quibus sicut in sede conquiescet. Unde
dicitur, quod factum est regnum ejus tenebrosum, idest cor eorum
excaecatum est et obscuratum amplius quam prius fuerat. Isai. 6,
10: excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, quia tunc
fidei veritatem audire non poterunt, immo detrahent veritati. Unde
dicitur, quod manducaverunt linguas suas, scilicet detrahendo
Christo, qui est summa veritas, et mutuis sermonibus malis se invicem
reficiendo. Unde consumuntur prae dolore, et invidia quam erga
sanctos habebunt pro eorum constantia, dolentes ex invidia et dolore
blasphemabunt Deum caeli, quia dicent Christum fuisse magnum, quia
ipse est filius Dei verus et naturalis; unius potentiae unius
majestatis cum patre. Et hoc facient quia prae doloribus et vulneribus
erunt excaecati, et vertentur in furias, ut videantur quasi comedere
linguas suas: et potissime ex hoc dolebunt, quia non poterunt omnes
copulare Antichristo; sicut et justi faciunt et sancti viri, cum
vident aliquos a Christo recedere, donec eos Christo reconcilient.
Galat. 4, 19: filioli mei, quos iterum parturio donec formetur
Christus in vobis. Viso de morte Antichristi, dicendum est de poena
ejus, et suorum omnium, quae erit magna post mortem. Ubi notandum
est quod poena ejus et suorum omnium erit magna post mortem, et
crudelis, propter quatuor. Primo, propter poenarum diversitatem.
Secundo, propter poenarum acerbitatem. Tertio, propter poenarum
continuationem. Quarto, propter omnium consolationum privationem.
Nam dignum et justum est, quod qui multos occidit et captivos duxit,
scilicet sanctos corporaliter, et alios multos corporaliter et
spiritualiter, et ipse captivus ducatur et affligatur. Apoc. 13,
10: qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadat.
Antichristus scilicet et sui, qui in captivitatem ducent alios
flagellando sanctos, vel spiritualiter ad peccatum trahendo multos, in
captivitatem vadent, idest in poenas Inferni, contra quos jam data
est sententia. Joan. 16, 10: princeps hujus mundi pro suo
corpore jam judicatus est. Ezech. 12, 11: in transmigrationem
et captivitatem ibunt. Scilicet omnes increduli et famuli
Antichristi. Et dux, scilicet Antichristus, portabitur in humeris
Daemoniorum in Infernum, in caligine egredietur, idest in
obscuritate rapietur Isa. 33, 1: vae qui praedaris, nam et ipse
praedaberis; et oportet eos, scilicet Antichristum et suos, gladio
sententiae Dei occidi, quia et ipsi multos occiderunt. Apoc. 13,
10: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Gladio
enim aeterni judicii occidentur Antichristus et sui. Job 19,
29: fugite si potestis, a facie gladii, quia ultor iniquitatis
gladius est. Idest sententia Dei. Ezech. 2, 28: mucro,
mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias et fulgeas.
Evagina dicitur, quia tempore Antichristi latebit sententia
Christi, sed postea apparebit. Sequitur de poenarum acerbitate de
qua dicitur Apoc. 20: descendet ignis a Deo de caelo et devorabit
eos, idest gravis poena, quae signatur per ignem; quia sicut igni
nihil resistit, ita illi poenae. Ps. 96, 3: ignis ante ipsum
praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Unde dicitur
devorabit eos idest totos undique occupabit, scilicet Antichristum et
suos. Matth. 25, 41: ite maledicti in ignem aeternum, adhuc
erit acerbior poena. Apoc. 20, 9: et Diabolus qui seducebat
eos, idest Antichristus missus est in stagnum ignis et sulphuris.
Fraus enim sua et dolus non patrocinabuntur sibi, cum et gravius
punientur quam alii. Ezech. 38, 22: ignem et sulphur pluam
super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt
cum eo, ubi et bestia, idest Antichristus et pseudoprophetae, idest
complices ejus, et apostoli tormentabuntur, Infernus enim, idest
omnes impii, qui fecerunt de cordibus suis loca tenebrarum, in quibus
Diabolus damnatus est, et mors, idest Diabolus eorum caput, missi
sunt in stagnum simul utrumque, scilicet membra et caput. Hic ponitur
poenarum Antichristi continuatio et aeternitas. Apoc. 20, 9 et
10, et Diabolus missus in stagnum ignis, ubi et bestia et
pseudoprophetae, idest Antichristus et omnes sequaces ejus
cruciabuntur die ac nocte, idest continuo et sine interpolatione. Et
hoc in saecula saeculorum. Ubi notatur poenarum aeternitas. Unde in
saecula saeculorum, idest in perpetuum et sine fine. Apoc. 14,
11: fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. Ps.
10, 7: ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis
eorum, et hoc in aeternum. Isa. ult. 24: ignis eorum non
extinguetur. Sequitur quinto de omnium consolationum privatione
Antichristi et suorum, et quantum ad animam, et quantum ad corpus,
et quantum ad omnes corporis sensus. Auferetur enim ab eis quantum ad
animam omne delectabile, quod est duplex: scilicet virtus, quae
perficit practicum intellectum, et scientia, quae perficit
speculativum. Apoc. 18, 22: et omnis artifex, idest virtus
quantum ad primum, et omnis artis, idest scientia quantum ad secundum
non invenietur in ea, idest in illa poena amplius. Et hoc est
argumentum satis probabile, quod philosophi et omnes damnati non habent
scientiam in Inferno; quia, si adhuc vivente homine aliqua infirmitas
facit eum amittere scientiam, multo ergo fortius poena Inferni, quae
omnem temporalem infirmitatem et poenam excedit. Eccl. 9, 10:
nec sapientiae nec scientia erit apud Inferos, quo tu properas.
Tamen hoc non asserimus. Unde ponatur quod scientiam habeant, tunc
exponitur sic. Omnis ars, idest scientia inveniatur in ea, verum est
non ad consolationem, sed potius ad dolorem. Eccl. 1, 18: qui
addit scientiam, addit dolorem. Sed quia possunt aliqui dicere:
habebunt aliquam consolationem vel solatium quantum ad corpus; et ideo
excluditur, quod nullam habebunt. Apoc. 18, 21: et unus
Angelus, idest Christus qui est magni consilii Angelus. Isa. 9
fortis, Job 9, 19: si fortitudo quaeritur, robustissimus est,
sustulit lapidem quasi molarem magnum, idest Antichristum, et omnes
malos, qui dicuntur lapides propter duritiam obstinationis molaris;
quia mala voluntas est circa temporalia et malas operationes. Ps.
11, 9: in circuitu impii ambulant. Et misit in mare, idest in
amaritudinem Inferni; et ultra jam non invenietur, scilicet postquam
ceciderint in Infernum, de omnibus intellectus nullus invenietur, qui
ad poenitentiam redeat. Quod est contra quosdam haereticos qui sic
exponunt istud verbum et ultra idest, intra mille annos non
invenietur, scilicet in Inferno, quia poenitebunt tunc, et
liberabuntur, sicut ipsi dicunt. Sed mentiuntur. Et hoc est, quod
dicitur intellectus; sicut quidam haeretici putant, quod debeant
scilicet poenitere et liberare, sed decipiunt: quia Job 4, 20,
dicitur: de mane usque ad vesperam succendentur. Et quia nullus
intelligit, in aeternum peribunt. Matth. 25, 41: discedite a
me maledicti in ignem aeternum. Apoc. 20, 1, 2 et 3: vidi
Angelum, idest Christum, descendentem de caelo, habentem clavem
abyssi, et catenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem,
serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum
(per annos mille), et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit
super illum, ut non seducat amplius gentes. Sed quia consolatio
quaedam est in particularibus sensibus, a proportionatis sensibilibus,
sicut est in auditu et in ceteris; ideo ad excludendum omne delectabile
ab eis, incoepit a sensu auditus. Apoc. 18, 22: et vox
citharaedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audientur in
te amplius. Item removebitur ab eis delectabile quantum ad gustum:
unde Apoc., ibidem: vox molae, quae scilicet est ad victualia
praeparanda non audietur in te amplius. Isa. 65, 13: ecce servi
mei comedent, et vos esurietis. Item auferetur ab eis delectabile
quantum ad sensum visus. Apoc. 18, 23: lux lucernae non lucebit
in te amplius, ne scilicet oculi tui in aliquo delectentur. Ps.
81, 5: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Job
10, 21: terram tenebrosam et opertam mortis caligine, ibid.
22: ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror
inhabitat. Amen.
|
|