Caput 2

Ex illa cognitione beata amabitur Deus per Deum ab anima glorificata, hoc est per spiritum sanctum. Quicquid autem creatura facit sub nomine creaturae, imperfectum est. Istud enim impetravit dominus Jesus fidelibus suis, cum dixit ad patrem: notum feci eis nomen tuum per fidem, et notum faciam per speciem, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit. Et dilectio qua pater diligit filium, est aeterna et immensa, scilicet per spiritum sanctum, qui est nexus utriusque. Eadem dilectio, dicit Glossa, qua pater diligit filium, est in omnibus justis: per eandem enim anima glorificata diligit Deum et diligitur a Deo: alioquin anima, teste Augustino, quae non quiescit nisi in Deum, ad quem facta est, nunquam vere et perfecte quiesceret, nisi creatori suo in amore vicem rependeret. Cum autem, teste Bernardo, Deus animam amet aeternitas amat, immensitas amat, cujus magnitudinis non est finis, cujus sapientiae non est numerus: necesse est animam Deum immense et aeternaliter reamare, si debet in Deo perfecte quiescere. Hoc non fit nisi per spiritum sanctum, de quo dicit apostolus Roman. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis: ubi dicit Glossa: caritas Dei et Deus est, et donum Dei est. Et quia Deus dilexit nos ut a nobis diligeretur, spiritum sanctum dedit nobis. Si autem in caritate, quae virtus est, in illa beatitudine diligeremus Deum, superflue dedisset sapientissimus Deus spiritum sanctum. Haec fuit olim opinio Magistri in sententiis. Moderni autem aliter sentiunt: tene quod placet. Sed ad hoc dedit spiritum sanctum, ut anima beati ipsi vicem rependeret in amore, et sic in ipso quietem omnimodam reperiret. Ad intelligentiam hujus notandum est, quod in Joanne scriptum est, quod pater diligit filium. Et iterum scriptum est in persona Christi, Joan. 17: ego diligo patrem. Haec dilectio non est minor quam diligens et dilectus; quia spiritus sanctus est amor patris et filii; nec minus amatur ab amante et amato ipse amor, quam amans ab amato, vel amatus ab amante. Et haec est illa serenissima, jucundissima et perfectissima trium personarum in una substantia dilectio, ubi amans est idem quod amatus, et amatus idem quod amans, amor idem quod amans et amatus, amatus et amans idem quod amor: ubi amans, amatus et amor penitus unum esse communicant, in uno velle conveniunt, unum nolle habent, idem posse participant immo totum possident. Ibi unum summum quod est omne bonum, in communi, et tamen in solidum possidetur. Nullius ibi boni sine dilectione est possessio. In hac dilectione nullus defectus, nulla omissio, nulla unquam turbatio, nulla interpolatio: de hac dilectione totum mutum est quod loquimur, etiam si summo studio loqueremur. Haec est cujus unio animam sibi unitam vere beatam facit: haec est gaudium de quo dicitur Joan. 15: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quod est gaudium patris et filii nisi amare et amari, et taliter amari? Quomodo anima famelica saturabitur, nisi huic gaudio uniatur, ut ipsa in hoc gaudio, et gaudium hoc in ipsa sit, et ejus sic gaudium impleatur cum amanti ita unita fuerit et amato, quod se in tam felicissima unione amare sentiat et amari. Ibi etiam amatur Deus ad Deum. Nam amor Dei vehementer ducit Deum in animam, et animam in Deum, juxta illud 1 Joan. 4: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Quare? Quia Deus caritas est. O quam felix anima, quae se absque interpolatione ex omni virtute sanctae Trinitatis ad omne et propter omne quod ipsa sentit se amari, et Deum tanto amore circa se occupari quasi omnium creaturarum sit oblitus: cujus beatitudo augetur, cum e converso amore sanctissimae Trinitatis cum omnibus viribus suis penitus se immergit. Tunc implebit illud beatissimum praeceptum, quod secundum expositionem beati Augustini in hac vita impossibile est impleri: diliges dominum Deum tuum ex toto corde, idest intellectu sine errore: ex tota anima, idest memoria sine oblivione: ex tota mente, idest voluntate sine contradictione. Tunc enim anima nunquam errabit in amore Dei, ut Deo aliquam creaturam aequet vel praeponat: nunquam obliviscetur ad momentum amoris divini, qui semper praesens est: nunquam contrarium sentiet amori Dei, sicut, heu, in ista vita frequenter aliquid aequiparat Deo vel praeponderat, vel aliquid diligit propter quod Deum minus diligit, et saepe Dei obliviscitur, vel appetit aliquid divinae voluntati contrarium. Ibi etiam implebitur hoc praeceptum, secundum expositionem Chrysostomi dicentis: quid est Deum diligere ex toto corde, nisi ut cor tuum ad nullius rei dilectionem magis inclinatum sit quam Dei, nec delecteris in specie amplius quam in Deo, non in honoribus, non in auro, non in amicis etc. sed prae his omnibus Deum ames. Si autem in aliquo horum occupatus fuerit amor cordis tui, jam non ex toto corde Deum amas. Pro quanta enim parte fuerit cor tuum ad aliquam rem, pro tanta parte minus est ad Deum. Quid est Deum diligere tota anima? Certissimum habere animum in veritate, et firmum esse in fide. Quid est Deum diligere tota mente? Ut omnes sensus tui Deo vacent, intellectus, sapientia cognitio, memoria. Qui ergo aliquid horum occupat circa temporalia, jam non ex tota mente diligit Deum. Hoc etiam impossibile est hic impleri. Ibi etiam diligitur Deus propter Deum. Anima enim ibi diligit Deum non ob hoc solum quod sibi bonus est, largus et misericors; sed ob hoc multo fortius, quod simpliciter in se bonus, largus, et misericors est. Et quanto sincerius amat Deum propter innatam sibi bonitatem, et non propter participationem beatitudinis ipsius, tanto beatior est anima; licet communicatio beatitudinis divinae nequaquam ipsam moveat ad illam sinceritatem amoris. Eja quantae jucunditatis animae nascitur quanto creatori vicem rependit in sinceritate amoris, quam nulla sanctitas vel bonitas in anima, vel utilitas traxit ad amorem animae; sed innata bonitas, ut communicaret animae aeternam beatitudinem in se ipso, pro qua conferenda cum diligentia maxima laboravit. De hac diligentia dicit episcopus Parisiensis: hoc est proprium bonitatis ubique, ut ad sui fruitionem aliquos associet, et se eorum malis portandis atque dolendis omnino exponat. Tanta autem bonitas Dei, cui non est mensura, vel numerus, tantam requirebat societatis conjunctionem, ut de omnibus bonis suis nullum incommunicatum retineret, et de malis suorum nullum in susceptum relinqueret: ipsa enim bonitatis ejusdem immensitas pro ipsa fontis abyssali copiositate fluxus habere debuit usque ad ultimum et supremum, ut essent opera misericordiae et benevolentiae ab ipso fluentia, ultra quae et supra quae quo se extenderet non haberet: et hoc indubitanter erat sui ipsius largitio, quo nihil magis in bonis habeat ut conferat, et mortis amicorum susceptio quo nihil amici in malis magis habent ut ipse suscipiat. Vehementer ibi accenditur ad amorem Dei anima ex singulis quae in Deo sunt naturaliter, scilicet potentia, sapientia, bonitate et cetera. Specialius tamen inflammatur, cum fervore totius Trinitatis, quasi omnium oblitus totaliter sit, et continue sentiet se infundi, teste Ezechiele: vultus animalium, idest omnium sanctorum, sunt ut carbonum ignis ardentium: nam teste David, Psal. 18: carbones succensi sunt ab eo, et non est ibi quisquam qui se abscondere valeat a calore ejus. In praesenti vita nuntiavit sponsa sponso, quia amore tuo langueo, ut dicitur in canticis. In patria vero praesentialiter dicitur: amore tuo incessanter ardeo. Languor homini somnum subtrahit, cibum delicatum insipidum reddit, vires corporis et decorem adimit, omnem ornatum postponit, carnalis amicitiae oblivionem inducit. Haec omnia verus amor in anima similiter operatur. Ardor etiam humorem exiccat, materiam sibi conjunctam penetrat; ita etiam in patria fidelis anima per caritatem ab omni carnali concupiscentia separatur, et incessanter divinis gaudiis penetratur. Et valde mirabile est, cum teste Moyse, Deus noster ignis consumens sit, et natura ignis sit consumere omnia in se et juxta se posita, quod anima ex tanto fervore non consumitur. Item licet anima ex singulis Dei operibus parvis et magnis amore Dei accendatur, specialius tamen ex quibusdam Dei operibus domini Jesu Christi vehementius inflammatur, ut est incarnatio, nativitas, circumcisio, Baptismus, jejunium, corporis et sanguinis sui consecratio, in coena humilis pedum ablutio, mirabilis passio, gloriosa resurrectio, mirabilis ascensio, spiritus sancti missio, sui ipsius frequens in sacramento exhibitio, aequitas circa omnes in extremo judicio: nam haec omnia quaelibet anima propter se solam reputat esse facta. Est ibi aliud inflammans animam ad amandum Deum; scilicet divina humilitas, de qua nimis admiratur anima: nam Deus omnipotens singulis Angelis sanctisque animabus in tantum se subjicit, quasi sit servus emptitius singulorum, quilibet vero ipsorum sit Deus suus. Ad hoc innuendum transiens ministrabit illis, dicens in Psalm. 81: ego dixi, dii estis. Summe quippe perfectus Deus ibi complebit quod hic docuit: quanto major es, humilia te omnibus: qui quamvis praesit omnibus dignitate et divina majestate, omnibus tamen subjicitur humilitate. O quam raro conveniunt ista duo, omnibus praeesse per justitiam, et tamen omnibus subesse per humilitatis gratiam: ideo numeratur haec anima cum amore. Valde autem inflammat amicitiam et conservat, nunquam velle praeesse vel parem esse, sed omnibus et in omnibus velle subesse. Haec autem humilitas causatur ex multitudine bonitatis et divinae nobilitatis, sicut arbor ex multitudine fructuum inclinatur. Similiter inflammat ad diligendum Deum specialiter humilitas Christi, qui cum in forma Dei esset aequalis Deo patri, non solum minorari voluit ab Angelis, sed et carnis peccati similitudinem assumens, immo etiam excelsus super omnes homines, factus est abjectio plebis, et opprobrium pessimorum hominum. O immensa humilitas, quae Deum impassibilem et immortalem coegit creatorem Angelorum et hominum inclinari ad infimam partem corporis piscatoris, hoc est ad pedes apostolum in lotura. Eadem humilitas incomprehensibilem dominum majestatis coegit frequenter venire sub specie panis ad consolationem fidelium in sacramento. Est et aliud inflammans animam ad amandum Deum; scilicet patientia divina, quae ibi apparuit, quando inimicis suis centum annorum spatium ad vivendum dedit, quamvis in eadem malitia eos perdurare praesciverat. O quanta dissimulavit in illo tempore in Paganis et Judaeis, quando electi sui et Judaei praecepta sua contempserunt ipsumque in deserto variis malis et novis inventionibus irritaverunt, et cum carissimos prophetas suos nuncios occiderunt, et ipsum morte turpissima damnaverunt et memoriam ipsius de terra penitus delere disposuerunt, et apostolos suos, quibus mundus non erat dignus, miserabiliter tractaverunt. Heu quantas injurias dissimulat a Paganis, Judaeis, haereticis et falsis Christianis, qui etiam ab his qui Christiani videntur, et boni Christiani, immo etiam religiosi, et in sanctis religionibus constituti, tamquam inimicus continue impugnatur. Sub veste enim religiosa diversa crimina infidelium committere non verentur: et Glossa dicit super Matth., quod detestabilior est qui sub nomine fideli agit opera infidelium, quam aperte Paganus. Pro singulis vicibus patientiae divinae a principio mundi usque ad finem provocatur anima valde ad amandum Deum aeternaliter: quia tanta lucet virtus divina cum vitia peccatorum dissimulat, quanta lucet cum peccatores a vitiis emundat: et tanta fulget cum damnatos aeternaliter cruciat, quanta fulget cum electos in aeternum remunerat. Est ibi aliud animam inflammans ad amandum Deum, videlicet cognitio divinae fidelitatis, quae in hoc apparuit, quod super multiplicem consolationem spiritualem provenientem ex Scripturis et lacrymis, ex desideriis sanctis, ex divinis officiis, ex sanctorum doctrinis et exemplis, et laude et gratiarum actione, et oratione et confessione et similibus, Deus pater corpus et sanguinem unigeniti dilecti filii sui domini nostri Jesu Christi sub specie panis et vini ad delectabilem refectionem animarum tam continue ministravit, in quo totum quod ipse est et habet cum spiritu sancto, in summo dedit. Nihil enim est extra corporalem et spiritualem, et divinam naturam. Corporalis vero apprehendit omne quod quinque sensibus percipitur. Spiritualis natura continet Angelos, animas, et omnia dona spiritualia et virtutes: divina natura totum quod est optimum naturaliter in se habet. Cum ergo corpus et sanguinem filii sui Deus pater sub sacramento dedit, tunc corporalem substantiam in summo contulit: quando vero animam ejusdem filii dedit, tunc spiritualem substantiam in summo tradidit, cujus anima omnibus Angelis et sanctis animabus perfectior gratia in omni sanctitate fuit. Insuper in eo totam divinam naturam obtulit omne bonum in se naturaliter et aeternaliter continentem: nec hoc semel tantum aut bis in tota hominis vita fecit: immo quocumque tempore, quocumque loco, a quocumque sacerdote fideli bono vel malo salutare illud sacrificium in forma Ecclesiae oblatum fuerit, toties Deus pater cum spiritu sancto singulis animabus se totum ad fruendum exhibet. Sed heu, pauci sunt qui hanc fidelitatem perspicaciter recognoscunt: et heu, pauciores sunt qui ad perceptionem tanti muneris, ut in eis secundum ordinationem Dei continue proficiant, cum debita gratitudine se habilitare contendant. O admirabilis fidelitas Jesu domini nostri. Qui mille ducentis annis et amplius ab indigne conficientibus et sumentibus, et incantantibus, in sacramento tantam elegit contumeliam sustinere, ut in hoc tempore posset corpore et sanguine suo unam animam satiare, cui nihil sufficit, teste Augustino, quod sit Deo minus. Est et aliud inflammans animam ad amandum Deum totis viribus: scilicet divini mores perfectissimi, de quibus est alia materia specialis. Similiter vehementer accendunt animam ad diligendum Deum exempla sanctissima Jesu Christi, videlicet exempla castitatis, humilitatis, altissimae paupertatis, obedientiae, constantiae, innocentiae, diligentiae, patientiae, sollicitudinis, taciturnitatis, asperitatis, poenalitatis, fidelitatis, gratuitatis, despectionis, purae intentionis, perfectionis, zeli animarum, dilectionis inimicorum. Singula exempla gratissima sunt hic animae, et omne desiderabile in terris his comparari non potest in conspectu ipsius, qui valde aeternaliter in singulis delectatur. Et quanto magis despecta et poenalia in saeculo hoc reputantur, tanto ea amici Dei in praesenti et in futuro majori gratitudine venerantur. Et quicquid bonum et perfectum est, et ab omnibus collaudatur, hoc non tantum ex gratia, immo etiam naturaliter appetitur, et ideo ex facili et hominum propria placentia coram Deo illius boni praemium minoratur: et quod bonum et vere perfectum est, et non solum a malis, sed etiam a bonis vituperatur et despicitur, hoc ex gratia tantum appetitur, et non ex natura; ideoque merces ejus coram Deo integra reperitur. Et ideo appetenda sunt magis exempla Jesu Christi, et bona opera, quae ab hominibus reprobantur, sed a Deo laudantur. De hoc dicit Hieronymus: quis se maledici non desideret, ut mereatur voce Christi laudari, et caelesti copiosaque mercede remunerari? Utinam ob domini mei nomen atque justitiam cuncta infidelium turba me persequatur et tribulet. Utinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat tantum ut ego a Christo merear laudari, et suae pollicitationis sperare mercedem. Hinc opprobria et detractiones patienter toleremus, ut Dei laudibus digni esse possimus: nam si humanam laudem inquirimus, divinam amittimus. Quisquis enim ab hominibus laudatur, a Christo culpatur, sicut scriptum est, Luc. 6: vae vobis divitibus et cetera. Eja, quam beata est illa anima, in qua apparent singula vestigia Jesu Christi. Sic e converso maledicta est anima illa, in qua vestigia Diaboli locum habent. Diaboli vestigia sunt singula peccata mortalia. In quacumque anima singula exempla Christi expressius apparebunt, de illius animae praesentia omnipotens Deus et omnes electi Dei abundantius aeternaliter exultabunt. Est et aliud ibi inflammans animam vehementer ad amorem Dei: scilicet miserabilis et veneranda passio domini nostri Jesu Christi: de qua Bernardus: hoc est quod magis movet, magis accendit, calix, domine Jesu Christe, quem bibisti; opus redemptionis nostrae, quod opus nemo alius neque in caelo neque in terra perficere potuit. In quo opere inaestimabilis fidelitas apparuit amoris: in mente punitus fuit taedio, tristitia et pavore: in corpore incomparabili dolore, juxta illud Thren. 1: attendite omnes si est dolor sicut est dolor meus. Caput enim tremendum dicit Bernardus angelicis spiritibus, spinarum densitate coronatur. Facies pulchra prae filiis hominum sputis peccatorum deturpatur. Oculi lucidiores sole caligant in morte. Auris quae audit in caelis angelicos cantus, audivit in terris peccatorum insultus, crucifige, crucifige. Os quod docuit Angelos, potatur aceto et felle. Manus quae fundaverunt caelos, extenduntur in cruce. Dorsum virgarum et flagellorum percussionibus plenum fuit, miles latus lancea perforavit, nec erat aliquod membrum in eo, quin speciali poena innocenter pro nostris reatibus plecteretur. De hac innocentia exclamat Ambrosius: quid commisisti, dilectissime puer, ut judicareris? Ego sum culpa occisionis tuae. O ineffabilis mysterii dispositio. Peccat iniquus, et punitur justus: quod perpetrat servus, exsolvit dominus: quod committit homo, sustinet Deus. Ego inique egi, tu poena mulctaris. Ego superbivi, tu humiliaris. Eja, quantus in patria animae amor accenditur, ubi in singulis lacrymis Jesu Christi, opprobriis, irrisionibus, colaphis, alapis, afflictionibus, vulneribus, livoribus, guttis sanguineis in omni vita sua effusis, aeternaliter anima delectatur. Hanc enim passionem quaelibet anima totam pro se sola reputat factam esse, secundum quod dicit apostolus de domino Jesu, Gal. 2: qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me: non dicit, pro nobis, sed, pro me; pro se solo reputans passum dominum Jesum Christum. In praesenti vita singulorum praedictorum memoria cordibus nostris infixa esse deberet cum amaritudine continua ad provocandum in nobis divinum fervorem, juxta illud sponsae in Cant. 1: fasciculus myrrhae, idest cumulus amaritudinis, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Quanto enim inest hic animae de praedictis tristitia, tanto major de eo animae et cunctis amicis Dei erit laetitia, quando juxta verbum Christi tristitia in gaudium convertetur. Similiter jugis recordatio praedictorum cedit in cumulum meritorum. Unde Bernardus: ego, fratres, ab ineunte mea conversione pro acervo meritorum quem mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus domini Dei. Primum quidem infantiae ejus necessitatem, deinde laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculorum in falsis fratribus, convitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, clavorum, horumque similium quae in salutem nostri generis in silva evangelica copiosa legitur pertulisse. Similiter horum frequens memoria monumentum est cuilibet animae ad rependendam domino Jesu vicissitudinem in hac vita, quae etiam ex sola voluntate vicissitudinis nimium beatificatur, teste Hieronymo: vere illa anima felix est, et Angelis exaequanda, quae nomine et opere Christi tanta quanta pro nobis ille sustinuit, voluerit sustinere. Est ibi aliud inflammans animam ad amandum Deum: scilicet veritas divina in promissis. Quicquid enim figuris, Scripturis, figuraliter seu expresse, per se vel per sanctos suos, bonis vel malis Deus omnipotens repromisit, hoc totum absque ambiguitate complebit, sicut omnia complevit quae de eo scripta fuerant usque ad turpissimam mortem crucis: ideo in fine gustato felle dixit: consummatum est, supple, quicquid de me scriptum est. Promisit autem malis in Deuteron. 32, dicens: congregabo super eos mala. Nunquam tot stillae pluviarum descenderunt in terram, sicut diversa mala impios aeternaliter occupabunt: de quibus beatus Augustinus scribit apertius: vae his quibus paratus est dolor vermium, ardor flammae, sitis sine extinctu, fletus et stridor dentium, oculorum lacrymae, tenebrae exteriores, poena interminabilis: ubi nullus ordo, sive cognitio proximi, sed continuus dolor et gemitus: ubi mors optatur, et non dabitur: ubi non est honor senioris et regis, nec dominus super suum servum, nec mater diligit filium nec filiam, nec filius honorat patrem: ubi omne malum, omnis indignatio et foetor et amaritudo abundat. De hac amaritudine dicit Job 3: quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt? Qui quaerunt mortem propter acerbitatem mortis: ibi autem mori desiderant propter amaritudinem vitae, et fugiet mors ab eis. Eja quanta miseria ubi mors depascet eos, tamen mori nequeunt. Ibi in veritate sine fine vivunt, sine fine moriuntur: ibi odiunt Deum et seipsos, et nunquam venient in memoriam ante Deum, sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non est memor amplius. Anselmus: ibi tormenta sine fine, sine intervallo, sine temperamento: ibi tortores horribiles, qui nunquam lassescunt, nunquam miserentur. Timor conturbat reum, conscientia confundit, cogitationes increpant; fugere non licet; ligatis manibus projiciuntur in tenebras exteriores. De hoc dicitur in Eccl. 40: factus est super impios cataclysmus, idest diluvium universale poenarum. Promisit etiam bonis in Evangelio quod super omnia bona sua constituet eos, et unumquemque. Quae ista bona sint, dicit Isaias 64: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Sed de his nemo scit nisi qui accipit, et qui dat: unde Augustinus: facilius invenitur in aeterna vita quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non erit ibi lassari et dormire, non erit ibi esurire et sitire, non erit quiescere, senescere et crescere: quia nasci non erit ibi, ubi vivi integri manent. Tamen alibi aliquantulum tangit quid sit in vita aeterna, in libro de corporis et animae misera vita. O caro, inquit, illam vitam amplecti debuisti, ubi vita est sine morte, juventus sine senectute, lux sine tenebris, gaudium sine tristitia, pax sine discordia, voluntas sine injuria, regnum sine disjunctione, hoc est Deus summum et incommutabile bonum carens principio et fine, in quo omne bonum et immensum naturaliter et aeternaliter, a quo omne bonum fluit temporaliter. Ibi dicit Augustinus: nihil extra quod appetatur, nihil intus quod fastidiatur. Nullum bonum deerit neque bonis neque malis. Ex his praedictis patet quia fidelis Deus in omnibus verbis suis. Modo etiam multa latent sub pallio, et infinita quae videntur valde bona et non sunt, et infinita videntur mala quae justa et bona sunt: sed in judicio in omnibus veritas patefiet, quando Deus manifestabit consilia cordium. Unde in Eccl. 11: in fine hominis denudatio operum ejus. De quo Augustinus dicit: multa facta quae ab hominibus improbanda videntur, testimonio tuo, domine, probata sunt; et multa ab hominibus laudata te teste damnantur: cum saepe se aliter habeat species facti, et aliter animus facientis, atque aliter articulus occulti temporis. Est ibi aliud animam inflammans ad Dei amorem; scilicet divina misericordia: de qua in Eccl. 2: secundum magnitudinem ejus, sic et misericordia ejus cum ipso est. Sed magnitudinis ejus non est finis dicit Psal. 114. Et dominus Jerem. 23: caelum et terram ego impleo. Ita et misericordia sua mensuram non habet, et omnia implet quae sunt in caelo et in terra et sub terra. In caelo apparet ejus misericordia in Angelis et sanctis, quia singulis contulit beatitudinem plusquam meruerunt, quam speraverunt, quam desideraverunt, quam cogitaverunt. In terra lucet ejus misericordia circa bonos, quia eos praevenit per gratiam ut bonum velint, et subsequitur per gratiam ut bonum volitum perficiant, et in bono opere perseverent: quibus tantum unitus est per misericordiam, ut quicquid eis fit in bono vel malo, sibi reputet esse factum; juxta quod ipse dicit: qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Item qui vos recipit, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit: et qui vos spernit, me spernit. Et quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ubi dicit Glossa: minimi sunt, qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo. Et Saulo persequenti Christianos dixit: quid me persequeris? Cum ipsum nunquam tangeret, sed fideles. Circa malos in terra similiter lucet ejus misericordia, cum eis diu parcit, quos juste subito damnare deberet pro primo peccato: et quandocumque necessitas cogit ad poenitentiam, nec vitae enormitas, nec horae extremitas, si pura sit voluntatis commutatio, excludit a venia; sed mater caritas in sinus amplissimos filios prodigos recipit poenitentes. Immo dicit Bernardus: plene et misericorditer indulget Deus: non damnat ulciscendo, nec improperat confundendo, nec minus diligit imputando. In Inferno etiam lucet ejus misericordia circa Daemones et damnatos homines, eo quod singulos punit citra condignum. In tantum enim contrariatur vitium summo bono, quod Deus sapientissimus excogitare non potest poenam aliquam mortali peccato digne respondentem. Cum Deus immensus sit, et omnipotens, qui gravissime per peccatum offenditur, cumque omnis poena taxari debeat secundum conditionem ejus qui offenditur, et cum Deus omnia disponat in numero, pondere et mensura, nequaquam possent ad digne puniendum mille Inferni unico vitio respondere. In Purgatorio similiter apparet ejus misericordia ex eo quod ibi purgat animas, quae sine purgatione claritatem vultus ejus minime ferre possent: qui etiam ex immensa misericordia ordinavit, ut quibus propria desunt merita, alienis suffragiis adjuventur. In hoc apparet maxima ejus misericordia, cum Deus non exaudiat peccatores pro seipsis, sicut dicit in Evangelio. Omnia tamen valent eis qui sunt in Purgatorio, quae a peccatoribus inimicis Dei fiunt pro ipsis. Et cum sacerdos in mortali peccato Missam celebrat pro defunctis, licet in tali opere damnationem aeternam mereatur, ipsis tamen valet ad poenarum diminutionem: Deus enim non recipit illud sacrificium in persona sacerdotis mali, sed in persona eorum qui in caritate de saeculo migraverunt. Similiter lucet ejus misericordia circa eos qui sunt in Limbo, quia nulla poena corporali punit illos, videlicet fame, siti, vel frigore, calore, lassitudine, labore vel aegritudine, quia etiam potius volunt esse quam non esse: nec isti, nec illi qui sunt in Inferno Deum non possunt arguere, quia non fecit eis injuriam, quibus non tenetur dare gloriam sempiternam. Unde dicit Glossa super illud, an non habet potestatem figulus et cetera. Totum genus humanum in apostolica radice damnatum est; ut etiam si nullus inde liberaretur, nemo tamen posset vituperare Dei sententiam. Unde tamen dominus dispensavit, ut nec omnes damnaret, nec omnes liberaret. Si enim omnes liberarentur, lateret quid peccato per justitiam deberetur: si vero damnarentur, lateret quid gratia largiretur. Est et aliud animam ad amandum Deum inflammans: scilicet Dei justitia, quae primo ibi apparuit, cum quosdam Angelos sponte avertentes se a summo et aeterno bono, nullo extrinseco impellente, in miseriam aeternam dejecit: alios vero adhaerentes summo bono mox in gratia confirmavit. Post haec justitia Dei apparuit, quando ex praevaricatione Adae solius totum genus humanum poenalitatibus diversis et morti subjecit. Et merito quidem: nam sicut omnes homines, si solus Adam in praecepto Dei continuo perstitisset, aeternae vitae gloriam percepissent, ita omnes homines de lumbo ejus procedentes merito mortis sententiam acceperunt. Sed in hoc etiam apparuit divina justitia, quod Angeli a nullo juvari poterant nec debebant, qui per se absque ulla extrinseca tentatione ceciderunt. Homo vero per virtutem alterius juvari poterat et debebat, qui per fraudulentam alterius suggestionem ceciderat. Et hoc est factum per dominum nostrum Jesum Christum. Benedictus Deus in aeternum. Item ibi apparebit justitia Dei, quae nunc occulta est, quare uni dat gratiam, alteri negat: sicut dicit apostolus de Esau, quod propter unam escam vendidit primogenita sua, et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est, quamvis cum lacrymis inquisisset eam. Sed propter lacrymas Ezechiae regis, sententiam mortis quam contra ipsum tulerat, subito revocavit, quindecim annos vitae ipsius adjiciens, faciensque magnum prodigium in sole, quod per decem lineas quas iverat, retrocessit. Similiter David petenti veniam, peccatum indulsit; Sauli vero cum peteret, non indulsit, sed pro vindicta peccati regnum illi tradidit quem odivit. Similiter quibusdam dat ex occulto judicio quandoque magnam et multiplicem gratiam, quos scit secum aeternaliter non mansuros, ut Judae, de quo dicit Petrus: sortitus est sortem ministerii hujus in signis et prodigiis faciendis. Aliis vero dat minorem gratiam, quos scit secum finaliter permansuros. Unde Glossa, super illud Rom. 2: quem vult indurat: obdurat non impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam his quibus non esse impartiendam occulta aequitate et ab humanis sensibus remotissima judicat. Circa eos qui sunt in Purgatorio lucet Dei magna justitia, quod electos suos tantam asperitatem permittit ibi pro suis reatibus sustinere, qui in hac vita brevi tempore per modicam sententiam omnia peccata, teste Augustino, poterant abolere. De qua asperitate dicit Augustinus: ignis Purgatorius, etsi aeternus non sit, excellit tamen omnem poenam. Nunquam in carne inventa est tanta poena, licet martyres innumerabiles passi sunt tormenta. Item justitia summa apparebit in extremo judicio, cum nullius personam accipiet, sed judicabit parvum et magnum; cum nullius acquiescet precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. De quo in Eccle. 11: cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Ubi dicit Glossa, quod etiam pro verbo otioso, etiam ignoranter prolato. Unde Augustinus in 2 Lib. de domo disciplinae Dei dicit: quid faciemus in die illa, cum coeperit sedere adversus nos, et disceptare, atque ante faciem nostram peccata nostra statuere, accusatores acerbissimos adhibere, et omnia sua quae nobis contulit beneficia, comparare cum nostris sceleribus? Omnia enim appendentur in statera justitiae, verba et facta et cogitationes nostrae. Non erit tempus olei mutuandi a prudentibus virginibus, vel comparandi a vendentibus: non erit tempus ullius dilationis, sed terribile et justum judicium de omnibus praedictis. In hac vita merito esset Deus ab anima super omnia diligendus.