|
Ibi etiam fruetur anima Deo per Deum. Fruitio est delectatio
proveniens ex conjunctione intellectus et affectus in Deum. Cum enim
anima figit intellectum in aeternitatem, immensitatem, omnipotentiam,
sapientiam, bonitatem, largitatem, caritatem, nobilitatem Dei etc.
statim affectus animae delectatur in singulis intellectis. Non solum
autem delectatur in singulis quae in Deo sunt; immo etiam fruitur Deo
in singulis Angelis et sanctis, et singulis virtutibus et donis eorum
gratuitis et naturalibus. Et ita, secundum apostolum, 1 Corinth.
15: Deus erit omnia in omnibus, idest ipse in omni quod ipse plene
et proprie, possidebitur in singulis quae ab ipso sunt, scilicet in
Angelis et sanctis. De hac fruitione dicit Isa. 60: tunc videbis
et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Videbis intellectu
divinam naturam et divina opera; et afflues delitiando in singulis, et
mirabitur cor tuum Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate,
et singula opera divina, et quomodo in singulis ipse sit totus: et
dilatabitur cor tuum ad suscipiendam Trinitatem cum omni quod habet et
potest. Hanc delectationem non operabitur in anima neque fides, neque
spes, neque devotio, neque aliqua virtus, sicut modo operatur
delectationem in anima: sed ipse Deus, sicut ipse per Isaiam
testatur. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego ipse consolabor
vos: quia delitiae meae esse cum filiis hominum. Ad hanc
delectationem vocabat dominus olim per prophetam Isaiam, dicens,
55: omnes sitientes venite ad aquas: et qui non habetis pretium,
venite, bibite absque ulla commutatione vinum et lac. Vinum
divinitatis, et lac humanitatis. Et postea cum magno desiderio
personaliter invitavit. Stabat enim in die magnae festivitatis, ubi
multi convenerant; et clamabat, Jo. 7: si quis sitit, veniat ad
me, et bibat: et in Matth. 11: venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego ipse reficiam vos, non per aliquos
ministros, sed per meipsum. Et in Apoc. gratis affert
delectationem, dicens: qui vult, accipiat aquam vitae gratis,
neminem ad hoc cogens. Quod in hac vita tam frequenter exhibuit,
fideliter ibi dabat. Ibi anima fruetur Deo ad Deum. Omnis quippe
delectatio quam percipit anima in creaturis in hac vita quamplurimum
elongat a Deo, quia non tota revertitur in Deum, sed haeret
aliquantulum in creaturis, juxta illud Gregorii: anima sine
delectatione nequaquam esse potest. Aut enim delectatur in infimis,
aut in summis: et quanto acriori cura inardescit ad infima, tanto
torpore damnabili frigescit a summis. Cessante vero omni delectatione
circa creaturas, in futuro introducet dominus Jesus fidelem animam in
delectatione solius creatoris, per illud verbum Psal. 36:
delectare in domino et cetera. Quae delectatio hic tam modica est quod
tota intrat in animam; illic vero tanta est quod non potest tota in
animam intrare, sed anima intrabit in illam, juxta illud Augustini:
non totum gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt
in gaudium. Quod autem ex delectatione creaturarum anima impediatur a
delectatione creatoris, hoc praefiguratum est in Judaeis, quibus
nequaquam dedit manna durante farina circa triginta dies quam tulerant
ex Aegypto: qua cessante praestitit eis panem de caelo habentem in se
omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis, et unjuscujusque
voluntati deserviens ad id quod quisque volebat convertebatur. Eja
quanta erit delectatio in creatore, qui tantam delectationem posuerat
in pane? Hoc manna promittit dominus Jesus in Apocal. 2: nemo
novit nisi qui accipit, idest experitur, hoc est ille solus qui
gustat, juxta illud Psal. 33: gustate, et videte quoniam suavis
est dominus. Amantibus nota est dulcedo quae timentibus est abscondita
et incognita. Aliquantulum tamen explicat Augustinus quae sit illa
multitudo dulcedinis: haec est summus Deus, de quo sic dicit in
Lib. de Trin. Quicquid amabitur aderit, et summum bonum erit;
atque fruendum amantibus praesto erit: quodque omnino beatissimum
erit, ita semper fore certum erit. O quanta jucunditas ex Dei
praesentia, ubi tanta est ex Dei memoria in hac vita. Unde
Augustinus: quid est quod in dilecti mei recordatione quandoque me
tangere solet, et tam vehementer et tam suaviter me afficit, ut a
meipso quodammodo alienari et attrahi incipiam? Subito totus innovor
et immutor, et bene mihi esse incipit plus quam dicere sufficio.
Ambrosius de eod.: memoria tua super mel dulcis, meditatio de te
plus quam cibus suavis. Ibi etiam anima fruetur Deo propter Deum.
Hoc proprium est frui rei amore inhaerere propter seipsam, non propter
aliud commodum. Delectatio qua anima Deum comprehendit, accendit eam
ad desiderandum multo vehementius divinae gloriae manifestationem quam
propriam beatitudinem. Valde enim manifestatur divina gloria, dum se
fideli animae Deus exhibet ad fruendum; et tanta puritate afficitur
anima circa Deum, si unum deberet eligere de duobus, vel aeterna
carere beatitudine, vel divinam voluntatem in se vel in aliis
impedire, multo libentius vellet aeterna felicitate privari, quam Dei
voluntatem in aliquo retardare; et magnam sibi reputaret beatitudinem
cum proprio detrimento divinam in omnibus implere voluntatem. Sic
Eleazarus, sicut scriptum est in Lib. Mach., potius voluit in
Inferno puniri, quam prae timore mortis mandatum legis transgredi.
Eja quam justum est ut creatura multo abundantius intendat in omnibus
creatori quam sibi, qui tam fideliter curam generis humani peregit,
qui pro homine factus homo, ut per hoc fieret homo Deus, qui tam dura
sustinuit vulnera, qui in verbis habuit contradictores, in factis
observatores, in morte illusores. Unde apostolus: qui vivit, jam
non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Cui si vellet
homo vicem rependere, non posset, teste Job, unum pro mille
respondere. Hoc etiam testatur Bernardus dicens: in opere creationis
me mihi dedit, in opere redemptionis ubi se mihi dedit, me mihi
reddidit. Datus ergo et redditus me pro me debeo et bis debeo. Quid
ergo retribuam Deo digne pro se? Nam si millesies me rependere
possem, quid sum ego ad Deum? Ibi etiam fruitur anima bonitate
Dei. Deus bonus est, et valde bonus, et solus bonus, et super
omnia bonus. Quod bonus sit, et multum bonus, testantur pariter
omnes creaturae ab ipso procedentes: nam scriptum est Gen. 1: vidit
Deus cuncta quae fecerat, et erant singula per se bona, in universo
bona valde. Unde sicut unaquaeque arbor ex fructu bono bona
cognoscitur, ita omnis creatura bona et multum bona Deum bonum et
valde bonum efficaciter protestatur. Item, ipse solus bonus est,
juxta illud verbum domini Jesu, cum cuidam responderet, nemo bonus,
nisi solus Deus, seipsum et spiritum sanctum non excludens, cum
uterque sit solus et verus Deus, et solus Deus naturaliter est
bonus. Bonitas creaturarum visibilium et invisibilium non est ipsis
innata, sed ab ipso solo duxit originem, juxta illud Jac. 1: omne
datum optimum, scilicet naturale, et omne datum perfectum, scilicet
gratuitum, descendens a patre luminum. Item super omnia bonus est,
juxta illud Augustini: neque ulla anima poterit cogitare vere aliquid
quod sit te melius, qui es summum bonum et optimum bonum. Omnis enim
bonitas caelestium et terrestrium comparata divinae bonitati, malitia
est. Haec immensa bonitas neque scribi neque dici potest neque
cogitari: si enim omnes caelestes spiritus et maligni, et omnes animae
creatae et creandae scribere vellent bonitatem divinam, et si quilibet
haberet maris abundantiam pro incaustro, et caelum pro Pergameno, tam
immensus est Deus, quod antequam mediam partem bonitatis scriberet,
mare cujuslibet esset siccum, et caelum cujuslibet esset repletum quod
nec capere unam literam posset. Sed verbum citius est dictum quam
scriptum: et si omnes stellae et singulae guttae pluviarum essent
linguae, et proponerent divinam bonitatem eloqui, tam ineffabilis est
bonitas Dei antequam tertiam partem bonitatis enarrarent, omnes
pariter essent mutae. Citius vero est aliquid cogitatum, quam vel
dictum vel scriptum. Unde si tota arena maris, et singula semina orta
de terra essent corda, et vellent scrutari bonitatem Dei, tam super
bonus est, antequam decimam partem bonitatis ejus investigarent, omnia
corda citius scinderentur. Haec immensa et aeterna bonitas principium
est et causa omnium creaturarum, ad cujus fruitionem aeternam Angeli
et homines creati sunt. Unde Augustinus: credimus rerum creatarum,
visibilium et invisibilium, caelestium, terrestrium, non esse causam
nisi bonitatem creatoris, qui est Deus unus et verus. Cujus tanta
est bonitas, ut summe bonus beatitudinis suae, qua aeternaliter beatus
est, aliquid velit esse particeps, qua vidit communicari posse, et
minui omnino non posse. Illud ergo bonum quod ipse erat et beatus
erat, sola bonitate, non necessitate aliis communicare voluit, quia
summi boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse;
quia non valet aliquis beatitudinis ejus particeps existere nisi per
intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius
habeatur. Fecit dominus rationalem creaturam quae summum bonum
intelligeret, et intelligendo amaret, amando possideret, possidendo
frueretur, et sic aeternaliter beatificaretur. Ibi etiam fruetur
anima condelectatione patris et filii et spiritus sancti, quae summum
bonum est, et vita aeterna. Deus pater supra modum delectatur in
beatitudine filii, et filius similiter in beatitudine patris, et pater
et filius in beatitudine sancti spiritus, et similiter spiritus sanctus
in beatitudine utriusque. Quaelibet trium personarum delectatur tantum
in altera quantum in seipsa, nam omnium trium una est et eadem
beatitudo. Et haec condelectatio est eis ex mutua et verissima
caritate. Unaquaeque trium personarum dicit alteri verbum illud in
Joan., quod dixit dominus Jesus patri, omnia mea tua sunt, et tua
mea sunt: ideo quicquid tu es, ego sum. Et quicquid ego sum, et
vere tu es. Ad desiderium hujus condelectationis invitat fideliter
fideles suos dominus Jesus, petite, inquit, ut gaudium vestrum
plenum sit, et accipietis. Plenitudo aeterni gaudii est fruitio
condelectationis sanctae Trinitatis. Haec est torrens voluptatis, de
quo David dicit Psalm. 35: de torrente voluptatis tuae potabis
eos. Qui torrens dicitur propter abundantiam quae in Deo est. Unde
vero producat iste torrens, dicit Psal. ibid.: apud te est fons
vitae. Fons vitae est Dei aeterna et immensa largitas, a qua fontis
est gaudium sempiternum. Nec sufficit semel aut bis aut millesies
potare de isto fonte: ideo fidelis anima aeternam habebit in illo fonte
quietem et beatissimam mansionem, cum unicuique dicet dominus: intra
in gaudium domini tui. In hac vita gaudium totum divinum intrat in
gaudentes, quia modicum est et momentaneum quod hic percipitur. Illic
vero non totum gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes
intrabunt in gaudium, ut dicit Augustinus. Qui in hac delectatione
sanctae Trinitatis fruitur semper, quid est quod illi erit, et quid
est quod illi non erit? Certe quicquid volet erit, et quicquid nolet
non erit, dicit beatus Augustinus. Ibi etiam anima valde
delectabitur in continua visione delectabilis vultus Dei: de qua dicit
Glossa super Psalm., quod visione nihil delectabilius, quia semper
amabunt quem semper videbunt. In ea tanta est delectatio, quod teste
Augustino si possent, mali mallent esse in poenis et Deum videre,
quam esse extra poenas et Deum non videre. Illa enim facies
delectabiliter mirabilis est, et plena gratiarum. Itaque omnis poena
eorum citius deleretur ex intuitu faciei, quam una scintilla in medio
maris extingueretur. Similiter nimis delectabitur in vultu corporeo
Jesu Christi, in quem, teste beato Petro, Angeli desiderant
prospicere. Ubi causam desiderii ponit Glossa dicens: tanta est ejus
qui pro nobis passus est, hominis gloria posterior, ut etiam angelicae
virtutes in caelo, cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum
immortalis deitatis magnificentiam, sed assumptae ejus humanitatis
claritatem semper aspicere gaudeant. Sed cur cernere ejus faciem
desiderant, et nunquam cernere cessant? Nisi quod contemplatio
divinae praesentiae adeo Angelos beatificat, ut semper ejus visa
gloria satientur, et semper ejus dulcedinem quasi novam insatiabiliter
esuriant. Ibi ergo angelicae virtutes et beatae animae semper
esuriunt, et semper satiantur. De qua satietate Gregorius: ne in
desiderio sit anxietas satiantur; ne autem in satietate sit fastidium,
satiari desiderant. Desiderant ergo sine labore, quia desiderium
satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia satietas ex
desiderio semper accenditur. Ibi singula sputa, singulae lacrymae,
singulae guttae sanguineae, quae tempore passionis per illam venerandam
faciem defluebant, singulis Angelis et sanctis gerebant specialem
delectationem aeternam. De hac facie passibili et mortali dixit olim
dominus Jesus discipulis Luc. 10: beati oculi qui vident et
cetera. Ergo beatissimi sunt oculi qui continue gloriosam eamdem
faciem intuentur. Notandum: de claritate vultus Jesu Christi, in
Evangelio scriptum est. In resurrectione fulgebunt singularia corpora
sanctorum sicut sol, et animae justorum multo amplius fulgebunt, et
anima lucidior lucidius corpus habebit; insuper singuli Angeli
clariores sunt sole. Omnem istam claritatem congregatam excellit
claritas vultus Jesu Christi, sicut dies clarissima excellit noctem
tenebrosam: et civitas caelestis non eget sole neque luna neque
stellis, sed claritas vultus illius agni, teste Joanne in Apoc.
illuminabit eam. Vultus istius agni est candor lucis aeternae, et
speculum sine macula, ut dicitur in libro sapientiae. Qui olim dixit
ad patrem, Joan. 17: quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et
illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Ibi dicit Glossa:
claritatem quam dedisti mihi, des singulis ad fruendum aeternaliter.
Similiter in hac vita continue deberemus frui Deo tamquam re
plenissime propria in omnibus operibus, et ad omnia opera; in omnibus
donis, et ad omnia dona. Ad hoc enim, teste Isaia, filius Dei
datus est nobis proprie ad fruendum. Magna caecitas et nimia stultitia
est in multis qui semper Deum quaerunt, continue ad Deum suspirant,
frequenter Deum desiderant, quotidie in oratione ad Deum clamant et
pulsant, cum ipsi, secundum verbum apostoli, sint templum Dei vivi,
et Deus veraciter habitet in eis, cum anima ipsorum sit sedes Dei,
in qua continue requiescit. Quis unquam nisi stultus quaerit
instrumentum foris scienter quod habet reclusum; aut quis utiliter uti
potest instrumento quod quaerit, aut quis confortatur cibo quem appetit
sed non gustat? Sic etiam vita cujuslibet justi Deum semper
quaerentis, sed nunquam fruentis; et omnia opera ejus minus perfecta
sunt.
|
|