Caput 18

Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Diligere cum sit actio, egredietur a substantia mediante vi vel potentia; quia haec tria secundum Dionysium ordinate se habent: substantia, virtus et operatio. Praecipitur igitur haec actio dilectionis, secundum quod convenit homini, non Angelo proprie, qui nec cor habet nec animam. Homo autem substantia composita essentialiter ex duobus, scilicet, corpore inter cujus membra cor principale est, et spiritu, qui simplex in substantia, respectu fit duplex: habet enim respectum ad corpus quod perficit et vivificat; sic dicitur anima; habet respectum ad Deum, cujus imago est naturaliter: sic dicitur spiritus vel mens vel intellectus, et secundum hoc potest esse separata ut Angelus. Tota igitur substantia hominis quodammodo obligatur, cum praecipitur, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: ut sive in corpore sit, sive extra; sive conjuncta anima sit, sive separata; ad diligendum sit obligata. Sed quia inter substantiam et operationem intercidit potentia, secundum illud 9 Metaph.: omne agens habet potentiam in qua potest, additur tamen hic, ex omnibus viribus tuis. Luc. 10, vel ex tota fortitudine tua, Matth. 22, et ex tota virtute tua.