Caput 13

Consanguinitas praeponderat multum. Hoc tripliciter secundum tres lineas consanguinitatis: scilicet ascendentem, in qua, ut proximos diligis parentes, scilicet patrem et matrem, et plusquam avum vel aviam: descendentem, in qua proximi, scilicet filius et filia: transversalem in qua frater et soror. In linea ascendenti pondera Deum erga patrem sic: ex duabus partibus consto, anima et corpore; quarum una corruptibilis, alia incorruptibilis. Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam et cetera. Aristoteles: hoc solum est separabile, sicut incorruptibile a corruptibili. Una imperans, alia obsequens naturaliter: una assimilans brutis, alia associans Angelis. Salustius: omnis nostra vis in animo et corpore sita: illa nobis cum diis, corpus cum bestiis commune: animi imperio, corporis servitio magis utimur. Tripliciter igitur nobilior est anima quam habeo a Deo creante, quam corpus quod a patre generante. Quod enim horum a quo habeatur, imago utriusque testatur: cum corpus patris, anima Dei praeferat imaginem, quam nimirum Deus immediate sibi similem et bonam fecit quae corpus ad vitam animando perfecit: quam versa vice corpus infecit, et ream ac peccatricem efficit. Verumtamen et ipsum corpus, quod a patre generante natura dedit, Deus naturae principaliter cooperans utroque parente nesciente, et ad hoc insufficiente, organizavit. 2 Mach. 7: nescio enim qualiter in utero meo et cetera. Amo ergo patrem, a quo solummodo habeo materiam corporis, causam libidinis, originem reatus: potius amabo patrem qui corpus formavit, animam inspiravit. Deut. 32: numquid non ipse est pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te? Fecit corpus, creavit animam, possedit utrumque. Item in linea transversali fratres amantur ut proximi, et specialius diligunt se gemelli: sed filius Dei amabilior frater. Item amas fratrem qui tecum dividit, dividendo diminuit tibi paternum affectum: nam secta bipartito cum mens discurrit amore, alterius vires subtrahit alter amor. Gen. 37: videntes Joseph fratres sui, quod a patre et cetera. Dividet etiam et diminuet dividendo paternum censum. Luc. 12: magister, dic fratri meo ut dividat mecum possessionem. Amas specialiter tecum genitum, qui statim natus tibi quasi injurians diminuit lac maternum, et adhaerens uberi occupavit locum tuum. Hunc fratrem ama potius, per quem erga te crevit quantum ad affectum amor paternus, per quem heres efficeris, et ad paternum censum admitteris, quamvis patri rebellans exheredari merueris: per quem nullum bonum tibi debitum diminuitur, sed multiplex bonum indebitum tribuitur. Postremo tradit frater fratrem in mortem: sed hic pro fratribus semetipsum tradidit in mortem. Genes. 45: ego sum frater vester Joseph, nolite timere et cetera. Hebr. 2: non confunditur eos fratres vocare. In linea descendenti ut proximus amatur filius: ergo volens Deus etiam sic ab homine amari ut proximus, factus est filius hominis: quod etiam de se saepissime repetit, ne tanta consanguinitatis propinquitas dari oblivioni possit; sed dicit, filius quidem est hominis, nec tamen mulieris, sed virginis. Audi. Quicumque fecerit voluntatem patris mei et cetera. Voluntatem viri provocantis faciens aliqua virgo fit mulier, ac deinde mater: tu voluntatem Dei facito, Christi mater eris et virgo. Amat ergo mater filium, et quidem tenerius quam pater. 2 Reg. 1: sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam. Amat filium quem concipit cum sorde, pregnat cum pallore, non sine timore parit cum periculo vitae, educat cum solicitudine et labore; qui ingratus post omnia vix praeceptis cogitur, promissis allicitur honorem rependere parentibus. Honora inquit patrem et matrem, ut sis longaevus super terram. Tu ama potius filium, quem spiritu sancto superveniente in utero mentis concipis mundius, gestas jucundius, paris securius, educas facilius: qui sit senectutis tuae baculus, caecutientis oculus; qui filiali fide in morte tua meminerit tui, cum etiam in morte sua matris oblitus non fuerit. Verum inter sponsum et sponsam non est accipere graduum distantiam, cum duo faciant jam carnem unam, et duo animi in unam foederentur amicitiam; propter quod dicitur Ephes. 5: viri, diligite uxores vestras: et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt et cetera. Sed quantum res significata praecellit signum, tantum amor et unitas Dei ad animam, amorem sponsi ad sponsam, animae ad Deum, sponsae ad sponsum, sacramentum enim magnum est: ego autem dico inter Christum et Ecclesiam: inter Deum et animam. Vide hoc evidenter. Tria sunt bona matrimonii: fides contra adulterium: inseparabilitas, quae dicit sacramentum, contra divortium; proles contra sterilitatis opprobrium: sed in hoc conjugio fides inviolabilior, inseparabilitas major, proles utilior. Fides inviolabilior Dei ad animam. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide: Cant. 2: dilectus meus mihi, et ego illi. Quinimo fidelior est sponso omni qui fidelis est etiam animae fidem non servanti. Isa. 57: juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: Jerem. 3: tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me. Quare hoc? Certe ut per virum fidelem sanctificetur mulier infidelis, adultera per misericordem maritum, peccatrix anima per Christum. Sed objicies: non sola solius, unica unici, cum scriptum sit qui amas animas quasi non unam, sed plures. Sed scriptum est Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Numquid propterea sponsus non unam sponsam amat, si in ipsa caput et manus et pedes et cetera membra diligat? An indignabitur caput sponsae fidem debitam sibi violari, si depraehendat etiam sibi pedes unitos amari? Amplius, non diminuitur in individuo species, licet ipsam participent plures: nec plenius individuo species inesset, si sola inesset. Sic miro modo Deus te, o anima mea, diligit, totus totam, ut non minus diligat te diligens tecum et aliam: aliam, inquam, a te in substantia, unam autem tecum in caritate et amicitia: nec plus te amaret si solam amaret: quinimo si tibi socias non dedisset, minus forsitan quam nunc amare posset. Non sic Jacob, cui permissum est plures sponsas habere, nec tamen datum est ut unamquamque ipsarum posset ut solam totus amare. Ceterum hoc video in Deo esse omnipotentiae, et omnipotentis bonitatis. Augustinus in Confess.: o tu bone omnipotens, qui sic unumquemque nostrum curas, tamquam solum cures: et sic omnes, tamquam singulos. Item, inseparabilitas major. Illi enim duo unum carnaliter effecti inseparabiles dicuntur, quia dum vivunt, nequeunt separari, sed et necessario separantur, quia necessario moriuntur. Rom. 7: si dormierit vir ejus, soluta est a lege viri. Verum inter te, o anima mea, et Deum matrimonium quod in Baptismo initiatum, in bona vita ratum, in patria fuerit consummatum, post illius unius primum consortium impossibile est esse divortium. Verumtamen et modo dic cum apostolo: Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia? Ceterum quod subjungitur, et rato et consummato congruit: certus sum quod neque mors, neque vita, neque instantia etc., poterunt nos separare a caritate quae est in Christo Jesu. Item: proles utilior et multiplicior, bonorum scilicet operum. Fecundat enim sponsus sponsam, Deus animam per gratiam. Progrediturque proles ab ambobus unitis non ab altero tantum, sed a matre ut a principio materiali, a patre ut formali, et ideo principali. Sic et proles operum non a gratia sola, nec a libero arbitrio solo, sed a libero arbitrio vel voluntate ut a principio materiali et incompleto, a gratia vel a Deo ut a completo vel formali et ideo principali. Joan. 10: sine me nihil potestis facere: 1 Corinth. 15: abundantius omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Haec utilis proles quae matrem non perimit, sed ei vitam aeternam acquirit: sicut e contrario concupiscentia cum conceperit parit peccatum, peccatum autem cum fuerit consummatum generat mortem. Psal. 7: concepit dolorem et peperit iniquitatem. Hic non Bennoni filius doloris: sed si prius forte filius laboris, postmodum filius gaudii et honoris: quoniam etsi mulier cum sic parit, tristitiam habet; cum autem peperit, jam non meminit pressurae propter gaudium.