|
In caritate notanda sunt quatuor: essentia, habitus
secundum se, radicatio vel inhaerentia in subjecto, motus vel actus,
et fervor in motum. Ultima tria augeri possunt, et minui, unde per
veniale diminuuntur, ex quibusdam etiam causis augentur et
intenduntur. Primum autem corrumpi potest et augeri, non autem
minui: quod patet, quia minimam habens caritatem, venialiter peccare
potest: quod veniale si habitum caritatis minueret, jam aliquid minimo
minus esset. Aristoteles: nihil minus minimo est, augeri tamen
potest: cujus augmenti causam nota et effectum. Circa causam nota.
Regulariter omnis res per quascumque et ex quibuscumque causis
generatur, ex eisdem si est nutribilis nutritur, si augmentabilis
augetur. Habetur autem caritas et generatur, quia Deus dat et homo
recipit. Duplex igitur causa: una proprie et propter quam; scilicet
influentia dantis. Alia proprie et sine qua non; scilicet dispositio
recipientis. Quae dispositio conversio est animae ad Deum per
potentias, secundum quas est imago Dei. Nota igitur, Deus est
dives, cujus divitiae communicatae non minuuntur, ideo dare potest.
Aristoteles: primum principium est dives per se, et dives in aliis
est et bonus: bonum autem est diffusivum sui, et ideo liberalis, et
ideo dare vult, et quia vult dat. Sed quia actio activorum est in
patiente dispositio, actio dico quae est ad aliud, sicut sol lucet
semper, non semper illuminat, ignis calet semper, sed non semper
calefacit nisi dispositum; sic Deus effluit semper, sed non influit
nisi recipienti et disposito. Influere est dare. Sed cujus est
dare, ejus est et augere, vel magis dare: unde dicitur Luc. 17:
adauge nobis fidem. Verum, quia receptum est in recipiente per modum
recipientis, non recepti; quod Deus sine mensura effluit, tu cum
mensura recipis: non enim ad mensuram dat Deus spiritum, et tamen
unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. Accipe ergo magis, et sic augetur quod acceperas; quoniam
augmentum est praeexistens additio quantitatis, ut dicit Aristoteles.
Sed nota, est gratia magna, et est major gratia: gratia datur sine
merito, sed non sine dispositione, quae quandoque large meritum
congrui appellatur. Sicut igitur formam naturalem introducendam
antecedit positio nuda, dispositio et necessitas: quorum primum et
ultimum intelligitur simplex, et quasi punctuale: medium autem habens
latitudinem, quam contingit dispositioni plus et plus, ut sic haec
extensio durationis quasi lineae a puncto ad punctum; sic et haec est
potentiam animae liberum arbitrium accipere, ut nudum, ut dispositum;
quae dispositio est per conversionem ad Deum in usu vel actu, secundum
quod patet ex naturalibus et gratis datis. Quando autem facit totum
quod potest, et quod in se est, tunc est necessitas ad habendam
gratiam: non necessitas coactionis Deo debitum imponens: sed
necessitas immutabilitatis, qua necesse est Deum esse Deum, et ideo
bonum; et ideo effluentem et ideo accipienti dantem. Immo nec hanc
ultimam dispositionem et necessariam liberalissimus dator expectat, sed
aliquo modo convertenti se et disponenti, etsi non secundum totum quod
in se est, multoties dat. Jacob. 1: qui dat omnibus affluenter.
Augustinus: anima instrumenta cognoscendi et diligendi Deum habet a
natura; cognitionem tamen veritatis et ordinem dilectionis a gratia.
Vasa namque quae creatrix gratia creavit ut sint, adjutrix gratia
replet, ne vacua sint. Haec plenitudo causat levitatem.
Augustinus: tu quos imples, sublevas eos; et quia tui plenus non
sum, oneri mihi sum. Sicut vesica plena corpore levi sursum movetur,
e contrario vas plenum corpore gravi gravatur; sic et creatura.
Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde? Major autem gratia
dupliciter dicitur. Primo in comparatione ad minorem ab altero
habitam: haec sine meritis habetur, sed non sine dispositione majori,
ut patet in parvulis differentibus in substantia naturalium, sed
indifferentibus in usu vel actu ipsorum: et ideo aeque dispositis, et
aeque indispositis aequalis in Baptismo datur gratia: adultis attritis
dissimiliter dispositis non in substantia naturalium, sed in
conversione ipsorum ad Deum per actum et usum sine meritis infunditur
gratia dissimilis, scilicet major vel minor; quod ostendit
dissimilitudo contritionis. Anselmus: gratia datur secundum
praepurgationem. Vel in comparatione ad minorem praehabitam, haec est
meritis, quoniam conversio qua talis anima ad Deum convertitur et
disponitur, gratuita est, non tantum naturalis, vel gratiae gratae;
et ideo meritoria. Unde optime dicit Augustinus: restat ut
intelligamus spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut
plus habeat, et plus habendo plus diligat. Item Augustinus: gratia
meretur augeri. Non gratiae substantia, quoniam haec non est
meritoria, sed usus. Quoniam igitur natura omnium constantium causa
Deus est, et ratio magnitudinis et augmenti; similiter et constantium
per alias causas: constituit enim terminos ejus, qui praeteriri non
poterunt, Job. 14. Unde dicit Augustinus: caritas ut perficitur
nascitur; cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur:
cum fuerit roborata, perficitur: cum fuerit perfecta, dicit: cupio
dissolvi et esse cum Christo. Signa autem vel effectus augmenti
caritatis tria sunt. Primum major perfectio subjecti, scilicet
potentiae. Haec est causa propria, necessaria et immediata, et in
genere causae formalis, ut patet: virtus enim est quae habentem
perficit, et haec est per se. Et ideo si simplex ad simplex, et
magis ad magis. Sicut ergo qui habet gratiam, est Deo gratus, et
qui majorem magis; sic habens caritatem Deo charus est, et qui
majorem magis. Prov. 8: ego diligentes me diligo, magis et magis.
Secundum est major impermixtio contrarii. Sunt autem contraria
caritatis duo: scilicet timor et cupiditas. Timor autem alius
servilis, cui opponitur amor caritatis, ut calidum frigido, et ideo
non compatiuntur se simul; alius initialis, cui opponitur ut extremum
medio, ut calidum tepido: et ideo ex his quasi fit mixtio,
excellentiis relegatis, non habitis sed haberi possibilibus, ut in
elementis contrariis in mixto convenientibus. Ceterum si calor
augeatur in mixto, fortius pugnabit contra frigidum, et citius
praedominabitur, et ideo mixtio dissolvetur: et similiter omnino in
proposito. 1 Joan. 10: perfecta caritas foras mittit timorem, et
e converso, timor initialis excrescens in quantum timor, et degenerans
in servilem, foras mittit caritatis amorem. Verum timor castus
crescente caritate crescit ut ejus effectus: nam quem magis amo, magis
revereor, magis offendere vereor. Cupiditas alia mortalis, cui
opponitur caritas, ut album nigro; alia venialis, vel etiam innata,
cui opponitur ut album pallido. Album et nigrum mutuo se expellunt,
sed album pallido quodammodo permiscetur. Albius est ergo nigro
impermixtius, et albissimum quoque nigro impermistissimum est: sic
nimirum in proposito. Augustinus: concupiscentia cum qua nati sumus,
minui potest, non finiri dum vivimus. Quod si praevaluerit
concupiscentiae cupiditas, expellitur caritas. Matth. 25: quoniam
superabundavit iniquitas, refrigescit caritas multorum. Tertium est
major extensio actus proprii, scilicet dilectionis: quod signum tenet
aliis paribus, aliter enim falleret. Hunc enim actum habet forma cum
subjecto, caritas cum potentia: et ideo sicut virtus visiva conjuncta
organo expeditur et impeditur secundum ipsum, unde aeque bona potentia
visiva in juvene et sene, non tamen aeque vident, organo impediente;
sic potentia subjectum caritatis potest ex toto ligari, et prorsus non
erit hic actus, ut patet in parvulo, furioso et dormiente, et aliis:
potest occupari, vel expediri: et secundum hoc accidit major vel minor
actus. Unde major est alicujus viatoris caritas caritate alicujus
comprehensoris, non tamen plus diligit actu. Sed aliis paribus
tenet. Qui majorem habet caritatis habitum, majoris elicit actum
dilectionis: et qui magis diligit Deum sive amando eum, sive
concupiscendo ipsum, magis vult; et qui magis vult, magis operatur si
potest. Unde sicut voluntas motrix est virium inferiorum, sic caritas
omnium virtutum: unde caritas patiens est, benigna est et cetera.
Augetur autem radicatio duratione, secundum illud caritas aut
proficit, aut deficit. Ephes. 4: in caritate radicati et cetera.
Radicatur potentia in caritate, caritas in potentia, sicut est
digitus in anulo, et anulus in digito. Cum igitur caritas in potentia
continuat possessionem, quodammodo tendit ad faciendam
praescriptionem, ut quo diutius influit, difficilius expelli possit.
Item motus crescit ex frequentatione. Aristoteles: actus desiderii
suum simile, et tale additum tali fit magis tale. Item fervor duplex
est. Alius enim sensualis vel sensibilis, qui generatur et augetur
quandoque ex dispositione complexionis; unde aliis paribus ferventius
amat sanguineus quam melancholicus. Quandoque ex recentia vel novitate
actionis: unde ferventius amat novitius, quam ipse idem provectus.
Alius intellectualis: haec generatur et augetur ex eo quod potentia
affectiva expedita et libera aliquid per cognitivam apprehendit circa
amatum, ex quo irritatur et fortificatur ad amandum; unde ferventior
contemplativus, actio majoris caritatis; comprehensor minor viatore
majori.
|
|