Caput 14

Quoniam amico fideli nulla est comparatio, amari solet et merito amatur qui fidelis in amicitia comprobatur. Fidelis est autem qui stabilis et immutabilis est. Sunt autem tria amici fidelitatis experimenta: scilicet novitas, prosperitas, adversitas. Fidelem amicum mihi hunc aestimo quem in his erga me immutabilem invenio, a cujus animo me novus amicus superveniens non excludit, immo nec a gradu vel loco quem in animo mihi dedit, immo qui propter supervenientem novum non reputet me antiquum: quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est; nisi forte ad modum vini me quanto antiquiorem, tanto reputet amicum puriorem. Eccl. 9: ne dimittas amicum antiquum, novus enim non erit ei similis: vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. Luc. 5: nemo bibens vetus statim vult novum; dicit enim, vetus melius est. Item quem prosperitas sua insperata non reddit mihi extraneum, nec adversitas mea inopinata me sibi ingratum, sed implet illud Eccles. 22: fidem posside cum amico tuo in paupertate ipsius, et ut in bonis illius coheres sis. Ceterum homines multi misericordes vocantur. Virum autem fidelem quis inveniet? Luc. 18: cum venerit filius hominis, putas inveniet fidem super terram? Ecce enim omnis homo mendax et mutabilis, mutatur novitate. Gaudent enim novitate moderni, et novis supervenientibus vetera projiciunt; et si forte aliquantulum fidelis esse volens non projiciat me propter novum ex animo, quodammodo tamen subordinat gradu, vel post ordinat loco, dicens mihi, da locum huic novo. Sed ille evangelicus invitator eum quem locum dare jubet, amicum non nominat, sed absolute dicit, da huic locum: illum vero amicum dicit quem ascendere facit, amice inquit ascende superius. Amari me scirem si in affectu cujusquam ascenderem. Si vero novo jubeor locum habitum dare, quid ex hoc possum convenire? Saltem medium teneat in gradu: non me dimittat: non aegre feram si novum utpote dignum amplius supponat. Ceterum non est Deus ut homo ut mutetur novitate; sed ut amicus stabilis et fidelis elegit sine initio quos diliget sine fine, nullum excludens pro alio, omnes volens superius ascendere, nullum alteri locum dare. De hoc Prov. 17: omni tempore diligit qui amicus est: immo iste amicus ante omne tempus, et post omne tempus. Joan. 13: cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos, non in finem terminantem, sed in finem consummantem: Ps. 118: omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Item mutantur et prosperitate, quoniam honores mutant mores, et succedentibus prosperis, pincerna sui obliviscitur interpretis, Genes. 40. Item mutantur adversitate; nam quos felices diligunt, miseros nec cognoscunt. Job 2: audientes tres amici etc., usque elevantes autem oculos suos procul non cognoverunt. Verum apud patrem luminum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio; quoniam nec sua sublimitas eum tibi extraneum, nec tua humilitas te sibi efficit alienum. Psal. 137: quoniam excelsus dominus et humilia respicit. Ubi amor, ibi oculus: vide de hoc exemplum grossum et ideo sensui aptius in Christo, quem prosperitas sua non mutavit in amicitia: nam quos in fratres et amicos mortalis et passibilis elegit, glorificatus et immortalis factus fratres nihilominus recognovit. Joan. 20: vade, dic fratribus meis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Confundere nunc, anima mea, confundere de infideli amicitia: quae si impassibilis esses, et de vita corporis diutina, non dicam perpetua, certa esses, fortasse ipsum quem nunc te diligere aestimas, vix cognoscere velles. Item nec mutavit Christum, nec diminuit amicitiae affectum mutatio status in amico, qui adversitate repentina factus est alter ex altero, miserior ex misero. Joan. 11: diligebat Jesus Mariam et Martham et Lazarum, amabat sanum: sed quid aegrum? Audisti domine, ecce quem amas, infirmatur; quem amas in praesenti, non quem ut in praeterito amasti. Amavit igitur et infirmum: secuta est mors, crevit miseria, non decrevit amicitia. Lazarus inquit amicus noster dormit, amicus noster, non quia amet cum sit mortuus, sed quia ametur. Cedit tempus, corrumpitur corpus, ad tumulum venit Christus, tollite inquit lapidem: ajunt: domine jam foetet. Ecce jam tempus est ut erga tam miserum amicitia cessaret. Et si mutabilis esset, flet Jesus et turbatur, hoc scio: si nares obstruxerit, nescio: ecce inquiunt quomodo amabat eum. O Judaei, non amatis qui nec de amicitia loqui proprie scitis: quinimo, ecce quomodo amat eum: ut sit in amando praesens perfectum, cujus fletus est signum; non praeteritum imperfectum. O si ad talem miseriam Christus deveniret, quam paucos amicos retineret. Captus quidem, sed non mortuus fuerat, cum ille suus amicissimus se eum non tantum non amasse, sed nec nosse jurabat. Eja nunc, homo stultissime, si quaeris amicum, cur non amas hunc, qui mutatus in honore non mutatur ab amore; qui te mutat per miseriam, non mutat amicitiam. His omnibus hinc inde collatis, et in libra positis, deliberat anima; post deliberationem eligit, et sic tandem confirmatur amicitia. Ceterum haec analogice quidem, et communia Deo et homini quae Deus homini contulit, volens etiam hominem amari; sed in his eisdem ineffabiliter hominem excellit volens homine praeamari. Sed quis ponderabit ea quae de Deo sunt propria; omnipotentiam, omniscientiam, summam bonitatem et similia? Nimirum haec digne librari non possunt, utpote quae incomprehensibilia et immensa, libram non tantum angusti cordis humani, sed etiam angelici intellectus excedunt. In summa tamen adverte quis in amicum eligi dignior debeat; creator an creatura, dominus an servus, princeps an vasallus, omnipotens an infirmus, immensus an modicus, omnisciens an stolidus, dives an egenus; et postremo, ut multa transeam, summe bonus et beatus, an miser et malus?