Caput 4

Ibi etiam unitur Deo per Deum, cum consuetudines et mores Dei non incessanter tenere vel habere dignoscitur, cum divinae voluntati et exemplis Jesu Christi sanctissimis conformatur, cum singulis virtutibus et donis spiritus sancti secundum ordinationem Dei aeternam perfruitur, cumque divinae potentiae, sapientiae, bonitatis, veritatis et totius divinae beatitudinis particeps efficitur. Haec unio praefigurata est in Lib. Reg. ubi anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum quasi animam suam: quando fidelis anima sic Deo conjungitur, quod omne communicabile percipit per gratiam quod Deus per naturam; quia Deus pater dicet unicuique fideli: fili, tu mecum semper es, et mea omnia tua sunt. Ideoque singuli electi fiunt dii, juxta quod in Psal. 81 dicit: ego dixi, dii estis. Haec unio fidelis animae ad Deum fit per Dei filium, quia ideo naturam assumpsit humanam, ut per ipsam eamdem transiret ad unionem divinam. Hanc unionem impetravit filius Dei in oratione devotissima, dicens ad patrem: sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, et iterum ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ibi est consummata unio, ubi pater et filius unum sunt, et filius existens caput Ecclesiae cum membris suis, idest cum cunctis fidelibus, ad paternam transit unionem. Ibi anima unitur Deo ad Deum, et illa unio animae fidelis cum Deo non habet interpolationem, sed jugiter fidelem animam constringit ad Deum, quia per Deum fit. De qua dicit dominus iterum videbo vos, scilicet in morte vel in extremo judicio, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Videre Jesu Christi nihil aliud est, quam fidelem animam inseparabiliter uniri Deo patri. Gaudium animae est quod nemo aufert, delectabiliter uniri, et taliter uniri ut praedictum est, sanctae Trinitati. In mundo vero unio ad Deum miserabilis et inconstans est, quae nunquam in eodem statu permanet, teste Job, quae ex facili levissimis tentationibus a Deo penitus separatur, quae etiam a familiaritate Dei, peccatis venialibus elongatur. Eja quam vehementer suspirandum esset ad illam beatam unionem. Quantam putas delectationem anima fidelis sentiet in illa beatissima unione, quae tantam percipit suavitatem in domini recordatione. De qua Psal. 76: renuit consolari anima mea, in aliquibus transitoriis. Memor fui Dei, et delectatus sum. Sed quid sequitur illam delectationem? Respondit Isaias: memoria memor ero, de illius unionis delectatione, et tabescet in me anima mea in eo quod elongor ab ejus fruitione. Unde Gregorius super illud Cant.: meliora sunt ubera tua vino: quia in aeterna per speciem et per sublimitatem contemplationis transcenditur quicquid de te modo per fidem vel per Scripturam scitur. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata: idest bona illa quae per contemplationem praeparas, omnia hujus vitae transcendunt munera. Item anima fidelis unitur ibi Deo propter Deum. In illa namque unione non attendit anima principaliter quod sibi utile est, sed pure super omnia quod Deo magnificum est. Valde enim magnificum est Deo et honorificum homini uniri Deo in aeterna beatitudine. Unde Job 7: quid est homo, quia magnificas eum? Istam magnificentiam manifeste pronuntiabunt omnes electi Dei, juxta illud Psal. 114: magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Mirabilia sunt infimum unire summo, et aeternaliter conjungere veritatem aeternam vanitati. Est autem Deus verax, secundum apostolum Rom. 3: et omnis homo mendax: et vanitas secundum Psalmum. Magna mirabilia sunt, quod illa unione obliviscitur naturae suae, hoc est quod semper super se reflectitur quaerens propriam utilitatem suam, et non alterius: ubi vero nihil quaerit, nisi quod est laudabile creatori. Ibi anima unitur Deo in libertate, quae est de praecipuis donis inter omnia Dei dona, licet libertas in hoc mundo sit initium omnis mali. De hac dicit apostolus Rom. 8: creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei. Vera libertas est in caelis, ubi nemo ligatur peccatorum vinculis, quae vera vincula sunt, juxta illud Prov. 5: iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringetur. Quod autem peccatis involuti liberi non sint, omnino testatur dominus in Joanne: qui facit peccatum, non est liber, sed servus peccati. Unde dicit Anselmus: peccare non est libertas, nec pars libertatis: posse enim peccare potius est non esse, quam posse. Quisquis enim hoc potest quod ei non expedit, quanto magis hoc potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. Heu quanta facit et sustinet miser homo pro explenda libidine, quae gravissima essent ei qui ex corde peccata odiret. Non in promptu est, quia graviter peccatorum vinculis constrictus est. Item ibi facit quilibet quicquid vult, quia nihil mali vult, sed omne bonum quod Deo placet, quia radix omnium operum est ibi caritas: de qua dicit Augustinus: habe caritatem, et fac quicquid vis. Item ibi habet quilibet quicquid vult, quia nihil mali vult: nam velle quod non decet, est esse miserrimum, ut dicit Augustinus in Lib. de Trinit. Item ubicumque vult unusquisque, ibi est in Deo, qui est vera quies animae, de qua nunc dicit anima aliquando, in pace in idipsum, idest in eo qui est immutabilis, dormiam et requiescam: et Psal. 114: convertere, anima mea, in requiem tuam, idest in Deum. Similiter ubi volet esse spiritus, protinus erit et corpus, dicit Augustinus. Item ibi nemo turbat alium, sed sedebit dicit dominus per Isaiam populus meus in pulchritudine pacis et cetera. Quoniam teste Psal. 147: confortavit seras portarum Jerusalem, et benedixit filiis suis in ea. Item ibi nullus alteri subjicitur: nam teste apostolo, ibi cessabit omnis praelatio; sed soli Deo omnes subjecti sunt, cui subjicere, et servire est vere regnare. Item ibi nihil extra Deum desideratur: nam ipse est finis omnium desideriorum, ut dicit Bernardus. Item ibi voluntas cujusque per omnia semper et ubique complebitur, juxta illud Augustini: omnipotentes erunt voluntates suae, sicut Deus suae: quia nihil aliud volunt quam quod Deus vult: et quod ipse vult, non potest non esse. In his omnibus vera libertas comprehenditur. Differt autem libertas unius ab alterius, sicut differunt claritas corporum, et incrementa virtutum. Quanto enim amplius in hoc mundo quisque fit servus omnium propter Deum, sicut apostolus qui cum esset liber, fecit se servum omnium, quantoque magis homo seipsum stringit sponte in viis praeceptorum et semitis consiliorum sacrae Scripturae observatione regulari, castigatione corporali, tanto liberior erit in patria caelesti: et quanto minus quilibet occupatur vanitatibus, sollicitudinibus, officiis, administratione rerum temporalium: et quanto quis minus appetit dignitatem et honorem, saecularem praelationem, hominum laudem, inimicorum vindictam, temporalium rerum affluentiam, carnalem amicitiam, saecularem laetitiam, hominum placentiam, et similium, quae ablegant a Deo; tanto liberior in mundo, et tanto liberior fit in caelo. Horum singulorum appetitus hic et in futuro valde cujuslibet diminuit libertatem. Item anima Deo unitur in perfectione, ipso Deo jubente: perfecti estote, sicut et pater vester et cetera. In duobus divina perfectio comprobatur: in odio vitiorum, et in amore virtutum. Bonus Deus odit vitium, quia bono malum contrarium est, sicut lux tenebris et aqua igni. Et quia vitia Dei habitationem polluunt in anima, scilicet conscientiae puritatem; quia lumen mentis obscurant, scilicet rationem, ne verum a falso discernatur, vel limpide veritas cognoscatur secundum quam vivere oportet; quia liberum arbitrium subvertunt, ne melius bonum a viatore eligatur. Omnia gratuita dispergunt, scilicet virtutes, quibus homo Deo gratus efficitur, quia dona naturalia corrumpunt, in quibus est imago Dei in anima, scilicet memoriam, intelligentiam, voluntatem: quia affectiones animae a Deo avertunt, scilicet spem, timorem etc. per quas Deus delicias habet in anima, ipso teste, Proverb. 8: deliciae meae esse cum filiis hominum: quia omnia bona opera viva in caritate facta mortificant. Similiter Deus amat virtutes et omne bonum semper et ubique, quia quilibet diligit naturaliter sibi simile; et quia ipse summe bonus est, ideo summe amat bonum. Amat autem ideo virtutes, quia vitium enecant, quia firmiter Deo animam jungunt, quia ad omnem gratiam spiritualem habilitant, quia opera peccatis mortificata vivificant, quia hominem interius in affectionibus, exterius in moribus secundum divinam voluntatem ordinant. Ita etiam sancta et perfecta anima vehementer in patria odit vitia et amat virtutes et omne bonum. Sed hic oportet addiscere in hac vita, ut sciat in aeterna vita. Aliquis abstinet a vitiis, qui tamen ea non odit. Ille vero peccata odit, qui ea nunquam nisi cum amaritudine mentis recogitat, qui semper cum dolore cordis de peccatis loquitur et audit loqui, cui gravis est poena videre delinquentes, vel ipsos audire, vel cum ipsis conversari, vel cum eis sedere; qui nunquam sponte praesens est ubi vitia committuntur: et si quandoque cogitur ibi esse, ex hoc gravis sibi crescit afflictio spiritus: qui detestatur omnia incitamenta peccantium, sicut sunt superflua ornamenta, et organica instrumenta. Idem nunquam in vita sua praestat doctrinam, et similiter auxilium vel favorem, exemplum vel occasionem aliquam ad peccandum; sed semper et ubique peccata dissuadet et prohibet quantum potest. Haec omnia verba signa sunt odii. Qui vero delectabiliter cogitat de peccatis vel audit loqui, vel de ipsis loquitur, aut videt delectabiliter delinquentes, vel ibi libenter sedet ubi exercentur, vel aliquos excitat doctrina, consilio, auxilio aut favore, exemplo vel aliqua occasione ad peccandum, nec omnes etiam a peccatis prohibet aut dissuadet quantum potest, ille nullatenus adhuc odit peccatum. Anima autem in hac vita debet addiscere virtutes amare et bona opera, ut statim sciat in aeterna vita. Aliquis exercet se in operibus virtutum, nec tamen amat virtutes. Ille solus amat virtutes et opera virtutum, qui non propter timorem alicujus poenae, nec propter favorem vel placentiam hominum, nec propter aliquod temporale lucrum, sed pure et simpliciter propter Deum in bonis operibus continue se exercet; qui pro virtutibus obtinendis incessanter toto nisu laborat; qui mente vehementer affligitur eo quod in virtutibus incessanter crescere se non sentit, et quod bona opera secundum voluntatem suam et secundum ordinationem divinam semper et ubique non perficit: qui veraciter congratulatur omnibus spirituales gratias et virtutes habentibus, et in virtuosis operibus jugiter se exercentibus: qui omnia impedimenta virtutum et bonorum operum quasi venenum fugit, qui nullum a virtutibus quacumque occasione retrahit, nec bona opera cuiquam prohibet vel dissuadet: sed omnes ad hoc promovet doctrinis, consiliis, auxiliis, exemplis, minis, promissis, orationibus, desideriis, quantum potest. Quanto amplius quidam in amore virtutum et odio vitiorum crescit, tanto se perfectiorem esse cognoscat in hac vita praesenti et futura. Ibi etiam unitur in beatitudine: nam quicquid beatitudinis habet Deus per naturam, ipse habet per gratiam. Hoc impetravit dominus Jesus dicens: pater, quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, et dedi eis. Claritas a patre filio collata est beatitudo, quam dedit singulis electis suis. Deus autem summe perfectus est in beatitudine, quia omne bonum immensum naturaliter et aeternaliter in se habet, et nullum bonum extra seipsum quaerere oportet, et nullius bono, nullius auxilio, aut consilio indiget, cum nihil boni sibi desit, et nemo quicquam boni sibi auferre possit: nam bonum suum sibi innatum est, et natura nullum sibi subjectum ex facili derelinquit: et a nemine cogi potest, quia omnipotens est: et nemo super ipsum est, nemo sibi aequalis est, et a nullo turbari potest, quia mitissimus: et nihil contrarietatis habet, et nunquam mutari potest in sua beatitudine, quia idem semper est, sicut ipse dicit Malach. 13: ego Deus et non mutor, et nihil sibi praeteritum est aut futurum, sed semper praesens. Singula horum pertinent ad beatitudinem veram. In hac ergo beatitudine anima unum fit cum Deo, quae ibi nullius indiget creaturae: nam omne bonum in se continentem continet. Cui nemo aliquid boni auferre potest, promittente domino Jesu, Joan. 17: gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Gaudium animae est unio ad Deum in illa beatitudine. Item ibi nullus cogere potest, quia nihil adversitatis est ibi, nam omnia adversa superavit: ibi nunquam mutari potest, nam semper in eodem fervore beatitudinis est: sicut, heu, in hac vita anima misera nunquam in eodem statu permanet, sed semper mutatur de spe in timorem et e contrario, de amore in odium et e contrario, de bono in malum et e contrario: de facili turbatur, ex facili amore vel timore vel favore cogitur, ex facili gratia sibi aufertur. Indiget etiam continue consilio et auxilio Angelorum et hominum, et nihil boni per se habet, nec quid boni per se potest. Ideo misera anima semper suspirare deberet ad illam beatitudinem, cum apostolo dicens Rom. 7: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et cum David Psal. 41: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei?