Caput 11

Amicus es hominis, quia utilis. In hoc autem tripliciter praeponderat Deus. Vide enim circa hominem utilem tibi quam magna utilitas, quam multa, quam diuturna. Excedit Deus quantitate continua et discreta, et duratione; quia ab ipso tibi utilitas major, multiplicior et diuturnior. Quod ut saltem in genere pateat, nota quod trina est generalis utilitas, quam ab amico habere volens ipsum amas: scilicet adeptio boni sui, intentio boni tui, diminutio vel annihilatio mali tui. Amicus ergo es qui tibi communicat bona sua. Prov. 19: multi colunt personam potentis, et amici sunt bona tribuentis. Praeponderat evidenter Deus qui tibi communicans, et dat sua et se. Donat, inquam, dona digniora in substantia, majora in quantitate continua, plura in discreta quantitate, permanentiora in duratione et tempore, meliora in relatione ad finem, opportuniora secundum quando et ubi: quia secundum Aristotelem unumquodque in quo tempore et loco plus valet, magis est eligendum. Rom. 8: qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia cum illo nobis donavit? Jacob. 1: omne datum optimum, et omne donum perfectum et cetera. Quis amicorum filium suum vel spiritum suum tibi donaturus est ut Deus fecit? Ceterum de donis datis, magna et multa donavit in praeterito, donat et donare non cessat in praesenti: sed maxima et plurima donabit in futuro. Ceterum quod homo amicus tibi dat, potius dat mutuum quam donum: quia redditionem expectat. Luc. 11: quis vestrum habet amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet, amice accommoda mihi tres panes? Sed secundum Aristotelem, donum est datio irreddibilis. Hoc in illo amico solum modo locum habet, qui bonorum nostrorum non eget. Amplius autem, idipsum bonum quod amicus tibi dat, non ab ipso est, sed a summo bono, a quo velut a fonte boni per illum fluit ad te. Quem nunc potius amas, an fontem effluentem, an canalem tibi deferentem? Quem nimirum etiam ipse Deus, ut auctor, ad te dirigit potius quam ad alium, inclinando voluntatem habentis ut tibi dare velit, qui dedit facultatem qua tibi dare possit. Prov. 27: sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Dei: quocumque voluerit inclinabit illud. Amicus est hominis secundo qui tecum sciens bona tua, et communicans ipsa tibi reddit jucundiora. Seneca: nullius boni sine socio jucunda est possessio; unde secundum Aristotelem magis est eligendum quod contingit amicos participare, quam quod non. Ceterum hoc amicos non prodit: quoniam in hoc secundum superficiem non differt fictus amicus a vero. Eccles. 12: non agnoscitur in bonis amicus. Non agnoscitur, inquam, utrum amicus personae vel rerum, tuus vel tuorum: nam prius invenies inter homines qui diligat propter tua te, quam qui tua propter te: quoniam est amicus socius mensae, et non permanet in tempore necessitatis. Poeta: cum fueris felix, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris. Verus autem amicus esset, si bono tuo propter te congauderet, etiam si participaturus non esset. Aristoteles: amicos justos esse volumus etiam si media sint. Sed in hoc nullus ad amicitiam tibi Deo aptior, qui sciens bona tua utpote dona sua, et de his tibi congaudet, et dans, communicare a te vel participare non eget. Joan. 2: gaudeo propter vos, ut credatis. Amicus est hominis tertio qui tecum participans mala tua annihilet, vel ad minus diminuat, et talem quaere. Quaerendus enim est, quia difficilius invenitur quam primus vel secundus, quamvis utroque magis iste sit necessarius. Sed in hoc tertio signo multi deficiunt, quia prima duo fecerunt. Psal. 37: amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt: amici communicantes mihi bona sua, proximi participantes bona mea. Verum dignitas Dei in hoc tertio signo evidens est: qui cum in natura propria stans bona mala tecum communicare non posset, naturam tuam assumpsit, in qua tibi compatiens, et poenae tuae socius fiens, misero tibi consolationem faceret, et per naturam suam bonam tandem malum tuum annihilaret. Sunt autem, secundum Aristotelem, quinque mala et terribilia: scilicet opinio mala, inopia, aegritudo, inimicitia, mors: in quorum ultimo evidens est fortitudo. Vide in his malis tuis Christum tecum participantem. De primo Matth. 27: seductor ille dicit: Joan. 7: quidam dicebant quia bonus est; alii autem, non, sed seducit turbam: Luc. 19: venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat, et vocatur homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. De secundo Luc. 9: vulpes caveas habent, et volucres caeli nidos: filius etc. 2 Corinth. 8: videte, fratres, gratiam Dei, quoniam cum dives esset, propter nos egenus factus est ut illius inopia nos divites essemus. De tertio Isa. 25: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Item: vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitates. De quarto Joan. 15: nunc autem viderunt et oderunt et me et patrem meum. De quinto Cant. 8: fortis est ut mors dilectio, quoniam majorem dilectionem hac nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ecce mors, et talis mors. Quid ultra facere debuit tibi, et non fecit: quid ultra debuit pati tecum et non sustinuit? Prae omnibus igitur utilis: et ideo propter utilitatem prae omnibus etiam amabilis: amplius autem quia tua mala tecum sentiens, ea tibi alleviat in praesenti, et eadem annihilat, bona sua tibi plene impartiens in futuro.