Caput 20

Diliges dominum Deum tuum ex tota anima: oportet ergo nosse quid sit anima. Aristoteles: anima est actus primus corporis organici, idest forma completiva, et perfectio dans corpori esse et vitam. Est autem duplex esse: naturale, et moris: et cum vivere viventibus sit esse, secundum Aristotelem similiter duplex erit vita, scilicet naturalis et moralis. Primum esse et primam vitam habet corpus ab anima tamquam a sua forma substantiali et completiva. Secundum esse et secundam vitam habet anima a Deo summa et prima forma, et sui effective completiva. Est ergo quodammodo Deus anima animae, si loqui liceat improprie. Considera ergo te, o anima, secundum quod es anima, scilicet in quantum habes corpus animae; et cogeris ex hoc animam tuam, idest Deum amare. Vide tres status tui corporis; animandi, animati, exanimis; scilicet status in fieri, in esse, post esse. In animando tria sunt: potentia susceptiva animae, naturalis appetitus ad habendum, virtus dispositiva organizans embrionem, et disponens tandem ad suscipiendum. Completa vero dispositione animatur corpus, et sequitur esse post fieri; et est status secundus, in quo anima adveniens corpori ut forma materiae, et ut perfectio perfectibili, dat ei tria, vivere, sentire et moveri: moveri non tantum secundum locum et situm, sed etiam secundum operationem et nutrimentum et augmentum. Ceterum si ex aliqua causa vel corrumpantur organa necessaria, vel solvatur harmonia in medio unionis, solvitur unio, et separatur anima, exanimatur corpus: et est status tertius, in quo corpus deterioris conditionis efficitur, quam esset nondum animatum, amittens irrecuperabiliter in via naturae tria praedicta, scilicet motum, sensum et vitam. Et quod in primo statu tendebat naturaliter ad esse completivum continua dispositione, relabitur nunc ad non esse continua corruptione. O anima mea, qualis es ad corpus, talis quodammodo ad te Deus tuus; ab ipso habes in primo statu tria. Primo potentiam susceptivam, quia sui capax es, et ab ipso solo perfectibilis es: habes et naturalem appetitum, quoniam omne incompletum appetit suum complementum, et omne imperfectum perfectibile appetit suam perfectionem, omnis materia suam formam: habes et virtutem dispositivam, scilicet potentias naturales. Fac ergo anima tuae vitae habendae quod facit corpus suae. Sicut per virtutem dispositivam continue sine interpolatione se disponit ut suscipiat te suam vitam, sic tu per naturales potentias ad vitam tuam te dispone: quod si feceris, cum sufficienter te disposueris, animaberis, perficieris, compleberis. Augustinus: anima media est inter Deum et creaturas posita, conversione ad Deum illuminatur, melioratur et perficitur: conversione ad creaturas obtenebratur, deterioratur, corrumpitur. Eris ergo anima in statu secundo habens a Deo tuo tria quae das corpori tuo, vitam, sensum, et motum moralem. Et quandocumque corpus te vult abjicere, tunc liceat et tibi vitam tuam, scilicet Deum, abjicere. Quod si hoc est impossibile, fac vitae animae tuae, scilicet Deo, quod corpus suae. Appete continuare conjunctionem, horre prae omnibus separationem. 1 Joan. 4: Deus caritas est et cetera. Ceterum si solutum fuerit, quod absit, medium unionis, spiritualis harmoniae temperantia, scilicet caritas et gratia, non abjicit te, sed abjicitur a te anima tua: et tunc sequitur status tertius miserabilis prorsus et longe deterior quam primus, in quo vita et sensu et motu debito careas, et de die in diem corruptione crescente vilior fias. Solvitur hic medium uniens extrema et contemperans caritas et gratia, cum praedominatur morbida et distemperans concupiscentia, quae cum ex conversione ad sensibilia nata sit in anima, ex eisdem nutritur et augmentatur, donec tandem caritati praedominetur: et sic per ipsam anima corrumpitur. Augustinus: anima media inter Deum et creaturas posita et cetera. Miraculum est si redeat anima ad corpus quod ipsa deseruit: mirabilius quod ad animam quae ipsum deseruit redit Deus: mirabilius quidem si esset rarius: sed nunc propter frequentiam mirabile desiit esse. Quae nimirum frequentia probat, quod paratior est Deus uniri animae qua penitus non indiget, quam anima corpori quo multipliciter eget. Taliter igitur ex anima Deus diligitur. Bernardus: valde mihi amandus es, domine, per quem sum, vivo et sapio: quasi diceret anima, valde a corpore amor, quod habet ista a me. Valde ergo mihi amandus es domine, cum habeam ista potiora a te.