|
Tertius exitus est tertius modus quasi mirabilis, cum Deus
animam quam per se solus subito mirabiliter creando facit, per se solus
subito mirabilius gratificando reficit, et in ipsa caritatem efficit;
ad quod nec naturae potentia, nec voluntatis industria sufficit. Uno
ergo modo efficitur Deus amicus noster quasi postulatus, quia pro
amicitia sua infundenda orare debemus. Secundo modo ut electus, in
quem vel omnes, vel ad minus plures voces desideriorum et virium
concordant: nam si sensualitas sola discordet et amicos eligat alios,
non obstat: quia jus eligendi non habet, quod perdidit male eligendo.
Verumtamen si et ipsa assentiat et omnes voces habeantur, ut ibi, cor
meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum, Psal. 83, tunc
indubitanter electus confirmabitur. Quamdiu autem vires inferiores
excipiunt contra electionem superiorum, quamvis non sit rationabilis
exceptio, tamen differtur confirmatio, donec post litem diutinam
sensualitas succumbat, et victa cedat, vel transiens per arbitrium
forsitan electioni consentiat. Sed si ratio in lite religiose
praevalet, ut ejus electus et electio exceptionem transcendat; in
expensis merito sensualitas condemnatur, ut opera poenitentiae pro
satisfactione portet, pro eo quod rationem lite indebita fatigavit.
Haec autem validissima contra electionem rationis obstat exceptio, si
nimis ultra tempus debitum dilata sit electio. Secundum hoc non in
peccantibus primo, quia ratio recta tempus negligit, et differt
eligere personam eligibilem et idoneam in amicum. Sensualitas
praeveniens non eligendum eligit, et rationem ad consensum allicit et
trahit. In poenitentibus contra eligentem et electum, et electione
excipitur, et lis movetur; et cum in contritione cassatur electio,
ratio partem sensibilem ad confitendum movet, quae in satisfactione
refundit expensas. In incipientibus ratio vult eligere, sed reclamat
sensualitas. Galat. 5: caro concupiscit adversus spiritum. In
perfectis, immo perfectissimis caro assentit: in morientibus lis
deciditur, et sensualitati silentium imponitur, et electus rationis in
amicum sibi perpetuum confirmatur. Primo autem modo habetur vi
intrusus, sicut in generatione violenta per actionem praedominantis una
forma destruitur, et alia generatur et inducitur.
|
|