|
Sed in illa beatitudine cognoscitur Deus facie ad faciem sicut est,
hoc est, Deus per Deum: unde Psal. 35: in lumine tuo videbimus
lumen, hoc est Deum patrem in filio Deo, et filium Deum in patre
Deo, et spiritum sanctum in utroque. Haec tanta res est, ut dicit
Augustinus, ut in ejus comparatione nihil sit totum. De isto dicit
apostolus 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut cognitus sum. Deus
enim cognoscit nos non per creaturam, sed per se Deum: ita et ipsum
similiter cognoscemus. Tunc oculo ad oculum Deus manifestabitur in
omni divina natura sua, scilicet potentia, sapientia, bonitate
etc.: de quo dicit Isa. 45: vere tu es Deus absconditus. Hanc
cognitionem non operabitur Angelus in Angelo vel in homine, vel homo
in Angelo vel homine, dicente domino per Jerem. 31: non dicet vir
fratri suo, cognosce dominum, a minimo enim usque ad maximum omnes
cognoscent me, dicit dominus. Sed solus filius Dei operabitur in
quolibet Angelo et homine illam cognitionem, quia, ipso teste, nemo
novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare, sicut dicit
in Joan. 15: pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et
illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Claritas filii est
claritas patris. Haec ergo beata cognitio justitiam consummatam facit
et immortalitatem adducit, juxta illud Sapien. 15: nosse te
consummata justitia est, scire justitiam virtutem tuam, idest totam
divinam naturam, totam sapientiam, potentiam, bonitatem tuam, quae
radix est immortalitatis. De hac sola cognitione gloriandum est
electis, juxta illud Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia
sua, nec dives in divitiis suis, nec fortis in fortitudine sua; sed
in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Item cognoscitur
ibi Deus ad Deum. In illa beata cognitione quicquid cognoscitur in
Deo vel de Deo, ducit ad Deum et in Deum, sive sit potentia,
sapientia, bonitas, caritas et similia. Tanta est enim in Deo
jucunditas et amabilitas, ut cognitus ab anima statim ipsam ad se
trahat, eamque vehementer in se absorbeat ad similitudinem adamantis,
qui virtute sua fortiter ferrum ad se trahit. Hoc testatur spiritus
sanctus in canticis: oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae
dilexerunt, hoc est, tanta est suavitas quae a te, domine,
incessanter effunditur, quod ad amorem tuum ferventes et fortes animae
pertrahuntur. Sic cognoscens dominum Saulus per vocem dicentem, ego
sum Jesus Nazarenus, mox tractus fuit ad obediendum divinae
voluntati, dicens: domine, quid me vis facere? Sic et beata Maria
Magdalena, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Pharisaei,
statim venit in fervore, afferens alabastrum unguenti pretiosi. Item
cognoscitur ipse Deus propter Deum: nam finis cognitionis ipse est.
Licet enim anima ex illa cognitione percipiat aeternam beatitudinem,
sicut dominus testatur Joan. 17: haec est enim vita aeterna, ut
cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum: illam
beatitudinem non percipit finaliter pro utilitate sua, sed pro
manifestatione gloriae Dei, ut glorificetur in anima beata Trinitas.
Ibi limpide cognoscit anima quod intellectus capere non potest,
videlicet quomodo aeternus Deus et immensus, Deus unus est in
substantia, et trinus in personis. Item lucide cognoscit quomodo
filius aeternaliter nascitur a patre, et quomodo spiritus sanctus
continue procedit aequaliter ab utroque. Nec tamen una persona major
vel minor est altera, nec dignior vel prior, nec posterior est
altera, sed in singulis aeternitas vera, coaequalis majestas. Item
ibi perspicue cognoscit anima quomodo divinitas et humanitas
inseparabiliter unita est in una persona Jesu Christi, et quicquid
Deus habet per naturam, habet ille homo per gratiam. Et in hac
cognitione Trinitatis et unitatis, divinitatis et humanitatis
Christi, maxima ejus beatitudo consistit. Item teste Salomone,
omnium operum Dei nemo rationem aliquam invenire poterit in hac vita:
et quanto magis investigare laborat, tanto minus inveniet: illic vero
manifeste cognoscit anima omnia opera divina et maxima, et omnium
rationem, creationem caeli et terrae et omnium elementorum ex nihilo,
distinctionem ordinum angelicorum, sapientissimam doctrinam donorum
gratuitorum naturalium: nam singuli Angeli specie et numero differunt
sicut stellae. Et in singulis operibus divinis delectabitur anima
supra modum, cognoscens opera Dei esse optima suo tempore, et optimo
modo facta, teste Damasceno: si divina voluntas est providentia,
omnino necesse est quae providentia fiunt, secundum certam rationem,
et ut optima et Deo decentissima fieri, et ut non est melius fieri.
Item aperte videbit anima singula dona a fonte divino fluentia, non
sic effluere tamquam ab ipso recedant, sicut rivus a fonte recedit;
sed semper in ipso integraliter manent, sicut lucerna non amittit suam
plenitudinem ex eo quod lucerna alia accenditur ab ipsa, et sine sui
diminutione omnibus lumen communicat, et dividitur in multa sine omni
sua mutatione et sui diminutione. Ideoque sine damno omnibus
desiderantibus dat affluenter, ut dicit beatus Jacobus. Alioquin si
ex donatione pauperior fieret, sicut homo qui quod dat non retinet,
jam non esset summe perfectus, immo continue sua perfectio minueretur.
Similiter dona sua semper nova sunt, quia non est ibi praeteritum et
futurum, sed semper praesens; et quod semel dat, semper dat:
alioquin mutatio esset apud Deum: ideoque semper merito gratitudo
debet esse tanta nobis de singulis donis Dei, sicut cum ipsa
percipimus prima hora. Ex eadem ratione singula opera Dei nova sunt,
et quicquid semel facit, semper facit propter immutabilitatem suam:
unde pater dicit ad filium, Psal. 2: ego hodie genui te, licet
multis annis ante fuerit facta divina generatio et humana. Ideo cum
eadem gratitudine nobis semper debet esse prae oculis, sicut quando
primitus fecit, et ea gratitudine omnia opera sua facit. Item
lucidabit anima quod hic occultum est, quomodo Deus ipse idem
immutabilis, simplex et indivisibilis, secundum magis et minus
participatur ab Angelis et sanctis, secundum quod magis et minus
divinis moribus similantur: ad instar solis, qui unum magis, alium
minus calefacit, similiter ad instar cibi, qui uni est occasio
infirmitatis, alii sanitatis, qui uni est sapidus, alteri insipidus,
secundum quod plus vel minus natura illorum cum cibo illo convenit, vel
cum sole. Item, ibi cognoscet anima summam bonitatem et sapientiam
Dei principium esse omnium creaturarum et operum divinorum. Nam
bonitas Dei producit in esse creaturas: sapientia vero constituit
doctrinam inter ipsas. Ex summa igitur sapientia et bonitate
inscrutabili facit auram nunc frigidam, nunc calidam, nunc siccam,
nunc madidam, nunc procellosam, nunc tranquillam. Ex eadem sapientia
et bonitate facit unum divitem, alium pauperem, unum fortem, alium
debilem et infirmum, et alium deformem. Ex eadem sapientia et
bonitate modo facit unam creaturam sensibilem, aliam rationalem, aliam
sine ratione; uni dat unam formam, alteri aliam: ideoque teste
Ecclesiastico 1: opera Dei omnia bona sunt, et non est dicere, hoc
est nequius illo. Omnia enim tempore suo comprobabuntur, nec est
Infernus pejor caelo, dicente Isidoro: sicut caelum sideribus, ita
Infernus damnatis hominibus et Daemoniis ornabitur: aequaliter enim
commendat justitiam judicis iniquorum devastatio, sicut innocentum
defensio. Item, licet teste apostolo, incomprehensibilia modo sunt
judicia Dei de damnandis, et investigabiles viae ejus de salvandis;
ibi tamen comprehendet anima quod universae viae domini fuerunt
misericordia et veritas ad judicandum. Misericordia restrinxit
justitiam, ne nimis severe ageret, juxta illud Tob. 3: cum iratus
fueris, misericordiae recordaberis. Et justitia temperavit
misericordiam, ne nimis parceret: nam facultas veniae incentivum
tribuit delinquendi. Justitia semper misericorditer punit, et
misericordia semper secundum justitiam parcit. O quam occulta sunt in
praesenti divina judicia. Quis enim investigare potest, cum dixerit
dominus Malach. 1: Jacob dilexi et Esau odio habui, antequam nati
essent, quod vitium detestaretur in Esau, et quam virtutem diligeret
in Jacob? Cum nullum judicet, nisi secundum praesentem justitiam.
Similiter cum duo pueri portantur ad Baptismum, unus natus de fideli
moritur ante Baptismum descendens in Limbum, alter natus de infideli
post Baptismum moriens, statim evolat ad caelum. Similiter quare
dominus Jesus uni latroni tantam gratiam dedit, alteri vero nullam.
Similiter quare Judam finaliter cadere permisit, et nullum alium
apostolorum. Et quare ab uno diu gravia et multa peccata sustinet ut a
David, alium vero post primum peccatum damnat sicut Saul. Haec
solvit Glossa super Genes. dicens: novit dominus cui parcat usque ad
commutationem in melius, sicut pepercit Aaron, quem non perdidit cum
aliis in conflatione vituli aurei: sic pepercit Ezechiae, contra quem
dederat sententiam mortis, et tamen postea quindecim annos ad vivendum
dedit. Item novit cui parcat ad tempus, quamvis praescierit eum in
melius non mutari: sicut peccatoribus ante diluvium dedit centum
annorum spatium poenitendi, et postea omnes homines perdidit per
diluvium, praeter octo. Item novit cui non parcat, ut nec mutationem
ejus expetet, sicut igne et sulphure cito perdidit Sodomitas, Datan
et Abiron terra vivos absorbuit in momento. Haec omnia lucide videbit
in speculo aeternitatis, et quicquid augere potest suam beatitudinem,
et de singulis habebit gaudium cum electis. Item cognoscet ibi anima
quomodo sapiens Deus omnia opera divina, angelica et humana semper
convertit ad optimum, hoc est manifestationem gloriae suae, et
Angelis et hominibus ad fruitionem divinae naturae vel sapientiae. Et
licet malum in se nec speciem habeat nec ordinem, singula tamen mala
opera ordinat ad magnum bonum sapientissimus Deus, qui in domo sua nil
inordinatum derelinquit. Mirabilem et irrecuperabilem casum
Angelorum, et obstinatam malitiam eorum ordinavit ad exercitium et
coronam justorum, juxta illud Bernardi: jucundum Dei judicium est,
quod superbus ille humilium malleator, ipso nesciente fabricat eis
coronas perpetuas, ipsos impugnando. Similiter unicum casum solius
hominis Adae convertit in admirabilem totius humanae naturae
exaltationem. Ex hoc enim humana natura divinae inseparabiliter unita
est in persona domini Jesu, non conversione divinitatis in carnem,
sed assumptione humanitatis in Deum. De quo Chrysostomus: revera
magnum et mirabile est carnem nostram sursum sedere, et ab Angelis et
Archangelis adorari, quod nequaquam factum fuisset, si Adam non
peccasset. Unde Leo Papa: si homo ad imaginem Dei factus in suae
naturae honore perstitisset, nec diabolica fraude deceptus a lege sibi
posita deviasset, creator mundi creatura non fieret, nec sempiternus
temporalitatem subiret Deus, nec aequalis Deo patri filius formam
servi et similitudinem carnis peccati assumeret. Similiter iniquam
venditionem Joseph mutavit in salutem maximam fratribus venditoribus et
Aegypto: qui si venditus non fuisset, tota Aegyptus et
circumjacentes provinciae inedia periissent: quod propriis fratribus
venientibus in Aegyptum pro annona comparanda testabatur dicens:
nolite timere, pro salute etc.: et ipsi similiter testabantur
respondentes ei: salus nostra et cetera. Similiter gravissimum
peccatum quod ab initio factum fuit, cum de consilio et invida
promotione Judaeorum venditus fuit filius Dei, et traditus, et
blasphematus, ad mortem turpissimam condemnatus, crucifixus, inter
latrones suspensus. Hoc malum pessimum ordinavit dominus Jesus ad
peccati destructionem, angelicae reparationem, diabolicae potestatis
diminutionem, captivorum in Limbo ereptionem, caelestis januae
aperitionem et reserationem, et ut quilibet peccator multo facilius
quam antiqui patres sanctissimi promereri posset immediatum transitum
post praesentem miseriam ad divinam fruitionem. O ineffabilis
sapientia, quae tantum malum convertit in tantum bonum. Similiter
illud grave peccatum beati Petri pro prima negatione domini convertit
ad bonum magnum peccatoribus, ut apud eum quem Ecclesia caput habere
debebat, uberiorem compassionem et misericordiam invenirent. Dicit
enim Eccles. 34: qui non est tentatus, quid scit. Et qui non est
expertus, pauca cognoscit. Quomodo enim medicus qui non patitur,
compati potest aegroto? Non compatitur famelico saturatus, neque
peccatori justus. Ex eodem casu beati Petri dominus Jesus
praesumptionem omnibus hominibus amputavit. Similiter grave peccatum
infidelitatis beati Thomae redegit dominus Jesus ad bonum totius
Ecclesiae. Magis enim credi oportebat de resurrectione dominica beati
Thomae ex visu et tactu cicatricum, quam beatae Mariae Magdalenae,
quae solis verbis crediderat Angelorum. Similiter pertinaciam Sauli
convertit Deus in salutem omnibus Ecclesiis, cum prostratus
saevissimus persecutor, factus est Evangelii fidelissimus predicator.
Valde enim laudabile fuit nomen domini Jesu coram regibus, Judaeis
et gentibus constanter annunciare, quod tanto fervore in Damasco
expugnare venerat et delere. Similiter grave peccatum et contumeliam
quam sustinuit in nuntiis suis prophetis, apostolis, martyribus,
convertit in fulcimentum nostrae spei cunctis fidelibus. Nisi enim
fidem Catholicam suo sanguine defendissent, nequaquam domini Jesu
nomen ad nos cum fide Catholica cum tanto robore pervenisset. Unde
Isa. 1: nisi dominus reliquisset nobis semen, supple in apostolis
et martyribus, sicut Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha et cetera.
Ita etiam sapiens qui olim convertit aquam in vinum, mutabit omnem
tentationem et tribulationem hujus miseriae in statum aeternae gloriae,
et reponderabit aeterna et immensa mercede, juxta illud apostoli, 2
Cor. 5: id enim quod in praesenti momentaneum et leve est
tribulationis, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae
operatur in nobis. Ibi enim cognoscet anima vehementem diligentiam
creatoris circa salutem generis humani, quae in primo apparuit cum
unumquemque hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit. Deinde
unicuique Angelum deputavit, qui eum in materno utero custodiret,
natum ab insultu Daemonum defensaret: necessaria corporis singulis
momentis convenientissima ministravit, deinde ab originali peccato unda
Baptismatis animam emundavit conferens spiritum sanctum cum omnibus
donis suis et singulis virtutibus; in filium quoque adoptavit;
postmodum in adolescentia, quandoque in somno, quandoque interna
inspiratione ad aeternam salutem mutavit. Foris autem per creaturas;
quas singulis sic instituit, ut ad invisibilem creatorem animam
introducant efficacissima exempla mortuorum hominum et vivorum.
Similiter per sacram Scripturam quae nobis viam caelestem lucidissime
demonstrat, qualiter homo se habere debeat ad Deum, qualiter ad
proximum, qualiter ad amicos, quomodo ad inimicos, qualiter ad
praelatos, qualiter ad subditos, qualiter ad vivos, qualiter ad
mortuos. Sed quia non omnes Scripturam intelligunt, addidit doctores
et nuntios fidelissimos, qui eam exponunt universis fideliter et
devote. In eadem Scriptura per praedicatores nunc minis terret, nunc
blanditiis et promissis allicit miseros peccatores ad salutem. Qui
nuntii dum quandoque ab exteriorum sollicitudine in contemplatione
divina quiescunt, quod Deo placet super omnia; ad innuendam tamen
diligentiam suam circa peccatores, qui forte nunquam curant salvari,
advocat multitudinem nuntiorum ab ea quiete quae sibi delitias facit,
ad sollicitudinem peccatorum, dicens in Cant. 5: aperi mihi soror
mea, quia caput meum plenum est rore. Quae Gregorius exponit
dicens: dum sponsa dormit, dilectus ei ut aperiat pulsat; quia dum
mens sibi per otium intendit, Christus multa opera peccatorum in hoc
mundo tolerat: quia nisi spirituales viri ad doctrinam se accingant,
nunquam seipsos carnales cognoscunt, vel corrigere curant. Vult
igitur sponsus ut aliquando otium dimittatur; et ad aedificationem
proximorum spirituales quique sollicitantur; quia dum perfecti viri
sibi solum per interiorem quietem intendunt, dolet sponsus quod
saeculares magis ac magis, ac ad pejora corruunt, dum eum propter
silentium spiritualium minus ac minus cognoscunt. Quoniam autem haec
omnia pro salute minime suffecissent propter diversa et gravia vulnera
peccatorum; ideo Deus pater ineffabili motus diligentia, misit unicum
filium suum; qui diligenter considerans quomodo in singulis membris
omnipotentem Deum peccatores offenderent, abundantiorem emendam quam
meruerat genus humanum, exhibuit in cruce in membris singulis Deo
patri: in qua cum clamore valido et lacrymis in membris singulis
vulneratus, salutem perditam humano generi restituat, a patre pro sua
reverentia exauditus. Et ne salus obtenta periret, verba sua, mores
et exempla conscribi fecit in quatuor Evangeliis, ex quorum imitatione
salutem perpetuam meremur. Super haec omnia pro manifestatione
diligentiae suae, sanctissimum corpus suum et sanguinem consecravit,
et vim dedit consecrandi non tantum uni homini bono, nec tantum uno
tempore vel uno loco, immo sacerdotibus criminosis eamdem contulit
potestatem, ut omni tempore et loco in Eucharistia et sacramentis
ceteris consolationem spiritus et peccatorum medicinam homines
invenirent. Si enim tantum perfecti episcopi et sacerdotes, chrisma,
et corpus dominicum consecrare possent, innumerabiles homines sine
extrema unctione et viatico morerentur. Insuper praelatos spirituales
et saeculares constituit, qui etiam invitos cogerent ad observantiam
praeceptorum; et manifestis criminibus, poenis variis, et sententiis
mortis subditos coercerent. Haec omnia sine adjutorio nostro et
desiderio facere potuit et fecit, et nihil omisit eorum quae necessaria
fuerunt ad nostram salutem, teste domino in Isaia 2: quid ultra
debui facere tibi, et non feci? Praeter hoc solum quod non violenter
ad caelum nos trahit. Hoc ideo dimittit, quia justitiae suae non
convenit invitum aliquem coronare, cui liberum arbitrium dederit; in
hoc hominem sibi assimilans quod a nemine cogi potest. Unde
Augustinus: qui creavit te sine te, non justificabit te sine te.
Creavit te nolentem, non justificabit nisi volentem. Et quia
consensum liberae voluntatis exigit, ideo fere tota salus hominum
perit. Veniet tempus cum apparebit innocentia creatoris circa salutem
humani generis (licet Deus apud plurimos judicetur reus, quasi
salvare nolit quos redemit), quando manifestabit cum quanto serio
filius Dei pro salute suorum inimicorum laboravit. In tota enim
machina mundi, teste Bernardo, non tantum laboravit. In aliis enim
operibus dixit, et facta sunt: pro hominis vero salute sustinuit in
verbis contradictores, in factis observatores, in morte illusores.
Qui etiam in testimonium diligentiae suae cicatrices vulnerum ad caelum
duxit, quibus iram patris fortius mitigaret, et gratiam peccatoribus
impetraret.
|
|