|
Ibi anima fidelis refert gratias Deo pro singulis donis naturalibus et
gratuitis animae et corporis, pro singulis spiritualibus et
temporalibus, specialibus et communibus collatis et conservatis in
terra, et conservandis in patria. Nec gratias aget modo pro istis
modo pro illis donis successive, sed pro omnibus simul quae unquam
effluxerunt a Deo, et effluxissent si habilitatem alicubi
reperissent. Haec gratiarum actio erit per Deum Dei filium, sicut
apostolus dicit: gratias ago Deo meo per Jesum Christum. Per ipsum
solum gratias referre praesumo, cui sola veraciter cognita est
magnitudo et multitudo donorum, et nobilitas et utilitas ipsorum: et
per magnitudinem virtutum suarum respondere praesumo magnitudini
donorum, et per multitudinem virtutum suarum multitudini donorum, et
utilitatem donorum digne offerre praesumo Deo patri placentiam filii,
cui olim dixit Matth. 12: tu es filius meus dilectus, in te
complacui mihi, idest beneplacitum meum summe perfeci. Beneplacitum
Dei patris in filio est pro universis donis suis digna gratiarum
actio. Ista gratiarum actio vehementer ducit ad Deum. Quanto enim
amplius dantis qualitas et affectus sinceritas, quantitas donorum et
utilitas ipsorum ibi ab anima ponderatur, tanto anima Deo gratior
efficitur: et quanto omnipotenti Deo fit gratior, tanto fit
omnipotenti semper propinquior. Ibi tantum anima gratulatur divinae
sapientiae, quae singulis creaturis convenientissime singula dona
reddit et distribuit, quod pro singulis donis Angelorum et sanctorum
uberiores gratias reddit quam si ipsa sola percepisset, et potius
singula dona esse vult in singulis quam omnia in se sola: sicut nemo in
aliqua parte corporis membrorum aliud esse vellet quam divina
providentia ordinavit, teste apostolo 1 Cor. 12: in uno corpore
multa membra habemus: omnia autem membra eumdem actum non habent: ita
corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia, ex diversis Angelis et
sanctis, et ex diversitate donorum constituitur. Si ergo totum corpus
esset oculus vel manus, ubi corpus? Et si unus tantum haberet omnia
dona et officia, ubi esset Ecclesia? Nec tamen sequitur ex hoc,
quod animam amplius afficiat praemium accidentale, idest gratitudo quam
habet ex donis aliorum, quam substantiale, idest gratitudo quam habet
ex donis propriis, cum ex uno substantiali magis beatificetur, quam ex
omnibus accidentalibus: sed ex parte qua considerat ordinationem Dei
sapientissimam et optimam, vult singula dona esse in singulis potius
quam in se sola: sed ex ea parte qua bonum proprium naturaliter magis
appetit quam aliorum, potius vellet omnia se habere quam alios: sed
ubi gratia superat naturam, fidelis anima divinam ordinationem magis
quam propriam utilitatem amplectitur. Ibi etiam anima gratias aget
Deo propter Deum. Non enim fidelis anima principaliter ad gratias
agendum ibi movebitur, eo quod ex gratiarum actione grata Deo
efficitur; sed pure movebitur ex divina largitate, ex qua omnia dona
effluxerunt ab initio, et effluent absque fine: et quanto anima minus
sibi et magis Deo intendit in gratiarum actione, tanto beatior erit,
licet illam beatitudinem principaliter non intendat; et tanto ejus
beatitudo communitati jucundior, et tanto Deo gloriosior. Ibi anima
gratias aget Deo, qui ei imaginem sanctae Trinitatis impressit,
juxta illud Psal. 4: signatum est super nos lumen vultus tui,
domine. Et quia spiritum sanctum cum donis suis et omnibus virtutibus
in Baptismo contulit, et quia eam corpore et sanguine suo delectabili
saepe reficit, et quia ei sacram Scripturam concessit divinam naturam
occultam manifestantem, omnem voluntatem suam manifestantem,
indicantem nobilitatem, et utilitatem omnium donorum demonstrantem,
viam certissimam ad caelestia ostendentem per exempla sanctissima Jesu
Christi: et quia sine meritis suis fidem Christianam sibi dedit, qua
credere posset sacrae Scripturae promissis et minis, consiliis et
doctrinis.
|
|