|
Magister, quod est mandatum maximum in lege? Ait Jesus:
diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et
ex tota mente tua. Hoc est magnum et primum mandatum. Hoc, inquam,
est maximum: magnum, quia mandat hoc lex naturalis in mentibus omnis
creaturae rationalis divinitus indelebiliter impressa; majus, quia
remandat, et repetens iterum remandat lex Mosaica a Deo data, et per
Angelos ordinata. Deut. 6: audi Israel, dominus Deus tuus unus
est. Diliges dominum Deum tuum etc., usque ab ostiis domus tuae:
maximum, quia illud confirmat lex evangelica per ipsum Dei filium
tradita. Matth. 22: diliges dominum Deum tuum: Marc. 12, et
Luc. 10. Et hoc est primum mandatum. Primum tripliciter: primum
in intentione jubentis: finis enim in quolibet ea quae ad finem sunt,
in intentione praecedit. 1 Tim. 1: finis praecepti est caritas.
Finis non terminans vel consumens, sed consummans, ad quem omne
praeceptum ordinatur. Rom. 15: plenitudo legis est dilectio:
Psal. 118: omnis consummationis vidi finem. Item primum in
necessitate observationis: sunt enim, ut volunt magistri, praecepta
quaedam primae, quaedam secundae, quaedam tertiae, quaedam quartae
necessitatis. Primae necessitatis sunt, sine quibus Dei similitudo
non salvatur; quae a principio naturaliter obligant et in generali et
in speciali: tale est diligere Deum. Secundae necessitatis sunt,
quae a principio et naturaliter obligant in generali, et non in
speciali; ut est satis facere pro peccatis. Tertiae necessitatis
sunt, quae ex actu humano obligant, sicut votum: vel quae obligant
quosdam, sed non omnes, aut etiam omnes in casu, sicut consilia.
Quartae necessitatis sunt, quae praelati Ecclesiarum instituunt,
scilicet quae instituit Papa, aut archiepiscopus in provincia sua,
aut episcopus in dioecesi sua, aut abbas in abbatia sua. Primae
necessitatis est, contra quod omnino dispensari non potest nec ab
homine nec a Deo. Item primum est in ordine dignitatis: hic enim
actus dignissimus est, cujus dignitas cognoscitur ex tribus: ex
subjecto, vel potentia a qua egreditur actus: haec est voluntas
summa, et dignissima potentia animae. Item ex habitu vel dono
potentiam informante, et super se elevante: hoc est caritas quae est
summum donum: quod patet, quia ab ipso summus ordo denominatur,
scilicet Seraphin, idest ardens. Item ex objecto, quia in summum
bonum dirigitur, scilicet in Deum.
|
|