Caput 7

Ibi etiam anima continue congratulatur Deo in omnibus operibus sui parvis et magnis, in omnibus judiciis circa bonos et malos, in omnibus moribus suis perfectissimis, in omnibus exemplis Jesu Christi, sanctissimis, in omni beatitudine et perfectione sua, quae consistit in potentia, sapientia, bonitate aeterna et immensa et cetera. Similiter in omnibus non successive, nam haec omnia praedicta perfectissima in Deo esse cognoscit; et haec gratulatio erit per Deum Dei filium, in quo solo vere gaudere Deo possumus, qui solus beneplacitum patris semper in summo perficit et perfecit, sicut ipse testatur Joa. 8: quae placita sunt ei facio semper: et David dicit de omnibus aliis, Psal. 13: omnes declinaverunt etc. usque ad unum, idest Jesum Christum: et Salomon Eccl. 7: unum virum ex omnibus reperi, qui supplex Deo patri per omnia et in omnibus complaceret. Mulierem autem non inveni. Haec congratulatio vehementissime ducit in Deum et ad Deum, propter delectationem quae in ipsa est. Si enim omnia corda essent unum cor, investigare non posset quantam delectationem habet anima in congratulatione Dei. Specialiter congratulatur Deo de redemptione generis humani, ad quam invitat dominus Jesus omnes amicos, dicens Luc. 15: congratulamini mihi omnes, quia inveni drachmam quam perdidi. Drachmae perditio fuit totius generis humani a congratulatione separatio: drachmae inventio fuit Christi per passionem ejusdem congratulationis recuperatio. Et notabile est, quod non dicit se emisse, sed invenisse, licet pretioso sanguine et aspera passione genus humanum comparaverit: quia intantum desideravit salutem generis humani, quod inventionem reputavit tali modo se posse hominem a potestate diabolica liberare, et ad beatitudinem aeternam ad quam creatus fuerat, revocare. Similiter notabile est, quod etiam omnes Angelos convocat ad congratulandum, non drachmae, non homini, sed sibi, quasi homo Dei Deus esset, et tota salus divina in ipsius inventione dependeret, et quasi sine ipso beatus esse non posset. Ibi etiam anima congratulatur Deo, non propter se, sed pure propter Deum. Tanta enim puritate anima afficitur in congratulatione Dei, quod potius vult ipsum esse beatum, quam seipsam esse beatam: immo anima fidelis mallet eligere omni beatitudine se semper carere, quam Deum alicujus beatitudinis et perfectionis defectum habere. In omnibus his septem membris praedictis Deus ipse est causa efficiens, materialis, formalis et finalis: ipse est causa movens animam ad cognoscendum, ad amandum, ad fruendum, vivendum, laudandum, gratias agendum, et congratulandum: similiter ipse est materia in se habens totum quod provocare potest animam ad cognoscendum, amandum etc. hoc est sapientiam et cetera. Item ipse est causa formalis informans animam, qualiter se habere debeat in Dei cognitione, amore et cetera. Similiter ipse est finis, ad quem tendit rationis cognitio et cetera. De his septem potest intelligi illud Salomonis Proverb. 9: sapientia divina aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Domus est caeli Empyrei creatio: septem columnarum excisio est septiformis praedicta gratia, in qua consistit plenissima vera beatitudo. Qualiter autem unusquisque se habere debeat in hac vita ut ad illam beatitudinem perveniat, docet Anselmus, dicens: tantum desiderium tibi esse debet in hac vita perveniendi ad quod factus est, tantus dolor quod nondum ibi es, et tantus timor quod non pervenies, quod nullam debes sentire laetitiam, nisi tantum de his quae dant spem vel auxilium perveniendi. Circa praedicta debet versari intentio nostra et totum negotium nostrum in hac vita, sicut servis suis fidelibus committit dominus Jesus in Luc. 19 dicens: negotiamini dum venio, singulis de commissis sibi negotiis singulos judicare. Obsecro ergo te, domine, propter omnem beatitudinem tibi innatam, praesta cunctis fidelibus in hac misera vita in praedictis crescere de hora in horam, ut manifestetur abundantia gloriae tuae per infinita saecula saeculorum. Amen.