|
Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Corde, ore
et opere contingit mereri et demereri; sed inter haec primum est cor,
quod influit super alia in malo et bono. Matth. 15: de corde
exeunt cogitationes malae. Matth. 12: bonus homo de bono thesauro
suo profert bona. Ex corde ergo jubemur diligere, ut ordo influentiae
ostendatur. Sine opere etenim sermo non diligit. Joan. 3:
carissimi, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
Psal. 77: dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt
ei. Sine amore autem cordis cassa sunt verba et opera. 1 Corinth.
13: si linguis hominum loquar et cetera. Et si distribuero et
cetera. Natura autem humani cordis cognata est actioni dilectionis,
ut patet sex proprietatibus ejus. Est enim cor in complexione calidum
et siccum, haec est ignea natura: sicut naturale igni calere est, ita
naturale est cordi amando ardere. Hugo: vita cordis amor est, ideo
impossibile est ut sine amore sit cor, quod vivere quaerit: Psal.
38: concaluit cor meum intra me et cetera. Calidum consequitur leve
et sursum mobile: sed heu. Filii hominum usquequo gravi corde,
graves nimirum, quia frigidi. Matth. 24: quoniam superabundavit
iniquitas. Item secundo est cor in substantia solidum, ne facile a
voluptate dissolvatur, quo contra Judith cor Holofernis concussum
est. Item tertio quoad formam, inferius acutum, superius latum:
inferius acutum, ut ad temporalia hic et inferiora modice attingat,
superius latum, ut ad caelestia dilatet affectum. Isai. 60:
mirabitur et dilatabitur cor tuum. Item quarto interius concavum, in
signum quod per creaturas sufficienter impleri non valet. Bernardus:
capacem quippe Dei rationalem animam quicquid Deo minus est, non
implebit. Item duplici motu movetur continue: scilicet
constrictionis, quo expelluntur fumositates superfluae: et
dilatationis, quo attrahatur aer ad mitigationem nimii caloris innati.
Ex corde ergo amat, qui prudenter discernens expellit superflua et
impedientia, et attrahit necessaria ad amandum adjuvantia.
Augustinus: prudentia est amor, ea quibus adjuvatur, ab his quibus
impeditur, prudenter secernens. Cor ergo, quod est secundum
philosophum originale domicilium vitae, naturali excitatur praecepto,
ut suo modo cooperetur ad eliciendum actum vitae gratuitae. 1 Joan.
3: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam: quasi
diceret, qui non diligit, manet in morte. Est etiam secundum
Aristotelem, primum organum sentiendi, et ideo congrue primi mandati
actio ab ipso et per ipsum debet sensibilis fieri. Sed nota, diliges
dominum Deum tuum ex toto corde, non dimidio. Divisio cordis causat
mortem. Oseae 1: divisum est cor eorum, nunc interibunt.
|
|