Caput 21

Diliges dominum Deum tuum ex tota mente, vel intellectu. Substantia illa quae in quantum alligatur corpori quod amat, anima dicitur, secundum se ratione absolutionis, quia separabilis est, et separata manet ut Angelus, spiritus vocatur; qui spiritus a theologis mens, a philosophis intellectus vocatur. Aristoteles enim vocat spiritum angelicum intelligentiam in Lib. de Caus. ut ibi: omnis intelligentia est plena formis: spiritum humanum intellectum in Lib. de Anim. ut ibi: solus intellectus est ab extrinseco. Quandoque etiam intellectus nominat potentiam ejusdem substantiae: similiter mens quandoque est nomen potentiae, quandoque autem substantiae, ut ibi, renovamini spiritu mentis vestrae, Glossa spiritu, qui est mens: ita nunc sumimus. Ex hac ergo substantia jubetur diligere Deum: quoniam, in quantum spiritus est, primo proprie diligere Deum potest. Haec enim divinae imago substantiae substantia est, aut substantiae divinae imago simplex invisibilis et incorruptibilis: et ideo valde nobilis, omne sensibile et omne corruptibile nobilitate et naturali bonitate transcendens, et ipsam solummodo summum bonum et simplex invisibile et immutabile complere et perficere potest. Hoc igitur ei solummodo propter se absolute amandum et desiderandum est. Aristoteles: nam uniuscujusque desiderare quod melius est. Noli ergo, o homo, noli fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: et ideo involvuntur sensibilibus. Aristoteles: non habenti intellectum omnino insatiabilis est appetitus delectabilis. Sed attende nobilitatem intellectualis substantiae, et contemne sensibilia, et intellectuali bono intende clamans cum propheta Ps. 15: benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum.