|
Diliges dominum Deum tuum et cetera. Duplex est dilectio:
una concupiscentiae, qua diligimus illud quod nobis volumus et
desideramus, ut divitias vel honores; alia amicitiae, qua diligimus
illud cui bonum volumus, ut amicos. Utraque dilectione diliges
dominum Deum tuum. Nota autem tria circa actum dilectionis: scilicet
antecedentia, concomitantia, consequentia. Antecedentia considerari
oportet, ut ea quae ad hunc finem sunt. Nam, ut ait Aristoteles,
ponentes finem aliquem, quomodo et per quae intendunt: et si plura
videntur fieri, per quid facilius, et melius intendunt. Si autem per
unum perficitur, quomodo per hoc erit, et illud per quod, usque quo
perveniatur ad primam causam quae ultimum erit de intentione.
Antecedit igitur naturaliter cognitio et necessario dilectionem, et
concupiscentiam apprehensio. Ratio est, quia vires ordinatae sunt
cognitiva ante affectivam; et in motibus et motoribus ordinatis
destructo priori destruitur quod posterius est. Augustinus: invisa
possumus diligere, incognita nequaquam. Vis ergo Deum amare, et
concupiscere? Prius oportet dignoscere. Igitur secundum
philosophum, delectabile apprehensum movet apprehensum ut delectabile.
Summum igitur delectabile oportet praeapprehendere cogitando, ut
possimus diligere appetendo. Apprehendimus autem sensibili auditu,
visu, nonnunquam gustu. Verbi gratia: vinum quod est sensibile
exterius, alio modo apprehendo audiens narrari de ipso vinum illud est
bonum, magis autem cum video, quia visus secundum Aristotelem plures
rei differentias apprehendit; et ideo certius judicat de re: magis
autem cum praegusto: tunc enim est maxima conjunctio sensibilis ad
sensum. Similiter intellectus de summo bono intelligit aliquid, aut
per alium, et sic quasi per auditum: aut per se, et sic quasi per
visum; sed plenius apprehendit, cum affectus aliqualiter contingens
vel modice experitur. Audire autem est incipientium, videre
proficientium, gustare perfectorum. Incipiens vis audire ut
concupiscas, videre ut movearis, quaerere ut audias: quaerit enim
famulus pro potu frigido, quaere igitur et tu: interroga a Deo et
Dei hominibus. A Deo in oratione. Boetius: quid nam agendum
censes, ut illius boni summi sedem invenire mereamur? Invocandum,
inquit, omnium rerum patrem, sine quo nullum rite fundatur
principium. Ab hominibus in sermone; hinc sequitur motus. Isa.
55: audite audientes me, et comedite bonum. Proficiens vis
audire, ut possis appetere; vaca ut videas. Psal. 45: vacate et
videte: ut vaces, negotia postpone. Quoniam igitur secundum
Aristotelem, ultimum de intentione, primum est in executione; primum
pro loco et tempore negotia intermitte ut vaces. Anselmus: eja nunc
pronuncio, fuge paululum occupationes tuas, et absconde te modicum a
tumultuosis cogitationibus tuis, abjice nunc onerosas curas, postpone
laboriosas distentiones tuas, vaca aliquantulum mente Deo, et
requiesce aliquantulum in eo, fuge occupationes operationum in homine
exteriori, absconde te a tumultu phantasiae, abjice curas rationis,
postpone distentiones voluntatis, et vaca aliquantulum mente: sed vide
quomodo vaces, ne derideant hostes sabbata tua. Vaca ergo ut videas,
vide intellectu ut concupiscas affectu. Ceterum vos perfecti gustate,
et videte, quoniam suavis est dominus: gustate vel modice ad
probandum, et videbitis quia bona est negotiatio ejus, et fastidietis
alia bona prae appetitu istius. Richardus: non potest, ut arbitror,
ad perfectum exteriorum bonorum fastigium pertingere, qui internorum
dulcedinem bonorum nondum meruit gustando sentire. Est igitur ordo
inter hos apprehensionis modos: nam auditus ordinatur ad visum, ut
patet in regina Saba, quae audita fama Salomonis appetebat videre
quod audierat. Homo igitur post inceptionem proficiens, ab auditu ad
visum transiens, dicit cum propheta Ps. 47: sicut audivimus, sic
vidimus. Visus autem ordinatur ad gustum, quo contra cuidam dicitur
in Lib. 4 Reg. 7: videbis, et inde non comedes. Fac tamen
interim quod licet; tene medium, et expecta perfectum; vide et cogita
Deum, non ut dominum vel ut judicem, sed ut quamdam rem summe bonam
et delectabilem. Anselmus: excita nunc, anima mea, totum
intellectum tuum, et cogita quantum potes quale et quantum sit illud
bonum. Cognosce et cogita quod ipse praecellit omne concupiscibile,
delectat prae omni delectabili; quod patet inducendo: concupiscit
superbia honores, avaritia divitias et res, accidia commodum et
quietem, gula et luxuria voluptatem. Ex his sequitur ira contra
laedentem nos in his, quia ira est vindex laesae concupiscentiae, ut
definit philosophus, et sequitur invidia contra habentem. Haec
Gregorius: si quae desideramus, illi invidemus qui accipit ea
penitus, vel partem accipiendo, quantitatem nobis restringit. In
concupiscentia igitur horum est peccatum, non quia ipsa sint mala, sed
quia pro his deseruntur meliora. Augustinus: peccatum non est
appetitus rerum malarum, sed desertio meliorum. Deus est igitur
effective honor incommutabilis prae omni re honorante excellenter
honorans: 1 Reg. 2: qui me honorificaverit, honorificabo eum.
Me honorificat qui me honori temporali eligendum praeponit. Sed
secundum Aristotelem, si simplex ad simplex, et magis ad magis, et
maxime ad maximum: ut, si voluptas bonum, major voluptas magis
bonum, et sic maxima voluptas maximum bonum. Igitur si honor bonus
sicut utique bonus est, et ideo appetibilis est, summus honor est
summe bonus, et ideo summe appetendus. Item Deus est rex
incommutabilis, et substantia omnem habentem se excellenter ditans.
Augustinus: res quibus fruendum est pater et filius et spiritus
sanctus: eadem Trinitas, quaedam summa res est communis omnibus
fruentibus ea, hic si considerans hanc substantiam boni incommutabilis
prae omni substantia boni commutabilis concupiscis. Item si rerum
substantia bona, et ideo appetenda; et summa substantia est summe
bona, et ideo est summe appetenda. Item: Deus quies incommutabilis
et commodum excellenter quietans. Augustinus: fecisti nos domine ad
te: inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Non talis quies
accidiae, de qua etiam inquietudo ortum habet. Augustinus: stando
lassatus eras, sedendo reficeris, et rursus sedendo lassaris; et
quicquid est ubi fatigato succurritur, alia fatigatio exoritur.
Item: si commodum bonum et quies, et summa quies est summe bona.
Ergo summe appetenda. Item: Deus est voluptas incommutabilis
excellenter delectans: Psalm. 40: torrente voluptatis tuae potabis
eos. Igitur si voluptas est bonum et appetibile, et summa voluptas
est summe bona, ergo est summe appetibilis. Hac inductione instantiam
non habente, infertur illud universale. Prov. 3: omnia quae
desiderantur, huic non valent comparari. Contingit autem comparari
tripliciter: secundum majus et minus et aequale. Comparatur majus ad
minus et excedit, ut tricubitum ad bicubitum. Talis est illa
comparatio Sap. 7: luci comparata invenitur prior. Item minus ad
majus et exceditur, ut monocubitum ad bicubitum: talis illa Deut.
1: filios Enachim vidimus ibi, quibus comparati quasi locustae
videbamur. Item aequale aequali, vel simile simili, quod neque
excedit, neque exceditur: talis illa, comparatus est jumentis
insipientibus. Omnino ergo quae desiderantur, huic summe desiderabili
comparari non possunt: quia nec minora nec majora nec aequalia sunt,
quia respectu ejus omnino nihil sunt. Hieronymus: Deus solus vere
est, cujus essentiae comparatum nostrum esse non est. Comparatur
igitur unitas millenario, sicut pars toti non in infinitum minor: sed
nec punctum lineae, nec centrum punctale toti spherae circumferentiae;
quorum utrumque finitum in se, sed respectu puncti infinitum, et ideo
incomparabile. Minus autem comparabilis est creatori creatura, utpote
bono simpliciter infinito, quae est bonum simplex et finitum. Confer
ergo nunc homo, et vide quid concupiscas. Concupisces enim bonum:
nam, ut ait Augustinus, bonum est aurum, bonae divitiae. Si igitur
unam marcam argenti concupiscis quia bonum, marcam auri tanto magis
concupisces, quanto magis bonum. Quicquid igitur millies melius
esset, millies plus concupisci ratio persuaderet. Et tamen unitas
pars est aliquota millenarii, et ideo comparabilis ipsi. Sed Deus
cui omnia quae desiderantur comparari non possunt, illa marca
infinities melior et ideo infinitis concupiscibilior: similiter de
quolibet concupiscibili simile fit judicium. Omnia ergo huic non
valent comparari: quomodo igitur singula valent? Cuncta igitur bona
simul appellantur valde bona, ut dicitur Genes. 1. Singula non
valde, sed tantum simpliciter bona: minus enim singula bona sunt,
quam omnia collecta. Sed, ut dicit philosophus, ostensa
praeeminentia una duorum vel plurium, hoc duorum est praeeligendum vel
praeoptandum quod est praeeminens. Quomodo ergo praeoptandum aliquid
nihilo, ens non enti, infinitum bonum finito? Anselmus: cur ergo
per multa vagaris homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis?
Ama unum bonum, quod omne est bonum, et satis est: desidera simplex
bonum quod est summum bonum, et sufficit. Item, rivuli bonorum
concupiscibilium diversi, fons unus omnium Deus. Melior ergo et
concupiscibilior fons quam rivulus, causa quam effectus: immo
incomparabiliter melior, cujus bonitate, secundum Boetium, paulisper
disputationis gratia intellecta, dicimus, jam nihil erit bonum et ideo
nihil concupiscibile. Igitur quod per se tale, magis tale quam quod
per accidens, et ideo magis concupiscibile. Psal. 83: quapropter
concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Sed nota, quod
duplex est concupiscentia: una rei absentis, hoc movet ad habendum:
altera rei praesentis causat fruitionem per praesentiam
concupiscibilis, et ideo delectatur et fruitur concupito. Haec igitur
movet ad delectandum: ut patet in vino, quod concupiscens diligo cum
abest, et ideo moveor ad operandum pro pretio, quo emam ad
praeparandum vas quo recipiam; et cum abest, non cesso concupiscere.
Secundum hoc est caritas viae diligens et concupiscens Deum ut
absentem et ideo alliciens motus et movens ad opera meritoria: sed
caritas patriae diligens et concupiscens ut praesentem, et ideo
delectans et fruitionem causans. Eccle. 24: qui edunt me, adhuc
esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Sed desiderium perit,
cum anima sitim suam, qua bonum naturaliter appetit, per aquam
praesentis insipidae delectationis boni commutabilis extinguit. Bene
autem sitis accenditur, cum dulcedo summi boni vel modice
praegustatur: quae tamen praegustatio mirabiliter et sitim crescere
facit, et tamen ipsi aliqualiter satisfacit. Augustinus: Angeli
illo fruentes jam beati sunt, quo et nos frui desideramus: et quantum
in hac vita fruimur, tanto peregrinationem nostram et tolerabilius
sustinemus, et ardentius finire cupimus.
|
|