Caput 5

Ibi etiam anima laudat Deum ex omnibus viribus suis. Ad hoc enim creata est, ut dicit dominus per Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Ad hoc movet Eccle. 43: laudate Deum quantum potestis; adhuc supervalebit, adhuc dignior est omni laude. Ad hoc movet Joannes in Apoc. 5: laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus. Ista laus erit per Deum unigenitum filium Dei, per quem etiam majestatem Dei omnes Angeli laudant, ut cantatur in praefatione, quia unionem habent cum ipso in quantum est creatura, sicut et ipsi. Haec laus est tanto amabilior sanctae Trinitati, tanto utilior communitati quam facit anima per Dei filium, quam si faceret per seipsam, quanto creator dignior est creatura. Ista laus est animae refectio, cui nulla similis videtur delectatio, ut dicit Cassiodorus. Haec laus procedit ab anima ex nimio fervore caritatis, et ex nimia delectatione ad Deum. O quanta jucunditas ubi omnibus sanctis una erit lingua jubilationis indefessa. Ut dicit Bernardus: ubi omnes sancti et Angeli concorditer Deum laudant, et tamen dissimiliter. Sicut enim differunt in cognitione et amore, ita etiam in laude. Hoc opus laudis divinae non abstrahit nec elongat a Deo, nec generat laudanti fastidium, licet sit opus continuum, sicut alia opera ex continuatione saepe ingerunt taedium in hac vita: et haec est ratio, quia laus Dei non tantum est operatio, sed et remuneratio, ut dicit Cassiodorus super Psalm.: et de perceptione muneris et premii nemo lassatur. In laude vero Dei ipse actus est merces, ut dicit Glossa quaedam super Psalterium. Laus ista ducit animam incessanter propter sui detestationem in Deum et ad Deum; et fidelis anima vere tanto est beatior, quanto in laude Dei frequentior. Ideoque sicut homines naturaliter semper appetunt beatitudinem, ita et laudem. Hanc laudem continuam promittit dominus per Isaiam 62: tota die ac nocte non tacebunt laudare nomen domini. Ibi etiam anima laudat Deum propter Deum. Licet enim anima fidelis in laude Dei sine delectatione magna nequaquam esse posset, nullatenus tamen ibi Deum desiderat laudare propter proprium commodum, sed pure et simpliciter propter Deum, qui aeternaliter ordinavit ab anima se semper laudari non propter suam sed propter animae beatitudinem ampliandam. Illa puritas aeterna causatur ex hujus vitae puritate. Quanto enim anima fidelis in laude Dei propriam partem minus respicit, et quanto amplius Dei partem quaerit in hoc mundo, tanto laus ejus apparet hic purior, tanto erit excellentior, tanto erit utilior communitati et jucundior, et tanto consequenter Deus qui talem dedit puritatem, apparebit gloriosior. Eja quantum delectabitur anima in Deo, et Deus in anima, quando secundum divinam generationem singula membra corporis et singulae vires animae in laude Dei continue movebuntur. Ibi laudabit anima singula per se quae sunt in Deo per naturam, scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem et cetera. Et totam virtutem suam effundet super singula in laude. Similiter laudabit singula in omnibus simul, scilicet solam potentiam in sapientia, bonitate, caritate et cetera. Et sic singula in omnibus conjunctim. Item laudabit omnia simul in singulis singillatim; scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem, largitatem, misericordiam et justitiam. In potentia singillatim, in sapientia singillatim, in bonitate singillatim, et sic de aliis. Haec signata sunt quatuor alleluja in Apoc. 19. Alleluia est laus humanis verbis inexplicabilis. Ibi non laudabit anima omnia quae in Deo sunt successive, scilicet modo potentiam, modo sapientiam, modo bonitatem, et sic de aliis: quia ibi non est successio temporis, et quia omnia videt simul et cognoscit in Deo, et amat, et fruitur, ideo etiam simul omnia laudabit. Item non laudabit anima ea quae in Deo sunt, unum minus, aliud magis; sed aequaliter omnia, quia aeque immensa sunt singula in Deo, et aequaliter laude digna. Similiter anima cognoscit ibi et amat singula per se, quae in Deo sunt, et singula in aliis singillatim, et singula in omnibus communiter, et omnia simul in singulis. Similiter fruitur ibi et unitur singulis per se, et singulis in aliis singillatim, et singulis in omnibus in communi, et communiter omnibus in singulis singillatim. Ex hoc delectabitur anima supra modum, ita quod hoc similiter hic esset faciendum. Ibi laudabit anima Deum in singulis actibus et in singulis momentis secundum dignitatem suam, ut impleatur illud propheticum Ps. 37: secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua. Si enim non sufficeret digne laudare Deum in uno actu laudis, similiter nec in alio posset, nec in tertio, et sic de aliis; et sic careret pleno gaudio, quod promisit dominus Jesus fidelibus suis: petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit, Joan. 15. Gaudii plenitudinem anima percipit, quando Deum in singulis actibus suis et singulis momentis secundum condecentiam suam laudat. Etiam ibi non compleretur desiderium animae, quod promittit Psalm. 102: replebitur in bonis desiderium tuum. Fidelis igitur anima hic semper desiderat ut Deum secundum majestatem suam in futuro aeternaliter laudare valeat. Ibi laudabit anima divinam potentiam, quae in sua natura nobis incognita in hoc mundo, aliquantulum tamen est divinis operibus patefacta. Primo magna Dei potentia manifesta fuit, cum Deus ex nihilo cuncta fecit: dixit enim et facta sunt. Idem tanta velocitate fecit omnia, sicut si aliquis unicum proferret verbum: et licet omnes mirentur potentiam et magnitudinem creatoris ex magnitudine creaturae, magis admirandum est quod ex tanta potentia tam modica processerunt: et nimis mirabile est quod superbonus Deus, cujus natura est diffundi et communicare bonitatem sibi innatam, tamdiu potuit continere, quod non fecit creaturas quae bonitate sua et beatitudine fruerentur. Postea apparuit eadem potentia, cum omnia viventia delevit aquis diluvii praeter ea quae in arca, ipso jubente, pro semine salvabantur. Item lucebat potentia sua in diversis miraculis in Aegypto: et cum populum suum per mare rubrum transvexit sicco vestigio cunctis Aegyptiis insequentibus, descendentibus in profundum quasi lapis: et cum eum populum, scilicet sexcenta millia et amplius, per annos quadraginta uno cibo pavit, scilicet manna. Item centum octoginta quinque milia quasi una hora per unicum Angelum interfecit. In novissimis vero temporibus valde eluxit divina potentia, quando creator potuit fieri creatura, impassibilis potuit pati, immortalis potuit mori, invisibilis potuit videri, immutabilis potuit et potest sub speciebus panis et vini ab homine sacramentaliter manducari et bibi: haec enim non sunt impotentiae, sed verissimae et maximae potentiae argumenta. Similiter in hoc tempore valde clarescit divina potentia in hoc, quod Deus omnipotens detestans peccata, et vindicans in tertiam et quartam generationem, continere potest vindictam contra tot Paganos, Judaeos, haereticos, falsos Christianos, quorum nihil indiget, ipsum continue tam graviter offendente; quos in uno momento delere posset sine suo damno: unde illud: Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas et cetera. Et in Lib. Sapien. 12, quod omnium Deus es, omnibus te parcere facit. Fragilitatis indicium est subito contra inimicos expetere vindictam, sicut fortissimus Samson fecit; sed melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, dicit Salomon, expugnatore urbium.