Caput 23

Diliges dominum Deum tuum ex tota virtute tua, Matth. 22; et ibid.: et ex tota fortitudine tua. Nota: differunt vis et virtus: vis enim idem est quod potentia; sed secundum philosophum, virtus est ultimum potentiae: unde equus habet vim eundi, virtutem currendi. Verum ipsa potentia vis gressibilis dicitur, quasi a gradiendo, non a currendo. Quaelibet igitur potentia habet ultimum, et ideo virtutem et fortitudinem: quae licet secundum rem idem sint, tamen distingui secundum rationem possunt; ut sit virtus ultimum potentiae ad agendum, et fortitudo ultimum potentiae ad sustinendum. Diliges ergo dominum non tantum ex vi, sed etiam ex virtute, cum diligendo et laborando experiris summum potentiae; quod si in hoc summo et ultimo termine actum dilectionis semper continuares, tunc non tantum ex virtute, sed etiam ex tota virtute diligeres. Verum hoc vis non est nec esse potest. Igitur, ut vides, potentia secundum aliquid quod potest, etiam minimum, potentia est, vel vis: secundum autem summum vel maximum quod potest, virtus est. Inter vim et virtutem quantum proficias videris: quia etsi nec modum diligendi ex virtute in via contingat attingere, contingit tamen magis et magis propinquare, secundum quod in majoribus et pluribus actibus vires studueris exercere, ut proponas cum propheta de futuro, dicens: omnia ossa mea dicent, domine quis similis tibi? Et moriturus glorieris cum Jacob de praeterito dicens: nosti quod totis viribus meis servierim tibi. Pone ergo te in terminis extensionem potentiae, ut re mi fa sol la. Totum hoc extensum potentia vel vis est; solum la virtus est. In hac spirituali musica potentiarum tuarum actiones dijudica, et erubesce semper in gravibus et infimis Deo sol fa re cum videris multos in servitio Diaboli etiam quasi voces mutare, qui non tantum la tenent ut faciant totum quod possunt, sed mutando ascendunt, et cum Diaboli adjutorio faciunt quodammodo plusquam possunt. Jeremias: plus fecit quam potuit, propterea periit: Isa. 48: superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo ejus, eo quod non sit juxta eam virtus ejus. O Simon, dormis, et Judas non dormit, sed festinat.