|
Dilige dominum Deum tuum ex omnibus viribus tuis, hoc
quoad potentiam, quae intercidit ad actum immediate. Sunt autem tres
virium differentiae in homine: scilicet rationabiles, sensibiles et
vegetabiles: rationales sunt proprie hominis, hae dividuntur in
intellectum et affectum, vel aliter in voluntatem et memoriam et
intelligentiam: voluntas vel affectus summum est in anima et Deo
simillimum, et proximum et immediatum: in hac enim libertas, quae
cogi non potest, imperium super alias vires omnes habet. Haec
subjectum caritatis est; et ideo hujus est diligere primo et per se.
Voluntate ergo Deum diligis dilectione concupiscentiae, cum ipsum
vis. Isa. 26: anima mea desideravit te in nocte. Haec est bona
voluntas, immo optima quae vult summum bonum. Luc. 2: in terra pax
hominibus bonae voluntatis. Pax eis, quia nemo diminuit quod volunt.
Item dilectione amicitiae, cum voluntatem tuam suae conformas: quia
amicorum est idem velle et nolle. Haec est recta voluntas. Marc.
3: quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse
meus frater, soror et mater est. Voluntas et affectus idem sunt in
re. Motus autem affectus affectio est: haec quadruplex est, scilicet
spes vel concupiscentia, gaudium, timor, et dolor. Istorum autem
omnium radix est amor. Igitur si diligis dominum ex affectu dilectione
concupiscentiae, primo concupiscis et speras, ut habeas. Psal.
83: concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Sed quantum
concupiscis, tantum secundo gaudes cum habueris. Joan. 3: amicus
autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet et cetera. Galat.
5: fructus spiritus, gaudium, pax. Augustinus: quis bene gaudet,
qui bonum non diligit unde gaudet? Quantum gaudes, tantum tertio
times amittere, et quarto doles si amiseris. Gregorius: nihil sine
dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Thren. 1:
idcirco ego plorans, et oculus meus et cetera. De his Augustinus
super Joan.: affectiones nostrae motus animarum sunt, cupiditas
animi progressio, laetitia animi diffusio, tristitia animi
contractio, timor animi fuga est. Item dilectione amicitiae, si
diligis Deum affectu, concupiscis et vis et appetis ei bonum,
scilicet gloriam et honorem et similia: et magis quam tibi, cum
diligas eum plus quam te: Psal. 113: non nobis domine, non nobis
et cetera. Secundo quantum appetis, tantum gaudes: Philipp. 1:
sive per veritatem Christus, sive per occasionem annuncietur, in hoc
gaudeo, sed et gaudebo. Tertio quantum gaudes, tantum times.
Quarto doles tantum si vadit in contrarium: hic est zelus. Ezech.
9: signa tau super frontes virorum gementium et dolentium. Vis
intellectiva dividitur in memoriam et intelligentiam, quae vis affectui
et voluntati immediate deservit et supponitur: unde et actus ejus
praecedit voluntatis actum, ut Joannes Christum, praecursor
dominum. In hac ergo et in omnibus inferioribus viribus est dilectio
et caritas ut in signo, non ut in subjecto; et motus earum sunt
caritatis imperativae, non electivae. Igitur penes intellectum est
vis inquirens incognita, scilicet ingenium; intelligens inquisita,
haec proprie intelligentia; sed vis qua conservamus intellecta haec est
memoria. Sic igitur caritas fit in voluntate, et Deum diligis ex
affectu, diligis et intellectu dilectione concupiscentiae, ut inquiras
voluntati et affectui ingenio tuo illud summum bonum, quid sit,
quomodo et per quae haberi possit; et si plura, per quae facilius.
Facilius enim orando quam legendo. Boetius: quid nunc agendum
censes, ut illius summi boni sedem invenire mereamur? Invocandum,
inquit, omnium rerum patrem, sine quo nullum rite fundatur
principium. Item si amitti potest, quomodo conservari oportet?
Psal. 33: inquirentes dominum, non minuentur omni bono.
Anselmus: excita nunc, anima mea, totum intellectum tuum, et cogita
quantum potes quale et quantum sit illud bonum. Secundo ut inquisitum
bonum intelligas. Tertio intellectum in memoria conserves, ut
voluntas inveniat cui affici velit. Psal. 144: memoriam
abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Item dilectione amicitiae
dilige ex intellectu, ut amicum inquiras ingenio si absens est.
Cantic. 3: in lectulo meo per noctem quaesivi. Augustinus:
quaerite quod petitis; sed ibi non est ubi quaeritis; beatam vitam
quaeritis in regione mortis, non est illic. Item ut inquisitum
intelligas. Joan. 3: amicus sponsi stat, et audit et cetera. Quo
contra Isai. 1: cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe
domini sui. Psal. 141: considerabam ad dexteram, et videbam et
cetera. Item intellectum in memoria reponas: Eccl. 37: ne
obliviscaris amici tui in animo tuo, nec immemor et cetera. Vis
sensibilis dividitur in apprehensivam et motivam: apprehensiva duplex:
exterior quae in quinque sensibus: interior, scilicet imaginatio, et
sensus communis. Diliges ergo ex sensibili in actibus sensuum
exteriorum dupliciter: scilicet cohibendo visum, ne videat non
videnda, jubendo ut videat videnda: ex auditu similiter dupliciter,
et ex odoratu, gustu, et tactu. Item in actu sensus interioris
dupliciter: cohibendo imaginationem ne imaginetur non imaginanda, et
praecipiendo ut imaginetur imaginanda. Si vis scire quae sint
sentienda, quae non, nota regulam. Sensus est propter intellectum,
intellectus propter affectum, qui est caritatis subjectum, immediate
se habens ad summum bonum et finem ultimum. Sicut igitur ordinatur
potentia ad potentiam, sic actus ad actum, objectum ad objectum.
Nihil ergo debet sensus recipere, quod per intellectum receptum
affectum ab objecto suo, scilicet summo bono, possit avertere.
Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci: Job 1:
pepigi foedus cum oculis meis: Aristoteles 11 Metaph.: quaedam
non videre melius est, quam videre: ea vero sensibus apprehendenda
sunt, quae licite et utiliter imaginari possunt, et quae imaginatio
intellectui offeratur, intellectus affectui, ad actum amoris fortius
eliciendum, et objectum suum citius adipiscendum. In hac via amor et
caritatis praeceptum implet alia et affirmativa et negativa ad sensus
pertinentia, ut est illud si oculus tuus nequam scandalizat te, et
similia. Motiva similiter duplex: interior, et ista imperans: et
exterior exequens motum. Diliges igitur ex motivo exteriori, ut ex
amore moveas pedes per vim gressibilem ad ambulandum debite, ex eodem
amore cohibeas ne moveantur indebite. Item manus similiter amor moveat
et contineat: linguam etiam et universaliter membra corporis. Sic
implet caritas praecepta pleraque Decalogi et affirmativa et negativa.
Honora patrem et matrem, non occidas, non furtum facias, non falsum
testimonium dices et cetera. Dilige etiam ex motiva interiori
irascibili et concupiscibili, ut irascibilem amor mansuetudine
temperet, ut dissimulet dissimulanda, ne irrationabiliter irascatur,
quoniam caritas non irritatur. Humilitate premat, et timeat timenda,
ne praesumptuose efferatur, quia caritas non inflatur, zelo inflammans
animam: et confidentia corroboret, ut audeat audenda, ne terrore
frangatur, quoniam caritas omnia sustinet, et audacem facit amor.
Augustinus: fortitudo est amor facile tolerans omnia propter id quod
amatur. Diliges et ex concupiscibili dupliciter: scilicet cohibendo
ne concupiscat quae impediunt, jubendo ut concupiscat quae nutriunt
caritatem. 1 Corinth. 12: non simus concupiscentes malorum:
Psal. 118: concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in
omni tempore. Diliges et ex vi vegetabili, ut ex amore ordines
nutritivam per abstinentiam, et generativam per continentiam:
nutritivam quidem temperabis ministrans necessitatem, ne corpus
deficiat amantis animae organum, amputans voluptatem, ne proterviat in
domini sui, scilicet spiritus, detrimentum. Eccl. 33: cibaria et
virga et onus asino: panis et disciplina et opus servo, idest corpori
proprio: ad Rom. 13: carnis curam ne feceritis. Generativa quae
nunquam bona fide mansuescit, cognata libidinis, semper suspecta est
habenda caritati, quam fere facilius est violenter restringere, quam
imperanter domare; cui amor caritatis adhibet continentiam castitatis,
quae conjugium permittit infirmis, ut minus bonum: post conjugium
viduitatem consulit, ut magnum bonum: firmis autem virginitatem
consulit, ut majus bonum. 1 Cor. 7: beatior autem erit si sic
permanserit secundum consilium meum. De virginibus praeceptum domini
non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus.
|
|