Caput 16

Quoniam, ut dicit Hieronymus, omnis res per quascumque causas generatur, per easdem dissolvitur, versas scilicet in contrarium; et secundum philosophum, idem est causa contrariorum, hujus per praesentiam, illius per absentiam: quot modis et quibus amicitia generatur, eisdem et tot corrumpitur. Exit ergo caritas in esse modo quasi supernaturali, scilicet cum datur vel infunditur postulanti; e contrario desinit esse, cum peccans deest influenti. Quo contra apostolus ad Hebr. 12: videte ne quis desit gratiae Dei. Sicut ergo sol lucens in aere, causa est efficiens et conservans luminis, et ideo cessante causa, scilicet influentia solis, cessat ejus effectus, scilicet luminositas aeris; sic Deus continue influens causa est in animo caritatis. Sed si sole stante et effluente lumine aer mortuus recederet, ipse sibi tenebrae causa esset, et quod influxum erat non subtrahitur, sed corrumpitur quando non continuatur: sic verus sol fons caloris et lucis, cognitionis et dilectionis stat, quia immobilis effluit, quia dives et liberalis; sed si animus movens gratiae se absentat, vel nubem peccati interponat, quod influxum erat corrumpitur, quia non continuatur. Secundo modo caritas exit in esse modo quasi voluntario, cum per deliberationem Deus homini praeponitur, et in amicum eligitur: e converso corrumpitur et desinit esse, cum anima nomen Dei in vanum accipit, et quasi sine re in libram ponit cui hominem vel aliam creaturam cum circumstantiis generalibus vel specialibus aggravantibus praeponit; et declinans adhuc hominem vel creaturam aliquam Deo eligendo praeponit. Generalia librat illa in Oseae 2: vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas, et oleum et cetera. Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, vinum et oleum et cetera. Quod si scire et advertere voluisset, Deus praeponderasset. Specialia ponderant illi, de quibus Matth. 10: qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus. Tertio modo caritas exit in esse quasi naturaliter, cum simile a simili generatur, et anima beneficia Dei continue gratanter accipiens amantem redamare cogitur: e converso desinit esse et corrumpitur, cum anima ingrata beneficio, paulatim torpens ad frigiditatem primam revertitur. Jerem. 3: quomodo si contempsit mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Matth. 24: quoniam superabundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Incipit iniquitas in cogitatione, crescit in delectatione, abundat in consensu, superabundat in actu vel in usu. Nota igitur, cor hominis vel animus quantum ad statum viae habet se ad caritatem sicut materia ad formam elementarem, per quam appetitus ejus non terminatur totaliter; et ideo possibilis est generatio et corruptio circa ipsam. Quantum autem ad statum patriae est sicut materia quintae essentiae, quae contenta est forma sua, utpote terminante appetitum ejus, et non movet ad aliam, et ideo non incidit corruptio circa ipsam: sic corruptibilis est in via caritas circa cor; incorruptibilis in patria ex simili causa. Quoniam igitur, secundum philosophum, omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, licita fit translatio ubi aliqua, etsi non omnimoda, similitudo. Sunt autem quatuor elementa unam communem materiam habentia, cujus pars uni formae, pars subjicitur alteri, inter quas est pugna, et actio et passio mutua. Ignis calidus, Deus benedictus, et diligens; aer humidus, carnales amici nostri, quibus humore sanguineo communicamus; aqua fluida bona temporalia; terra deformis et quasi faex elementorum, vitia et peccata. Cor igitur amando vitia et peccata, fit quasi terra. Psal. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Dilexisti malitiam super benignitatem. Amando temporalia, immoderate tamen, citra Deum, fit quasi aqua. Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde? Amando amicos carnales pure naturaliter, fit aer. Gregorius: sunt qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis. Amando Deum fit ignis. Cant. 8: fortis est ut mors dilectio et cetera. Lampades ejus, lampades ignis. Primus amor mortalis: secundus venialis: tertius debitus, sed tamen indifferens, quia naturalis: quartus meritorius, cum sit gratuitus. Ignis aerem ut symbolum secum habentem amplectitur, et facilis est ibi transitus. Aquam ut magis distantem tolerat, quam impugnans diminuit, sed ab ipsa non extinguitur propter distantiam. Cantic. 8: aquae multae non poterunt extinguere caritatem. Sapient. 19: aqua extinguentis naturae non obliviscitur. Sed cavendum ne aqua crescens horizonta ignis attingat; quoniam tunc ignem ardentem extinguit aqua, cum amor temporalium venialis excrescendo fit mortalis. Terrae vero sic ignis contrariatur, ut ipsam vel corrumpat, vel corrumpatur. Tria igitur sunt simul in uno animo, ut in una communi materia, sed in parte alia et alia, quae tandem in ignem omnia convertuntur. Sic fervet ignis agens in aquam, tamdem etiam propter Deum tantum diligis temporalia, factusque es ignis de aqua. Calefacit ignis aerem tandem; et cognatos tantum propter Deum diligis, et sic ignis fit ex aere. Terra autem incensa quae igni, etsi non naturali oppositione, tamen locali positione et distantia maxime est remota, in hac metaphora secum compatitur in eodem animo aquam et aerem, sed fugat penitus vel fugit ignem: quae secundum suas qualitates, scilicet siccitatem, frigiditatem et gravitatem et alias, in aquam et aerem agit, eaque tamdem in suam naturam convertit. Quasi enim terra ex aqua generatur, cum amor temporalium rerum primum venialis ens, postmodum ingrossatur, et mortalis efficitur. Sed et aer in terram degenerat, cum amor naturalis nimietate in culpam declinat, secundum illud Matth. 10: qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus.