Caput 12

Inter specialia ponderantia etiam consanguinitati praeponderat amicabilitas, quia vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater: et hoc in tribus est, quae sunt haec. Gratiositas in vultu. Esther 2: indicibili pulchritudine omnium oculis gratiosa videbatur, et ideo amabilis. Eccl. 40: gratiam et speciem desiderat oculus. Item affabilitas in convictu vel verbo. Prov. 22: propter gratiam labiorum habebit amicum regem. Item mansuetudo in gustu vel actu. Eccl.: in mansuetudine tua opera perfice, et super hominum gloriam diligeris: e contra Prov. 22: noli esse amicus homini iracundo. Praeponderat in his Deus per ordinem. Nimium enim fallax gratia et vana pulchritudo quam confert sanitas, complexionis bonitas et juvenilis aetas. Apparet enim, quoniam aufert ipsam vel aegritudo fugans sanitatem, vel senectus excludens juventutem, vel mors dissolvens complexionem. Ceterum amabilis ille qui gratiosior in facie, cujus facies plena est gratiarum, in quem desiderant Angeli prospicere, cujus pulchritudo non languescit, sed intuentes salvos reddit: Gen. 32: vidi dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Non senescit, sed juvenescere facit. Psal. 102: qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilae juventus tua. Non moritur, sed vivificat in aeternum, Joan. 17: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Tibi ergo tibi domine dixit cor meum, exquisivit te facies mea. Augustinus: videbimus, et amabimus, et laudabimus. Item amabilis ille qui affabilior in sermone: Exod. 19: loquebatur dominus Moysi, sicut loquitur homo ad amicum suum. Affabilis ergo non solum justis, quinimo et injustis; utpote cui opponitur quod sit publicanorum et peccatorum amicus. Plane valde affabilis, cujus verbum non est rhetoricum vel transitorium, sed aeternum: quod ut caperetur, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Item, mansuetus in actione. Isa. 11: ego quasi agnus mansuetus.